2. - In iure. - Verba S. Thomae, «unitas pertinet ad fidem, sicut indivisio ad sacramentum» (In IV Sent., d. 31, q. 1, art. 2 ad 4), cum leguntur in contextu can. 1056 - «essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas...» -, fulcimen non parvum praebere videntur opinioni iuxta quam bonum fidei et unitas, eodem modo ac bonum sacramenti et indissolubilitas, synonyma sunt.
Ulterius autem investigari potest utrum expressio, «coniugalis fidelitas», cum bono fidei vel cum unitate synonymum quoque sit. Petrus Gasparri docere videtur tres hos terminos, theologice consideratos, eundem conceptum exprimere: «Unitatem (theologi) dicunt "bonum fidei" seu fidelitatis, quod importat praecipue, ut pars, matrimonio legitime prius non soluto, non praesumat contrahere novum matrimonium, neque cum alia persona rem habeat, sed suis officiis coniugalibus fideliter satisfaciat» (De Matrimonio, ed. 1932, vol. I, p. 19).
Campus tamen moralis-theologicus atque campus iuridicus non semper coincidunt. Firmo igitur manente momento morali coniugalis fidelitatis, quaestio de iuridico eius momento ponderetur oportet. Estne haec fidelitas merum requisitum morale coniugalis vitae, quod matrimonium «in facto esse» comitari debet? Vel, e contra, estne «intentio fidelitatis» requisitum etiam iuridicum essentiale, saltem in ipso matrimonii constitutivo momento (pro matrimonio «in fieri»)? Aliis verbis, daturne strictum ius constitutivum ad fidelitatem?
3. - Ad illa a Gasparri excerpta verba redeuntes, duae obligationes distinguendae sunt, nempe, matrimonio non soluto: a) non praesumere novum matrimonium contrahere; b) non habere rem (sexualem) cum alia persona. Positum quod ex foedere coniugali utraque obligatio moralem vim, eaque ex iustitia, plene acquirat, quaestio ante nos est: an intentio contrahentis utramque obligationem amplecti debeat, utpote aequo modo essentialem pro matrimonii iuridica constitutione?
Nulla difficultas adest quoad intentionem novum matrimonium non contrahendi, cum omnes hanc valido matrimoniali consensui essentialem esse consentiant. Difficultas tamen exsurgit circa «intentionem rem sexualem cum tertia persona non habendi». Estne essentialis talis intentio pro matrimonii constitutione? Invalidatne simplex «propositum in futuro adulterandi», quum consensum matrimonialem concomitatur?
Infrascripto Ponenti videtur iurisprudentiam hac in materia ad doctrinam sibi plene cohaerentem nondum pervenisse; immo, videtur nonnullas theorias, quae tempore suae apparitionis utpote «progressivae» tenebantur, respondere cuidam conceptioni matrimonii (vel, magis specifice, obiecti consensus matrimonialis), quae in novo Codice fundamentum minime invenit.
4. - In iurisprudentia rotali longa fortisque est traditio quae bonum fidei cum unitate identificat, cum facto scilicet quod alteruter nupturiens partem alteram sicut unicum coniugem accipit. Secundum hanc 92 thesim, bonum fidei excluditur tantummodo si ius ad copulam coniugalem comparti exclusive non reservetur, sed aliis quoque elargiatur vel elargiri possit.
«Nullum est matrimonium, si nupturiens... positive reiicit in suo principio bonum fidei seu unitatem matrimonii» (coram Jullien, diei 24 ianuarii 1938, ARRT Dec., vol. XXX, p. 63).
«Bonum fidei, circa quod communiter deprehenduntur errores in conceptu, deest tantummodo cum saltem unus ex contrahentibus, in matrimonii celebratione, intendit, praeter traditionem et acceptationem iuris ad actus coniugales cum altero contrahente, etiam ius aut obligationem ad actus coniugales cum tertia persona...» (coram Canestri, diei 15 iulii 1941, ARRT Dec., vol. XXXIII, p. 622).
