Sententia d. 30 novembris 1989, coram Burke

            2. - In iure. - Capita quae examinare debemus tria sunt: exclusio boni prolis necnon boni sacramenti ex parte actoris atque metus in eum incussus. Cum autem nullum argumentum pro prioribus capitibus adductum sit in hoc iurisdictionis gradu, atque Patronus actoris ne verbum quidem in Restrictu eis dedicavit, liceat nobis has «In Iure» considerationes ad solum caput vis et metus circumscribere.

            3. - Haesitationes prae-matrimoniales. Neminem effugit differentia inter unionem sexualem transitoriam vel temporaneam, et illud foedus vel stabilem pactionem quae per matrimonium significatur. Si naturale sit haesitare antequam quis se in re alicuius momenti pacto foedere liget, multo magis est naturale ut haesitet ante foedus nuptiale quod personam ad vitam colligat. Verum est quod homo insitam attractionem, et fortem quidem, erga matrimonium sentit. Attamen, cum ad socium totius vitae eligendum pervenire oporteat, rationes sive pro personae determinatae electione sive contra ipsam, omnes animos occupare solent. Proinde haesitationes procedunt naturali modo ex consideratione elementorum quae in contemplata relatione coniugali utpote dubia vel negativa se praesentent; procedunt nempe ex conscientia matrimonium felicem exitum non necessario habiturum esse.

            Legitur in uno Rotali: «... christiani, conscii de paenitus immutata vitae ratione quae in futuro erit, recta intentione ducti secum multum deliberant antequam matrimonium aggrediantur. Et quaedam, etiam vehementior, haesitatio ne dum signum sit levitatis vel coarctationis cuiusque consensus coniugalis potius indicat conscientiam de gravitate actus ponendi, a quo aliena non sunt, sicut a qualibet actione humana, spes et timores...; quare vix inveniretur persona, quae ad matrimonium accedens expers esset quadam animi trepidatione ne res male cedant» (coram Serrano, in una Bononien. diei 13 ianuarii 1989, n. 3).

            4. - In casu concreto, si cuidam videatur dubia circa contemplatum 735 matrimonium praevalere super spem eius boni exitus, id dimittere solet. Diffidentia erga propositas nuptias aliquem ad simulandum ducere potest, nempe ad praebendum consensum vitiatum a reservatione mentali qua, in directa contradictione cum verbis externe prolatis, vel matrimonium ipsum vel una ex eius proprietatibus essentialibus excluditur. Hypothesis tamen simulationis non facile admittitur; accidere utique potest, sed strictam probationem exigit.

            5. - Cum vero consensus simulatur, obiectum ipsius consensus non est matrimonium. Sub specie matrimonialis consensus, quoddam «non-matrimonium» deliberate eligitur. Cum hoc prae oculis habeatur, discrimen inter duo capita nullitatis -- simulationem una ex parte, atque vim et metum, ex alia parte -- melius intelligitur. Si de nullitate ob simulationem agitur, demonstrare oportet quod libera «non-matrimonii» electio facta fuerat. Si tamen de nullitate ob vim et metum probanda agitur, demonstrari e contra necesse est quod matrimonii non-libera electio facta fuerat. Hoc in casu, persona in matrimonium revera consensit (id scilicet non simulavit), sed consensus eius libere datus non erat.

            6. - Metus. Si quis igitur se decidat ad matrimonium contrahendum, elementis negativis quae forse videt non obstantibus, eius decisio valida est, modo ut sit sua; modo nempe ut ipse decisionem libere fecerit. Libertas tamen decisionis non necessario significat personam ab alienis consiliis vel pressionibus omnino expertem fuisse. Significat tantum decisionem fuisse suam: atque, si consilia in casu ab aliis data fuissent, eam libere ea acceptavisse. Solummodo in casu quo aliquis matrimonium nullo modo contrahere vult, ei succumbens tantum ad avertendum imminens malum, Ecclesia consensum eius sicut invalide datum tenet. Sic can. 1103 statuit: «Invalidum est matrimonium initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco, etiam haud consulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium».

            7. - Codex pio-benedictinus (can. 1087 õ 1) postulabat ut vis vel metus irritans non tantum fuisset gravis atque ab extrinseco procedens, sed et «iniuste» incussus. Omissio huius adverbii in novo Codice ad conclusionem portare videtur quod vis vel metus, etiamsi iuste incutiatur, irritat. Hoc tamen non infirmat probatae iurisprudentiae principium discrimen facens inter metum invalidantem, una ex parte, et rationabilem ad matrimonium contrahendum pressionem, ex alia parte, praesertim cum huiusmodi pressio a parentibus vel propinquis exerceatur. Non enim idem est aliquem cum minis ita perterrere («terrorizzare») ut faciat id quod non vult, ac eum, rationabilibus quidem argumentis, persuadere ut tandem se decidat ad faciendum id quod antea non volebat. Tunc de metu invalidante loqui non licet.

