Sententia d. 12 decembris 1988, coram Burke

2. - In iure. - Matrimonium omnino naturale est pro genere humano. Homines etenim ad connubium non mero instinctu, sed etiam conscientia multorum bonorum quae matrimonium eis promittit, attrahuntur. Inter haec bona, in primo loco enumerari oportet triplicia illa iam a S. Augustino recensita: «haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt: proles, fides, sacramentum» (De bono coniug, cap. 24, n. 32). Causa a nobis hodie diiudicanda petit attentiorem considerationem boni prolis quod, iuxta Divum Thomam, «principalius matrimonii bonum est» (Suppl., q. 59, art. 1). Desiderium familiam constituendi prolemque gignendi est de more potissimum motivum propter quod homines matrimonium contrahunt. Inter mulieres, uti notum est, hoc desiderium speciali modo praesens invenitur.

            3. - Mulier matrimonium inire cupiens, ad maternitatis quoque desiderium satisfaciendum, quaerit consortem in quo non boni mariti tantum sed etiam boni patris imaginem videre possit. Accidere autem potest eam attrahi erga virum qui contradictoriam aestimationem suis oculis mereatur: illa nempe se illum uti maritum amare posse credit, at dubitat utrum ille bonus pater futurus sit. In tali casu, inter duo extrema, utrumque difficile, decernere debet: renuntiare potest illi amori, eo consilio ut alium virum quaerat qui sicut desideratae prolis pater idoneus sit; vel statuere potest se cum viro quem nunc amat nubere, eius defectibus non obstantibus. Etiam si ad hoc secundum consilium se teneat, ei adhuc duae optiones remanent: statuere nempe potest vel filios nihilosecius generare, vel eos absolute evitare.

            4. - Prima autem optio in pluribus motivis inniti potest. Mulier enim in casu facile sibi suadere potest quod illi viri indolis aspectus, propter quos ipsa eum amat, amabiles etiam apparebunt filiis quos generare possunt. Verisimiliter adhuc sperare potest maritum, hanc vel illam labem vincentem, in melius mutaturum fore, praesertim sub influxu coniugalis amoris quem ipsa uxor ei praebeat. Hoc correspondet illi femineo instinctui propter quem mulier erga virum quem amat specialem «missionis» sensum sentit. «Vis mulieris moralis illiusque spiritalis virtus cohaeret cum conscientia huius rei: ei Deum singulariter virum commendare...» (Ioannes Paulus II: Litt. Apost. Mulieris dignitatem, n. 30: AAS LXXX [1988] 1725). In proprio quoque maternali instinctu fiduciam abs dubio habebit, sibi quidem facile persuadens quod, si res ferat, eius amor atque sollicitudo maternales sufficient exseipsis ad prolem apte educandam. Res secum 737 ipsa considerans, ad quandam naturalem conclusionem etiam pervenire posset, scilicet exsistentiam, etiam sine admiratione erga patrem, meliorem esse quam inexsistentiam, iuxta illam Divi Thomae responsionem iis qui censent prolem, si aliquo morbo infecta probabiliter sit nascitura, generandam non esse: «Et quamvis generetur infirma proles, tamen melius est ei sic esse quam penitus non esse» (Suppl., q. 64, art. 1).

            5. - Altera vero optio - illius qui prolem omniino excludit - ad simulationem ducit, ad mendacem nempe matrimonialis consensus manifestationem. Simulatio in interiori recusatione illius quod exterius profitetur consistit; seu est «internus dissensus in matrimonium contra id quod prodit externa manifestatio» (Wernz-Vidal, lus Canonicum, Romae 1925, V, n. 460). Nupturientes enim consensum matrimonialem profitentes, «foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, § 2), consortium scilicet totius vitae, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum (cf. can. 1055, § 1). Simulans, dum verbis vel signis externe quidem prolatis se foedus matrimoniale accipere declarat, per internam intentionem aliquod essentiale foederis elementum respuit. Haec interior foederis recusatio significat quod ille se alteri parti in totali coniugali donatione revera tradere renuit. Simulans ad summum in partiali sexualitatis donatione consentit, ex eo quod vel perpetuitatem donationis vel eius unicitatem vel eius procreativitatem excludit. Huiusmodi tam contracta ac mutilata suiipsius donatio inefficax est ad matrimonium constituendum. Qui se alteri partialiter tradit, se illi matrimonialiter non tradit.

            6. - Simulans, uti patet, conscius est suam interiorem intentionem contradicere manifestationi quam publice atque exteme asseverare videtur. Sic, in eo quod attinet ad prolem, unusquisque sponsus, ad interrogationem - «Estisne parati ad prolem amanter a Deo suscipiendam, et ad eam secundum legem Christi eiusque Ecclesiae educandam?», respondet: «Sum paratus» (Ordo Celebrandi Matrimonium, ed. 1969, n. 24). Scit igitur confuso saltem modo, se non in verum matrimonium sed in quamdam unionem pseudo-coniugalem consentire, quae quidem non tantum immoralis sed etiam innaturalis est quandoquidem detrectat illam perpetuitatem vel unicitatem quas amor inter virum et feminam in coniugali relatione quaerit, vel respuit illam fecunditatem ad quam - velut ad naturalem mariti ac uxoris unionis eventum - coniugalitas tendit. «Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur» (Gaudium et Spes, n. 50).