«Exclusio boni fidei seu unitatis matrimonii tunc tantum dirimit, si contrahens positivo actu suae voluntatis detrectat comparti tradere exclusivam potestatem sui corporis in ordine ad actus coniugales, non autem ab illo qui nil aliud intendit nisi fidem coniugalem laedere» (coram Wynen, diei 20 iulii 1943, ARRT Dec., vol. XXXV, pp. 625-626; cf., iisdem fere verbis, coram Anné, diei 9 decembris 1964, ibid., vol. LVI, p. 912).
«Ad dirimendum matrimonium ex hoc capite, requiritur ut contrahens demat de suo consensu... ipsum ius uni et soli comparti competens, tradendo hoc ius, totum vel ex parte, alicui tertiae personae...» (coram Wynen, diei 17 iunii 1950, ARRT Dec., vol. XLII, p. 383).
«Ius enim tunc tantum nota exclusivitatis privatur, cum nupturiens intendit ius in suum corpus ad actus coniugales cum pluribus ex aequo dispertiri» (coram Rogers, diei 20 decembris 1965, ARRT Dec., vol. LVII, p. 967).
«Qui unitatem vinculi respuit, seu ius non tradit comparti exclusivum, irritas facit nuptias» (coram Fiore, diei 16 novembris 1974, ARRT Dec., vol. LXVI, p. 750).
Iuxta hanc doctrinam, bonum fidei excluditur a nupturiente qui ius coniugale exclusivum alteri parti non dat, sibi reservans ius - vita compartis perdurante - vinculantem relationem indolis «coniugalis», iurium obligationumque mutuarum insignitae, cum aliqua tertia persona stabiliendi. Verum est praetensam relationem describi oportere utpote «coniugalem» vel pseudo-coniugalem (cf. ARRT Dec., vol. LIX, p. 261, coram Mattioli), ex eo quod nulla authentica maritalis relatio exinde oriatur. Simili modo commutatio iurium/obligationum pseudo-iuridica vocari debet in casu, utpote illo fundamento morali carens, ex quo vera indoles iuridica unice derivari potest. Quae cum ita sint, simulans intendit speciem «coniugalitatis» vinculantis assumere quae pluribus personis extendi queat.
5. - Annorum decursu, haec traditionalis thesis censurae subiecta est, quasi bonum fidei sensu nimis limitato interpretans, ita ut eius exclusio effective restringeretur casibus illis in quibus simulantis intentio polygamica esset. Nonnulli potius allecti sunt altera thesi posterioribus decenniis emersa, iuxta quam bonum fidei oportet identificari non cum iuridica proprietate unitatis, sed cum obligatione morali fidelitalis. Traditionali formula «bonum fidei seu 93 unitas» relicta, novam aequivalentiam - «bonum fidei seu fidelitas» - malunt.
Iuxta Arcturum de Iorio, qui sicut principalis huius theseos fautor considerari licet, fidelitas observari potest etiam ab illo qui unitatem excludit; ideoque bonum fidei ac matrimonii unitas idem non significant. «Quoad exclusionem boni fidei seu fidelitatis. - Cogitatione (in abstracto) exclusio boni fidei confundenda non est cum exclusione unitatis: quis enim potest excludere unitatem, et insimul sese obligare ad servandam fidem, utique duabus vel tribus, seu aliquibus determinatis feminis» (diei 13 iulii 1968, ARRT Dec., vol. LX, p. 555, n. 7)
Iam in sententia diei 30 octobris 1963 criterium nonnullis ante annis prolatum acceperat, iuxta quod per bonum fidei significatur «exclusivitas iuris corpore utendi», proindeque ab illo excluditur qui sibi ius vindicat «alii personae, vel aliis, suum corpus tradendi, atque earundem carne ad libitum utendi» (vol. LV, p. 718). Sic ad conclusionem pervenit quod exclusio «boni fidei seu fidelitatis» tantummodo datur cum contrahens obligationem servandi fidem non accipiat, id est, comparti non cedat «ius exclusivum in proprium corpus» (vol. LX, p. 556, n. 8); «quod verum evadit etiamsi ius non tradiderit alii vel aliis, sed sibi reservaverit licentiam faciendi corporis sui copiam cui libuerit: aliis verbis, si vinculo non se obstrinxerit servandi fidem erga compartem» (decis. 10 ianuarii 1973, vol. LXV, p. 12; cf. alias quoque sententias coram eodem Ponente latas, diei 17 iunii 1964; diei 26 februarii 1969; diei 27 octobris 1971, etc.).
