2. Inter illa quae naturae humanae consentanea esse videntur, peculiari modo eminet "instinctus coniugalis", seu propensio ad matrimonium ineundum. Affirmari revera licet quod matrimonium, pro omnibus fere viris mulieribusque, paucis quidem exceptis, non tantum communis adspiratio, sed et vera vocatio est. Sequitur exinde quod naturale ius ad matrimonium contrahendum exstat (cfr. c. 1058). Ut quis autem incapax inveniatur hoc ius exercendi, eoque magis ut eius incapacitas iuste in iudicio proclametur, necesse prorsus est ut in eodem habeatur aliquis extraordinarius defectus indolis, quippe quod de gravissima re agatur. Defectus erit extraordinarius praecise quia eum incapacem reddit participandi ordinariam normalemque mortalium sortem. Incapacitas vero de qua agitur, uti etiam patet, ad foederis coniugalis essentiales aspectus sese referre debet, non tantum ad incidentales matrimonialis vitae aspectus, et adhuc minus ad alias vitae habitudines.
Lex igitur Ecclesiae statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: ... "qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda" (c. 1095, 2º); ac "qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent" (c. 1095, 3º).
3. Lex vero naturalis postulat, ut iam notavimus, quod causae incapacitatis consensualis extraordinariae seu graves sint. Canon 1095 hoc expresse affirmat quoad defectum discretionis iudicii. Dubium (si antea exstitisset) utrum causae naturae psychicae, de quibus in tertio canonis numero, graves etiam esse oporteat, definitive dissipatum est per auctoritativam canonis interpretationem, a Summo Pontifice Joanne Paulo II annis 1987 ac 1988 datam, in Allocutionibus ad Rotam Romanam habitis: "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (Allocutio diei 5 februarii 1987: AAS, 1987, p. 1457); "... solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (Allocutio diei 25 ianuarii 1988: AAS, 1988, p. 1182).
"Homo etenim per originale peccatum non totus corruptus invenitur; ex altera parte matrimonium exstat cuilibet homini liberum. Praesumendum igitur est onera coniugalia ea esse quae valeant adimpleri a quibusvis hominibus... Homo generatim haberi debet habilis ad contrahendum matrimonium; exinde incapacitas quid extraordinarium haberi debet" (Pompedda, M.: "Incapacitas Adsumendi Obligationes Matrimonii Essentiales" Periodica LXXV (1986) pp. 138-140).
4. Haec autem principia haud paucis abhinc annis stabilita sunt in rotali iurisprudentia. "Neque ad excludendam libertatem satis est ostendere hominem infirmitate aliqua mentis laborare, sed probare oportet consensum, attenta gravitate morbi, praestari haud potuisse" (c. Massimi, diei 20 novembris 1931, SRRD, vol. 23, p. 464).
"Ad probationem quod spectat, non sufficit ostendere existentiam alicuius determinati morbi mentis. Demonstranda insuper est relatio inter eiusmodi morbum et consensum matrimonialem. Oportet existat infirmitas momento contractus, atque gravitas [eius] talis sit quae impediat vel impossibilem reddat praestationem validi consensus" (c. Bejan, diei 28 octobris 1970: SRRD, vol. 62, p. 947).
"Mera psychopathia, quae verus morbus non est, per se patientem incapacem eliciendi validum consensum matrimonialem non efficit" (c. Di Felice, diei 12 decembris 1970, SRRD, vol. 62, p. 1153).
"Attamen non quivis defectus aequilibrii vel maturitatis sufficit ad inducendam matrimonialis consensus nullitatem: istam inducere tantummodo valet defectus talis qui contrahentem efficiat incapacem liberae electionis vel adsumendi onera essentialia atque in specie tria connubii bona. Matrimonium scilicet haberi nequit culmen maturitatis acquisitae, sed potius gradus in processu ad pleniorem maturitatem acquirendam" (c. Pompedda, diei 3 iulii 1979, SRRD, vol. 71, p. 388).
5. Incapacitas matrimonium contrahendi naturam humanam ita vitiatam ("handicapped") reapse demonstrat ut nefas sit illam leviter vel temere attribuere alicui. Contra, stricte probanda est; ac praecipuae probationes ex factis - in transcursu processus compertis - hauriendae sunt. In praxi hoc significat quod Iudices, actis rite rimatis ac consideratis, debent invenire in eis irrefragabilia indicia rationis agendi ("behaviour") graviter abnormis ex parte nupturientis, tempore ipsarum nuptiarum vel antea; debent adhuc moralem certitudinem attingere quod ab huiusmodi abnormi agendi ratione concludere omnino expediat circa exsistentiam gravis psychopathiae, quae praesens erat in momento ipsius consensus matrimonialis, quaeque personam incapacem consensum valide praebendi reddidit.