            7. - Simulatio igitur gravem mentis pathologiam prae se fert. Foedus matrimoniale subvertens, illi coniugali instinctui, homini omnino proprio (cf. unam Romanam coram infrascripto, diei 19 aprilis 1988), vim affert. Cum ad bonum prolis referatur, maximam vim in humanum paternitatis vel maternitatis instinctum infert. Propterea, «exclusio boni prolis est res tam abnormis et insolita, praesertim in matrimonio quod ex amore contrahitur, ut concludentibus et gravibus argumentis probari debeat» (coram Filipiak, diei 21 martii 1958, ARRT 738 Dec., vol. L, p. 163). Insuper, «simulatio difficilis probationis est: agitur enim de facto interno. Simulator insuper denegat id quod externe affirmavit, ideoque sibi contradicit; ac proinde cum de matrimonio agitur, contra ipsum stat iuris praesumptio» (coram Grazioli, diei 2 iulii 1934, ARRT Dec., vol. XXVI, p. 467).

            8. - Exclusio ex solo positivo voluntatis actu oriri potest. «Tantummodo positivus voluntatis actus, quo interne contrahens respuit quod externe agit, matrimonii valorem inficit» (coram Di Felice, diei 26 februarii 1983, ARRT Dec., vol. LXXV, p. 63). Non sufficit ut quis, de matrimonio contrahendo cogitans, sit diffidens vel minus proclivis erga possibilitatem prolis gignendi. Diffidentia vel mera carentia studiositatis quoddam «non velle» significat, proprium quidem illi cuius voluntas in unum determinata non est. Hoc «non velle» minime prae se fert illud deliberationis elementum quod invenitur in exclusione invalidante quodque in planum «velle non», perfecte quidem determinatum, necessario se exprimit. «Positivus voluntatis actus, pro utraque exclusionis forma lege requisitus, talis non est seu vim non habet coniugium vanificandi, nisi conscienter ac deliberate eliciatur» (coram Ferraro, diei 11 novembris 1980, ARRT Dec., vol. LXXII, p. 718).

            9. - Sine sufficienti causa nemo formam celebrationis matrimonii exsequitur. Causae vero matrimonium contrahendi complures esse possunt: amor erga alteram partem, desiderium prolem gignendi, studium proprium focum («home») constituendi, vel securitatem adipiscendi, vel statum socialem vel oeconomicum in melius mutandi, etc. Qui exteriorem matrimonii celebrationem persolvit verum matrimonium desiderare praesumi oportet iuxta praescriptum can. 1101, § 1: «Intemum animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis». Ad simulationem autem probandam, verisimilis simulandi causa - a causa nubendi diversa, uti patet - stabiliri oportet; probari etiam oportet adsertam simulandi causam ita fortem fuisse ut super normale desiderium veri matrimonii contrahendi rationabiliter praevalere potuisset. Circumstantiae tandem tales debent esse ad inducendam moralem certitudinem de simulatione revera facta. «Quodsi non constet de absoluta firmaque partis voluntate excludendi matrimonii bonum, neque constat de matrimonii nullitate» (coram Lefebvre, diei 19 decembris 1960, ARRT Dec., vol. LII, p. 557).

            10. - Inverisimilior fit simulatio cum agatur de muliere quae, suae praesertim aetatis ratione, minorem nubendi probabilitatem in dies habet. Illa scit se, in casu ruinae matrimonii quod nunc ante oculos tenet, exiguam spem aliarum adhuc nuptiarum habere. Sic igitur coangustata, minus probabiliter simulandi matrimonii onere morali se obrueret; verisimilius ad fortunam temptandam statueret: verum nempe matrimonium contrahere, ad prolis possibilitatem apertum; exitum quidem augurans, prompta autem ad separationem coniugum, cum omnibus eius consectariis, subeundam in casu quo matrimonium naufragium fecerit.

            11. - Unus ex contrahentibus, vel alteruter ex communi consensu, numerum filiorum ex matrimonio gignendorum limitare, vel effectivam filiorum generationem ad tempus postponere, decernere potest. Hac partiali limitatione vel exclusione non obstante, matrimonium, uti 739 patet, fundamentalem erga prolem ordinationem retinet. Verum est huiusmodi limitationem, si ad bonum coniugum vel etiam exitus connubii attendemus, persaepe insipientem esse; matrimonialem tamen consensum non irritat (cf. decis. coram infrascripto Ponente, diei 11 aprilis 1988 nn. 13-14 in una Romana).