Haec thesis quasi logico modo ducit ad conclusionem quod criterium decisivum, ad exclusionem boni fidei probandam, non est intentio coniugale vinculum, sed utique simplicem copulam, cum tertia persona «dividendi»: «ad multiplicationem copulae non vinculi attendi debet» (coram Ewers, diei 11 octobris 1969, ARRT Dec., vol. LXI, n. 5, p. 937).
6. - Quamvis recentior haec thesis apud complures bene recepta sit, quibusdam difficultatibus, illisque nonparvis, obnoxia esse videtur. Imprimis, et hoc potissimum, stat fundamentale dubium utrum, luce novi Codicis, recte sustineri possit. Suum argumentum explanans (vol. LV, p. 717. n. 3), De Iorio animadvertit thesim antea praevalentem (quae invalidantem exclusionem boni fidei - cum unitate identificati -, in exclusione proprietatis essentialis matrimonii collocat) innixam esse collatione cann. 1013, õ 2 ac 1086, õ 2 Codicis pio-benedictini. Clarissimus Auditor, contra, voluit thesim suam inniti in consensus matrimonialis obiecto, sicut in can. 1081, õ 2 eiusdem Codicis definiebatur: «Actus voluntatis quo utraque pars tradit et acceptat ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actos per se aptos ad prolis generationem». Codex tamen anno 1983 promulgatus, obiectum matrimonialis consensus in terminis omnino diversis definit; est scilicet ille «actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, õ 2). Maxime autem novus Codex exclusivitatem nequaquam ad «ius in corpus» (quae locutio nullibi in Codice invenitur) refert, sed ad matrimoniale vinculum: «Ex valido matrimonio 94 enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum» (can. 1134).
7. - Ex quo totum fundamentum canonicum theseos a De Iorio propositae minatum esse dicendum videtur. Coniugalis relationis exclusivitas, iuridice considerata, refertur nunc ad vinculum, minime vero ad copulam (integrum manens, uti patet, morale momentum quoad susceptum ius/obligationem ad copulam exclusivam). Quod incompatibile dicendum est cum constitutionali matrimonii exclusivitate, non est propositum meras relationes illicitas cum tertia persona habendi, sed voluntas vinculum pseudo-coniugale, cum illa creandi; hoc unitati foederis matrimonialis absolute adversatur. Uti in una recentiori coram Giannecchini concise docemur: «Necesse est enim ut exclusivitas vinculi coniugalis, eiusdem mutua obligatio ad unitatem labefactetur ut loqui possit de exclusione iuris in suis principiis» (in una Beneventana, diei 28 maii 1985, n. 3).
8. - Memorata thesis bonum fidei reducere videtur ad solam eius dimensionem physicam, quae esset ius ad exclusivam copulam, quasi sine ulteriori specificatione. Aliis verbis, ad exclusivitatem actus physici attendens, praedicta thesis ab ampliore coniugalitatis consideratione abstrahere videtur. In hoc notabilem prae se fert dissonantiam cum mente Legislatoris, qui in novo Codice tam evidenter recedere vult a iuridica notione matrimonii in «ius in corpus» - physico tantum modo intellectum - centrata, conceptus exprimens qui in veriore humanioreque luce ponant ea quae ad relationem vinculumque coniugii essentialiter pertinent. Mutua obligatio ad exclusivitatem observandam in re sexuali plenam vim pro coniugibus retinet. Attamen sub novo Codice non amplius licet ponere ius ad copulam sicut obiectum consensus matrimonialis, vel sicut criterium iuridicum definitivum ad quaestiones circa bonum fidei vel bonum prolis iudicandas.
9. - Notari etiam oportet non deesse qui, in relata thesi innixi, ad reinterpretationem tendunt nedum boni fidei, sed et ipsius quoque unitatis proprietatis, eam copulae potius quam vinculo referentes. In una coram Bejan legimus: «Unitas qua proprietas essentialis matrimonii ita intellegi debet qua excluditur non multiplicitas vinculi sed copulae» (ARRT Dec., vol. LI, p. 397).