            Fieri enim potest quod causa principalis praestiti consensus non fuerit metus, sed vis argumentorum, quae adhibita fuerunt ad urgendam celebrationem matrimonii (coram Pasquazi, diei 7 iunii 1949, ARRT Dec., vol. XLI, p. 276).

            8. - Ponamus, sponsa ante matrimonium in utero ex sponso habens invenitur. Cogitant de abortu procurando, sed et altera possibilitas eis praesentatur, possibilitas nempe celebrationem matrimonii 736 anticipandi: aliquantulum scilicet ante tempus iam statutum vel desideratum. Si vero genitores vel consanguinei in casu argumentis contra abortum efficaciter utuntur, hoc minime probat matrimonium ex metu invalidante contractum fuisse. Metus, sicut elementum suasorium, utique operatur in casu: metus nempe peccati vel etiam metus improbationis publicae ex parte eorum qui, cum Ecclesia, abortum velut «crimen nefandum» tenent (cf. Const. Past. Gaudium et spes, n. 51). Hic metus non tamen «ab extrinseco» incutitur (can. 1103): est potius metus ab intrinseco ortus, scilicet a conscientia personali expergefacta vel suscitata.

            9. - Aversio. Cogere vero aliquem ad matrimonium non volitum contrahendum, est directa violatio fundamentalis libertatis qua christifideles omnes in statu vitae eligendo gaudent (cf. can. 219). Quare iurisprudentia semper respuit hypothesim metus invalidantis, quoquomodo praesentatam, nisi probetur praeter omne rationabile dubium nupturientem in casu claram fortemque aversionem erga coactum matrimonium habuisse. Aliis verbis, probandum est eum, matrimonium absolute non volentem, id normalibus circumstantiis nullo modo contracturum fore, ac consensum praebuisse tantummodo ad se de malo imminenti liberandum. Uti patet, si id quod imponitur est tantum anticipata celebratio matrimonii desiderati, loqui de fundamentalis libertatis violatione fas non est.

            10. - Ideoque, nudum factum quod aliquis pressionem ad matrimonium contrahendum expertus sit, non sufficit ad thesim metus invalidantis confirmandam. Adhuc probari oportet tum pressionem exercitatam tum nupturientis aversionem fortes seu graves fuisse. Gravis pressio incussa in personam quae revera matrimonium cupit, nec voluntati eius vim infert nec consensum matrimonialem irritat, uti patet. Nedum necessario invalidat, si nupturiens erga propositum matrimonium aliquantulum dubitativum vel haesitantem se monstrabat. Quod maxime ponderari debet est relatio -- immo et proportio -- quae metum inter et aversionem exstat, semper prae oculis habito quod ista duo elementa, iuxta indolem ac vim unicuique propriam, in diversas vel potius oppositas directiones tendunt. Aversio enim significat nupturientem matrimonium non voluisse; metus autem se in necessitate inveniri non volitum acceptandi.

            11. - Quod attinet ad proportionem inter haec duo opposita elementa, demonstrari omnino oportet quod, etsi aversio fortis, metus fortior erat. Et ratio est evidens: si aversio erga matrimonium fortior esset quam timor erga consequentias matrimonii recusati, tunc metum patiens, consequentiis potius subitis, minime contraxisset.

            12. - Sequitur ut, quo minor gradus aversionis quae ex actis probari videtur, eo improbabilior fit hypothesis nullitatis matrimonii. Exsistentia alicuius modicae aversionis, etsi probetur, ex se sola argumentum metus invalidantis non adaequate sustentat, quantumvis affirmetur metum subiective gravem fuisse. Sicut scripsimus supra, nupturienti naturale est praevidere nonnullos aspectus negativos vel minus gratos in futura vita coniugali (ex. gr. necessitatem domicilium mutandi, frequentiorem consuetudinem cum socribus, etc.), immo et haesitare ante eos; atque hae haesitationes, 737 si velis, quandam aversionem significant. Attamen patet quod nupturiens in casu, haesitationibus vel dubiis non obstantibus, matrimonio valide consentire idque valide contrahere potest.