6. Peritia professionalis, in seipsa, probationem incapacitatis consensualis minime constituit. Est, summum, aliquorum aspectuum vel symptomatum technico-professionalis analisis in casu de quo agatur. Opinio peritialis, data "ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam" (c. 1574), explicationem alicuius puncti obscuri Iudicibus saepe praebebit, ac sic eos adiuvabit ad causam decidendam. Quandoque vero Iudices concludere possunt concretam analisim a perito factam - quae tantum ad aliqua facta particularia se refert - non concordare cum analisi "globali" omnium Actorum, quae Iudicibus ex officio competit. Codex expresse indicat quod Iudex conclusiones peritorum aut admittere aut reiecere potest (cfr. c. 1579, § 2).
Iudex cui patet Acta ne minima quidem indicia alicuius gravis abnormalitatis vel defectus offerre, auxilium periti praetermittere potest, cum inutile in casu censendum sit. "In causis ... de consensus defectu propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat" (c. 1680).
7. Ad incapacitatem consensualem "probandam", non raro hodie inducuntur perplures modicae vitiositates ingenii seu "personalitatis", quae in qualibet persona re vera inveniri possunt, quaeque ergo intra terminos "normalitatis" adnumerandae sunt. Prudentis hominis concludere est huiusmodi defectus incapacitatem matrimonialem causare non posse. Talibus igitur in casibus, patet quod Iudici opus non est propriam prudentiam cum prudentia alicuius periti roborare. Ipse vero, nedum sicut iurisperitus sed potissimum ut Iudex, peritissimus sit oportet in prudentia exercenda; alioquin minime sicut Iudex nominatus foret. Reapse si capacitatem non haberet ad causas ordinarias cum normali prudentia iudicandas, dignus non esset qui munere Iudicis fungeretur.
8. Non inutiliter hic quoque recolere possumus alia verba Summi Pontificis in Allocutione ad Rotam Romanam, anno 1988 habita: "mentre per lo psicologo o psichiatra ogni forma di psicopatologia può sembrare contraria alla normalità, per il canonista, che si ispira alla ... visione [cristiana] integrale della persona, il concetto di normalità, e cioè della normale condizione umana in questo mondo, comprende anche moderate forme di difficoltà psicologica... In assenza di una simile visione integrale dell'essere umano, sul piano teorico la normalità diviene facilmente un mito, e sul piano pratico, si finisce per negare alla maggioranza delle persone la possibilità di prestare un valido consenso" (Allocutio diei 25 ianuarii 1988: AAS, 1988, p. 1181).
9. Mera symptomata conditionis quae ad "communem" neurosim reduci potest, pro incapacitate consensuali non arguunt. Acceptabilis esse videtur haec neurosis definitio: "Condizione di sofferenza della psiche, di natura assai varia, che si manifesta con ansia, irritibilità, fobie, ossessioni, compulsioni ... ma non intacca i processi intellettivi né deteriora la personalità nel suo complesso" (Vocabolario della Lingua Italiana, Istituto della Enciclopedia Italiana, Roma, 1989, vol. III); vel, brevius: "a relatively mild mental disorder, characterized by hysteria, anxiety, or obsessive behaviour" (Collins English Dictionary, London, 1986).
Illae complures ideae compulsivae vel obsessivae, quae nonnullas personas neuroticas affligunt, consensum matrimonialem tantummodo invalidare queunt si ad talem gradum severitatis perveniant, qui libertatem electionis - quoad matrimonium - necessario destruat. Actis causae ponderatis, si Iudices animadvertant signa quae gravem neurosim - in illo praeciso sensu quem adnotavimus - , tunc peritiam quaerere sane debent. Attamen, si nullo modo in dubio sunt neurosim relative mitem esse ("symptomata" nempe exhibentem quae revera sunt aspectus vel defectus ingenii perpluribus personis communes), vel eam nullam relationem habere cum matrimoniali consensu, tunc plene fas est eis statuere peritiam non requiri. Hoc revera statutum erat in casu a Iudicibus appellatae rotalis sententiae super quam hodie diiudicamus: "Ubi enim acta nullomodo suggerunt dubium de praetensa abnormitate personae, Iudici nedum ius, sed officium est praetermittendi interventum peritorum: causae enim non instruuntur super probabilia seu hypothetica, sed super facta et adiuncta descripta; non super desiderata, sed super veritatem" (in una Corcagien. diei 15 iulii 1986, c. Agustoni, n. 5).
10. Praeterea, attendi semper oportet incapacitatem consensualem, ad normam can. 1095, 2º et 3º, tantum haberi, cum gravis psychopathologia, de qua agatur, ad essentialia matrimonii iura/officia se referat. Proinde, si exstent in casu aliqua indicia cuiusdam psychopathologiae, quae quidem, etiamsi et gravis sit, evidenter ad essentiales matrimonii obligationes nullomodo rationem habeat, a peritia requirenda abstinere quoque licet. Minime vero videtur, ut exemplum afferamus, quomodo complexus inferioritatis, vel affectus claustrophobiae vel agoraphobiae, vel ille cleptomaniae, etsi gravis diagnosticetur, quempiam incapacem reddere possit quoad illas matrimonii obligationes essentiales.