Sententia d. 6 novembris 1989, coram Burke

2. - In iure. - Nomen «iudicis» vel «iudicii» a «ius-dicere» derivatur. Ius est dicendum vel decernendum, in contentiosis, cum de exsistentia iurium vel obligationum inter partes disputatur.

            «Obiectum iudicii sunt: 1) personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda, vel facta iuridica declaranda...» (can. 1400, õ 1).

            Iudex vel iudices, uti patet, quidquid legitimi cadit sub eorum iurisdictione adimplere debent ad determinandam veritatem vel falsitatem assertorum in quibus reclamatio vel denegatio iurium innititur. Sententia iudicialis quae veritati rerum non respondet obiective iniusta est; quare S. Thomas docet: «quandoque iustitia veritas vocatur» (II-II, q. 58, art. 4 ad 1).

            Exacutum sensum relationis inter iustitiam et veritatem colere cuilibet iudici est necessarium. Hic autem sensus erit pro eo efficax tutela contra quolibet praeiudicium, proclivitatem nempe ad causam iuxta notiones praestabilitas vel cum personarum acceptione decernendam. Iudex non secundum propriae mentis praeferentias iudicare debet, sed secundum veritatem, quae menti humanae praeest: «Veritas est maior mente humana: alioquin mens iudicaret de veritate; nunc autem omnia iudicat secundum veritatem, et non secundum seipsam» (I., q. 16, art. 6, 1).

            3. - Si magnum habet momentum indagatio illius veritatis in qua iustitia innititur, hoc specialissimo modo valet pro causis matrimonialibus ex quibus tantum bonum cum publicum tum privatum pendet. «Fine immediato di questi processi (matrimoniali) è di accertare l'esistenza o meno dei fatti che, per legge naturale, divina od ecclesiastica, invalidano il matrimonio, cosicché si possa giungere all'emanazione di una sentenza vera e giusta circa l'asserita non esistenza del vincolo coniugale»: Ioannes Paulus II: Ad Rotae Romanae Auditores Allocutio, die 4 februarii 1980 (AAS, vol. 72 [1980] 173).

            4. - Veritas una est et unica: «gli errori possono essere molti, mentre invece la verità è una sola» (ibid., 175). Veritas ex hac unicitate valde roboratur; veritas enim est solida, sustinens subtile examen et acerba critica resistens. Ob sertam texturam propriae internae cohaerentiae sese defendit. Ex hoc sequitur quod valida causa multam corroborationem non exigit; paucas incohaerentias prae se fert atque eae plerumque cum facilitate conciliari possunt. E contra, invalida causa multas incohaerentias atque contradictiones ostendit, conatus eas dissipandi novas difficultates saepe creat, et argumentum in libello praesentatum quacumque credibilitate demum privarequit. 634

            5. - Cum haec principia prae oculis habeantur, intellegere quis potest causam aliquando debilitari, in secunda instantia, per inductionem novorum nullitatis capitum, saltem quando acta primae instantiae nullum rationabile fulcimentum pro huiusmodi capitibus offert.

            6. - Ad pronuntiationem sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam: quam certitudinem ille haurire debet ex actis et probatis (cf. can. 1608): seu, uti docebat S. Thomas, «iudices debent veritatem iudicare secundum ea quae fuerunt sibi proposita» (II-II, q. 67, art. 2, ad 1). Substantiales contradictiones quae in depositionibus forse inveniuntur problema principale pro iudice constituunt, nam ei non licet moralem certitudinem ex actis haurire nisi tales contradictiones satisfactorio modo clarificentur. Ut difficultates ex incerta hypothesi vel ex incerto facto emanantes resolvere possit, iudex in testimoniis cribrandis ac in argumentis ponderandis se exercet. In hoc processu, verum a falso, scientiam ab opinione, verosimile ab inverosimili, iugiter distinguere ipse quaerit. Nam sententiam cum morali certitudine pronuntiare non licet, nisi de factis principalibus adaequate constet at haec facta inter se modo omnino logico cohaereant. Quoad facta quae mutuam contradictionem, sed specie tantum, offerre videntur, iudici competit realem inter ea harmoniam demonstrare. Cum contradictiones verae sunt, eas ponderare debet ad stabiliendum utrum a deliberata falsimonia deriventur, an forse ab errore humano: simplici lapsu memoriae, perperae rerum interpretationi, etc.

            7. - Si ea quae a testibus omni exceptione maioribus deponuntur sint concordia, thesis a parte proposita roborem adquirit, uti patet; debilitatur, e contra, si eorum depositiones dissonantes sunt.

            Iterata testium excussio, vel examen novorum testium in suppletoria instructione, ad dubia diluenda, ad puncta clarificanda, vel ad probabiles conclusiones confirmandas inservire debet. In iurisprudentia constanter servatur principium, quo priores depositiones, tamquam veritati magis consonae, successivis praevalent. Si igitur plures eiusdem testis depositiones discrepantes sint inter se, praesumptioni locus est «quae favet primae depositioni, in qua testis (vel pars) videtur melius factum meminisse et locutus esse iuxta persuasionem animi sui» (coram Jullien, diei 24 iulii 1937, ARRT Dec., vol. XXIX p. 547). Cum testis in diversis depositionibus contraria deponit, ordinarie non tantum primae depositioni maius pondus tribuendum est, sed et credibilitas partis deminuitur.

            8. - Incohaerentia igitur vel contradictio, inter substantialia facta et testimonia in casu allata, explanationem adaequatam postulat. Facta, autem, non mentiuntur (licet quis possit ea perperam interpretari). Personae, e contra, mendaces utique esse possunt. Haec hypothesis procul dubio est sat incommoda; attamen iudex eam admittere nonnumquam constringitur. Hoc semper est verum cum agitur de praetensa simulatione: de casu scilicet quo aliquid affirmat se in praeterito mentitum fuisse. Ut ex supra dictis eruitur, officium iudicis in casu est acta perpendere ad dignoscendum utrum ille mentitus sit tunc, quum 635 consensum matrimonialem protulit, an potius mentitur (vel saltem se decipit) nunc quando affirmat se simulavisse (cf. decis. coram infrascripto Ponente, diei 13 iunii 1988, nn. 15-16, in una Romana).

            9. - Quaedam verba adnectenda sunt quoad partialem vel temporaneam boni prolis exclusionem, quae accidit cum unus ex contrahentibus, vel alteruter ex communi consensu, numerum filiorum ex matrimonio gignendorum limitare, vel effectivam filiorum generationem ad tempus postponere, decernat. Non obstante hac partiali limitatione vel exclusione, matrimonium fundamentalem eius ordinationem erga prolem retinet. Temporanea ergo boni prolis exclusio matrimonialem consensum irritare non videtur (cf. decis. coram infrascripto Ponente, diei 11 aprilis 1988, nn. 13-14, in una Romana).