10. - Hoc iurisprudentiale argumentum momentosas consequentias, difficultatibus quidem non expertes, pro praxi secum fert. Etenim si haec thesis modo omnino logico applicetur, nullum declaretur necesse est quodlibet matrimonium quo alteruter contrahens, in ipso momento consensum praestandi, se adulterium forse in futuro commissurum non tantum praevidet sed id, saltem determinatis in circumstantiis, sibi proponit. Aliis verbis, interna huius theseos logica ad conclusionem ducit quamcumque intentionem «rem cum tertio habendi» invalidum reddere matrimonium.
Thesis incidit hic in difficultates quas altera linea iurisprudentialis facilius devitat. Iudicio vero infrascripti, easdem difficultates examinare oportet utpote indicantes quod traditionalis thesis, critica quae ei infertur non obstante, non tantum cum natura matrimonii atque Ecclesiae doctrina aptius cohaeret, sed et quasdam 95 vitae humanae vicissitudines profundiori iuridicae analysi subiicere permittit.
11. - Praevisio vel propositum adulterandi semper fuit specialis «crux canonistarum», pro volentibus determinare quid sub capite boni fidei exclusionis invalidet. Frequenter in iurisprudentia invenitur casus personae quae matrimonium re vera contrahere vult, etiamsi, in ipso momento consensus, haud solum praevidet se comparti in re sexuali non semper fidelem fore, sed et, certis in adiunctis, infidelem fore reapse intendit. Iudices, ad concludendum matrimonium huiusmodi necessario invalidum esse, haesitantes generatim se monstrant (cf. coram Palazzini, diei 12 februarii 1969, ARRT Dec., vol. LXI, p. 156; coram Pinto, diei 28 novembris 1978, vol. LXX, p. 529, n. 2; coram Pompedda, diei 21 iunii 1982, vol. LXXIV, p. 360; coram Pinto, decis. 6 martii 1987, n. 5, etc.). Haesitatio haec bene intelligitur, etenim secus concludendum esset pro nullitate integri generis matrimoniorum, quae in hoc humanarum rerum statu ita perrara non sunt: exempli gratia, militum nautarumve qui, ad matrimonium accedentes, se non semper «fideles» fore sciunt, immo et sexuale commercium cum extraneis indulgere intendunt, lungis periodis durantibus cum a domo coniugali absunt.
In hodiernis vitae adiunctis, protractae absentiae a sua cuiusque domo frequentiores sunt quam praeteritis temporibus, ob rationes quae professionales esse solent potius quam militares. Uti ergo patet, quaestio quam examinamus maximi momenti est: potestne quis validum matrimonialem consensum praebere etsi, coniugali cohabitatione temporaliter intermissa, sexuales «necessitates» cum tertia persona explere sibi proponat? Supervacaneum est insistere quod non de evidenti immoralitate huiusmodi propositi disceptare hic volumus, sed de iuridica quaestione utrum consensum matrimonialem invalidet necne.
12. - Si quis remanet intra terminos traditionalis iurisprudentiae in re, non exstat peculiaris difficultas pro his casibus. Cum intentio non adest iura coniugalia, vel statum mariti aut uxoris, tertiae quoque parti conferendi, bonum fidei (non obstante proposito obligationem fidelitatis coniugalis frangendi), in illo «unius coniugis» aspectu qui ei est essentialis, non excluditur. «Pravum propositum (retinendi amasiam) nullatenus ostendit contrahentem ideo sponsam ipso iure privare intendere... Distinctio inter legitimam unionem coniugalem et pravum commercium cum tertia persona tam firmiter in mentibus hominum christianorum, utcumque morum perditorum, residet, ut confusio conceptuum quoad ipsum ius coniugale admitti nequeat» (coram Wynen, diei 29 aprilis 1939, ARRT Dec., vol. XXXI, p. 255; cf. coram ipso Ponente, ibid., vol. XLIII, p. 96). Attamen si, uti De Iorio tenet, essentia boni fidei in exclusivitate copulae, et non coniugalitatis, ponatur, logice quis concludere debet quodcumque matrimonium, cum proposito adulterandi contractum, semper ac necessario invalidum esse.
