Sententia d. 12 decembris 1996, coram Burke

2.         "Matrimoniale foedus..., indole sua naturale ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem [est] ordinatum..." (c. 1055, 1).

            "Primum inter matrimonii bona locum tenet proles... Quantum vero hoc Dei beneficium sit et matrimonii bonum ex hominis dignitate et altissimo fine apparet. Homo enim vel solius rationalis naturae praestantia omnes alias creaturas visibles superat. Accedit, quod Deus homines generari vult, non ut solum sint et impleant terram, sed multo magis, ut Dei cultores sint, ipsum cognoscant et ament eoque tandem perenniter fruantur in caelis; qui finis ex mirabili hominis per Deum in supernaturalem ordinem elevatione, omne superat quod oculus vidit, et auris audivit et in cor hominis ascendit. Ex quo facile apparet proles, omnipotenti Dei virtute, coniugibus cooperantibus, orta, quantum divinae bonitatis sit donum, quam egregius matrimonii fructus": Litt. Encyc. Casti connubii (AAS 22 (1930) 543-544).

            "Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt... Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat" (Gaudium et Spes n. 50).

3.         Propterea illa relatio-ad-vitam ("life-orientation") commercii sexualis inter coniuges, minime quodpiam "accidens biologicum" constituit, sine ulla relatione intrinseca ad matrimonialem amorem. E contra, intimis profundisque desideriis humanae naturae necnon amoris coniugalis correspondet atque ea ad adimpletionem ducit. Commercium autem sexuale sua indole procreativa consulto orbatum, capacitate quoque dandi coniugali unioni expressionem singularem privatur. In hoc stat ratio cur procreativus aspectus coniugalis actus ab eius significatione unitiva inseparabilis remaneat (cfr. Litt. Encyc. Humanae Vitae, n. 12).

4.         "Fecunditas est fructus signumque amoris coniugalis, viva testificatio coniuges mutuo sese ac plene tradidisse" (Familiaris Consortio, n. 28). Naturale est desiderare hoc "amoris coniugalis signum", hanc et acceptationis et amoris et unionis singularem probationem: in commercio vero coniugali ad vitam aperto praesentem, in contraceptivo commercio absentem. Omnino naturale igitur est fecundam unionem maritalem-sexualem desiderare ac quaerere. Fecunditatis exclusio, e contra, prorsus innaturalis est. Naturae enim amoris coniugalis adeo contradicit ut, si exclusio sit absoluta, deficiente illa plena coniugum mutua traditione, nec verum foedus coniugale nec vera coniugalis unio dari possit. Matrimonium, bono prolis excluso, impossibile est (cfr. decis. d. 1 martii 1990, coram infrascripto: R.R.Dec. vol. 82, pp. 182-183).

5.         Iuxta opinionem sat diffusam in antiquiore iurisprudentia, prae-matrimoniale propositum abortum procurandi parum vel nullum pondus habebat ad simulationem ob bonum prolis exclusum probandam. Res tamen progressae sunt, ac nunc communiter censetur quod tale propositum sine dubio elementum probationis haud parvum praebere potest (cfr. c. Canestri, d. 8 iulii 1941, R.R.Dec., vol. 33, p. 603; c. Wynen, d. 28 maii 1953, vol. 45, p. 385; c. Pinna, d. 31 oct. 1956, vol. 48, p. 848; c. Mattioli, d. 9 feb. 1957, vol. 49, p. 81; c. De Jorio, d. 20 martii 1968, vol. 60, p. 213; c. Pinto, d. 22 iulii 1969: vol. 61, p. 851; c. Pompedda, d. 3 iulii 1990: vol. 82, p. 585; c. Bruno, d. 1 februarii 1991, vol. 83, pp. 68-69); praeterquam quod abortus reapse patratus substantialem corroborationem intentionis exclusoriae certe praebet (cfr. c. Anné, d. 26 maii 1964, vol. 56, p. 419).