3. - In iure. - Coniugalis instinctus, homini omnino proprius, ad merum sexualem instinctum -- quem ipse in communi cum animalibus possidet -- reduci nequit. Iste instinctus ex simplici copula physica satisfieri potest, scilicet in commercio sexuali cum quolibet socio vel socia. Coniugalis tamen instinctus non mera consuetudine sexuali satisfit, sed tantum consortio cum socio sociave totius vitae; consortio scilicet perpetuo cum marito vel cum uxore. Si vita coniugalis magnam attractionem in homines exercet, hoc etiam est quia spem superandi solitudinem personalem secumferre videtur, illam nempe solitudinem quae hominem ab origine insequitur; quaeque, sicut Creator dixit ac ipse intima suiipsius scientia agnoscit, aliquid «non-bonum» -- privationem nempe valoris -- pro eo importat: «non est bonum homine esse solum...» (Gen 2:18). Vir ac mulier proindeque per coniugalem instinctum ad illam intimam autodonationem matrimonialem alliciuntur, per quam, in vera personarum communione, se mutuo perficere quaeant (cf. Gaudium et spes, n. 48: cf. etiam Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 [1980] 88). Aliis verbis, unicuique generis humani membro connaturale est uxorem vel maritum quaerere: qui nempe «domina vel dominus propriae vitae» esse possit.
4. - Nonnumquam accidit ut vir et mulier ad convivendum, uti comites, in quandam unionem sexualem non-formalizatam consentiant. Unaquaeque pars alteram sicut socium sexualem eligit ac aliquo modo recognoscit, minime vero sicut maritum vel uxorem. Haec est causa propter quam earum relatio -- vel etiam in hypothesi possibili (quamquam valde improbabili) in qua relationem permanentem, exclusivam nencnon procreativam elegissent -- coniugalis non est.
5. - In talibus situationibus non-formalizatis, matrimonium non datur, nedum matrimonium ad experimentum. De matrimonio «ad experimentum» loqui licet tantum cum partes consentiant in aliquam relationem quae (improprie, in casu) maritalis consideretur; improprie, dicimus, quia una saltem essentialium matrimonii proprietatum (indissolubilitas, ex regula) a relatione excluditur. Cum tria bona augustiniana sint proprietates relationis matrimonialis seu coniugalis (quae relatio hic non constituitur), incongruum erit immo et iuridice absurdum, loqui, exempli gratia, de «bono sacramenti» vel de «bono prolis» excludendo ab huiusmodi consortiis sexualibus non-formalizatis.
6. - Ne quidem de simulatione in casu loqui licet, quia is qui 745 simulat, verbis vel aequipollentibus signis adhibitis, consensum externum praestat cuidam speciei relationis coniugalis, cuius essentialis quidam adspectus realiter (proposito pure interno) detrectatus est. In casu tamen consentientium ad sexualem cohabitationem, nulla datur simulatio, quia revera intendunt id ad quod consentiunt. Sed neque matrimonium datur, quia id ad quod consentiunt matrimonium non est; immoraliter quidem agentes, matrimonii tamen fictionem non perpetrant.
7. - Quamvis igitur his in casibus loqui non licet de matrimonio ad experimentum, verum tamen est quod talis relatio non-formalizata aliquando initur cum desiderio verificandi mutuam capacitatem ad vitam communem modo magis permanente constituendam, ita ut partes post certum tempus possint definitive statuere utrum foedus matrimoniale formalizare velint necne. Tempore successivo accidere potest ut matrimonium inire statuant ac consensum matrimonialem inter se commutent. Si capacitas, etc. ex parte sua presupponi licet, ac si deest indicium exclusionis invalidantis (can. 1101), pro valore eorum consensus standum est (can. 1060). Factum ac indoles prioris inter eos relationis, in se consideratae, nullum fundamentum praebet ad dubitandum de validitate consensus matrimonialis quem nunc praestant. Certo quodam modo, saltem si eorum decisio matrimonium contrahendi pressionibus externis indebite subiecta non fuerit, praesumptio iuxta quam eorum consensus vere maritalis consideratur fortior fit in casu, quia nihil obstabat -- praeterquam desiderium verum matrimonium contrahendi -- ne in priori relatione perstitissent.
8. - Praedictis igitur in circumstantiis, si duae personae pactum matrimoniale formalizatum tandem ineunt, resolutio cuiuslibet dubii de validitate huius matrimonii -- ob essentialis elementi possibilem exclusionem -- pendet ab eo quod stabiliri potest circa dispositiones partium in illo praeciso tempore cum matrimonialem decisionem prae oculis effective habuissent. Probatio super quam argumentum invalidantis exclusionis extrui posset, ad illum momentum modo claro ac inaequivoco referatur necesse est. Quae deponuntur circa dispositiones vel affirmationes partium, priore non-formalizata relatione perdurante, omnino insufficientia sunt ad exclusionem in momento consensus praestati probandam. Summum quoddam adminiculum praebere possunt ad thesim exclusionis roborandam, si possit probari: probatio tamen aliunde quaerenda est.
9. - Foedus matrimoniale, quo quis comitem in procreativa totius vitae unione elegit, maximi momenti inter res humanas est sive pro vita personali sive pro vita sociali consideretur. Quolibet tempore, matrimonium ritibus pompisque celebratum est ac quasi omnes gentes sensum religiosum ei ex more attribuerunt. Ipsa natura humana, sicut docuit SS. PP. Leo XIII, matrimonium considerat «sua vi, sua natura, sua sponte sacrum...» (Encycl. Arcanum, 10 febr. 1880). Ritus tamen religiosus sacralitatem matrimonii significat, non vero causat. In Ecclesia Catholica ritus religiosus ex norma ad matrimonii validitatem requiritur (cf. cann. 1108 ss); hoc tamen est positivae legis ecclesiasticae requisitum. Essentialia matrimonii elementa in illo religioso ritu non consistunt, sed in partium capacitate ac consensu. 746 Hoc praeoculis haberi oportet cum de casu catholicorum qui ad matrimonium «in ecclesia» contrahendum tantum cum reluctantia se praestant. Complures personae hodiernis temporibus, nonnullis catholicis non exceptis, praeiudicio contra matrimonii «formalitates» -- sive hae sint civiles, sociales vel religiosae -- imbuuntur. Factum vero prioris indifferentiae vel adversationis erga celebrationes religiosas, quae occasione matrimonii peragi solent, insufficiens est ad invalidum consensum probandum. Decretoria quaestio semper est: utrum persona matrimonium verum intendisset in casu, ac utrum vero matrimonio, requisita forma canonica observata, consensisset, etiamsi formalitates religiosas evitare «maluisset». Insuper praetermittere non oportet normam can. 1099: «Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem».
10. - Relatio quae inter virum et feminam constituitur, vere coniugalis esse non potest nisi ad prolem sit aperta. «Nullatenus sufficit ad constituendum sacrum foedus, ut partes sibi invicem tradant et acceptent ius ad copulam carnalem quae excludat procreationem prolis...» (coram Wynen, diei 6 maii 1941, ARRT Dec., vol. XXXIII, p. 355). Nam, uti docet S. Thomas, sine intentione prolis «matrimonium esse non potest» (Suppl., q. 49, art. 3). Attamen requisita apertura ad maximam prolis possibilitatem non extenditur. Quaedam limitata apertura, etiamsi forte inconsiderata sit in eo quod ad coniugalis communionis exitum spectat, cum valido matrimonio cohaerere potest. Tantummodo totalis praeclusio quoad pro