Sententia d. 19 iunii 1997, coram Burke

2.         "Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit" (c. 1098).

            Agitur vero de norma in Codice a. 1983 promulgato prima vice introducta. Praematurum esse videretur loqui de consolidata iurisprudentia in interpretatione omnium canonis aspectuum, praesertim quoque cum sicut caput nullitatis in praxi sat infrequenter invocatur.

3.         Sicut quaestio maioris momenti circa c. 1098, disputatur utrum dispositio legis naturalis vel tantum legis positivae sit. Si uti lex mere positiva suscipitur, tunc patet quod vim retroactivam, quoad matrimonia celebrata ante d. 27 novembris 1983, non possidet. In causa hodie coram nobis, prae oculis rationibus habitis ob quas sententia primi gradus remissa fuit a Turno nostro ad ordinarium secundi gradus examen (cfr. Decretum d. 28 ianuarii 1993), hanc quaestionem hic tractare necesarium non videtur. Ideoque circumscribimus nostras considerationes «in Iure» ad aliud principale punctum, scil. momentum locutionis "suapte natura" in canone adhibitae.

4.         Per verba "suapte natura", Legislator videtur specifice exclusisse qualemcumque subiectivam interpretationem momenti qualitatis quae consortium vitae coniugalis graviter perturbavisse asseritur. De qualitate agatur oportet quae, iuxta criterion obiectivum (quod aliud non esse potest quam communis aestimatio, a iurisprudentia confirmata), in se significans sit et capax, si dolus circa eam patraretur, coniugalem vitam graviter perturbandi: exempli gratia, morbus valde quidem contagiosus, status praegnationis ab alia parte inductus; propria condicio membri Ecclesiae catholicae.

5.         Canon equidem specifice non statuit ut perturbatio procedens a celata qualitate referri debeat ad aspectus qui coniugalis consortii fundamentales sint. Hoc tamen requisitum logicum esse videtur. Contraria vero opinio vias aperiret ad accusandam nullitatem cuiuslibet matrimonii ubi uni comparti liceret affirmare se deceptam fuisse circa qualemcumque alterius partis qualitatem - quantumvis in seipsa nullius momenti - , quam ipsa uti coniugalis vitae graviter perturbantem pro certo nunc tenet; et nullitatis declarationes insequerentur quia una pars probare posset alteram dolose celavisse factum quod singultus edebat, vel ita forte ronchabat ut somnum coniugis interrumperet...

6.         Proinde qualitates ordinariae ac universales, uti vanitas vel egoismus, necnon imperfectiones leves ac relativae, sicut pigritia vel defectus sensus iocationis ("sense of humor"), fundamentum pro nullitate, ad normam canonis, praebere non valent. Dicere autem non licet parvas vitiositates, etiamsi uni ex partibus molestae appareant, capacitatem ex sua natura haurire ad consortium graviter perturbandum. Si occasio difficultatum in iugali conviventia deveniant, hoc tunc naturae personae molestiis affectae - eius scilicet excessivae irritabilitati, etc. - debetur, potius quam naturae ipsius defectus.