13. - Haec conclusio a nonnullis iam recepta est. Alii vero eam evitare quaerunt, diversis quidem modis, praesertim recurrentes ad illam distinctionem - frequenter invocatam ac haud parum detrectatam - 96 inter exclusionem iuris et exclusionem exercitii iuris: nempe inter intentionem ius alicui tradendi ac intentionem traditi iuris exercitium ei non permittendi. Theoria quidem bene nota est: id quod consensum matrimoniale invalidat est tantum exclusio iuris, minime autem exclusio adimplementi obligationis quae ad ius correspondet. Exc.mus Grazioli, qui Decanus Sacrae Romanae Rotae olim fuit, apte probatur de distinctione agi «quae vix intelligi potest ab eis qui in iuridicis rebus periti sunt...» (coram Grazioli, diei 11 maii 1944, ARRT Dec., vol. XXXVI, p. 330). Distinctio tamen iterum iterumque in iurisprudentia adducitur. Sic saepe docemur quod intentio adulterandi «non laedit obligationem fidelitatis servandae sed tantum obligationis adimplementum».
Etsi in iurisprudentia plerumque affirmetur thesim, iuxta quam aliquis potest tradere ius cuius exercitum excludit, fundamentum habere in auctoritate S. Thomae (cf. Suppl., q. 49, art.3), hoc in dubium revocare licet (ipse De Iorio id negat: ARRT Dec., vol. LV, p. 718). Mens Angelici videtur esse quod quis potest tradere alteri, ac acceptare ab eo, verum ius mutuum, etiamsi intendat nec suum ius exercere, nec ab altera parte exigere adimplementum obligationis correlativae quam ista assumpsit (eximium exemplum huiusmodi casus est matrimonium inter B. V. Mariam ac S. Ioseph).
Matrimonium validum habetur, etsi uterque nupturiens, communi consilio, renuntiet exercitio alicuius essentialis matrimonii iuris, minime autem si alteruter, modo unilaterali, sibi proponat aliquam essentialem obligationem numquam adimplere. Utique exstant iura/obligationes quae legitime considerari queunt sub respectu tantum subiecti eorum; hoc tamen affirmare non licet circa iura obligationesve matrimonii, quae nota mutualitatis necessario insignita sunt. Aliquis potest abs dubio assumere veram personalem obligationem, quam frangere intendit (ex. gr. obligationem coelibatus sacerdotalis); potestne tamen dici aliquem verum ius - in propriam personam, idque vitalicium - alicui conferre, cum firme statuit obligationem hoc ius servandi se numquam adimpleturum esse, nec exercitium eius umquam permissurum?
14. - Si bonum fidei cum fidelitate morali, potius quam cum unitate iuridica, identificetur, via aperitur theoriis «elitistis» circa requisita pro valido matrimonio. Qui contendat intentionem adulterium in futuro patrandi consensum ex necessitate invalidare, nonne in periculum incidit incapacitatem imponendi iis omnibus (qui ita privarentur fundamentali iure humano matrimonium contrahendi), quorum debilitas in re sexuali talis est ut sciant se, certis in adiunctis (ex. gr. physicae separationis a comparti), castitati matrimoniali fideliter non observaturos esse, ac hoc sibi proponant? Revera in recenti sententia rotali talis incapacitas proponitur: «Qui ita ad carnis commixtionem cum foeminis propensus est ut uni uxori fidelis esse nequeat, validum matrimonium inire non valet» (coram Huot, diei 30 octobris 1986, n. 9).
15. - Si stricta cum logica applicetur, haec rigidior thesis fundamentum praeberet ad sustinendam nullitatem cuiusvis matrimonii ubi contrahens propositum sese masturbandi retineat; nam, sub respectu 97 morali, masturbatio quoque peccatum contra coniugalem fidelitatem est (Lehmkuhl, Theol. Moral. II, p. 600, n. 588; Cappello, De Sacramentis, vol. V ed. 1950, n. 806; cf. S. Alphonsus, Theol. Moral. Lib. VI, n. 936).
Bonum fidei depauperatum remanet, in eius theologico non minus quam in iuridico sensu, si ad meram adulterii prohibitionem reducitur. Sicut in una coram Serrano monemur: «bonum fidei latius concipitur, positivo modo, quam coarctata adulterandi prohibitio, quae consequens potius est» (diei 25 iulii 1980, ARRT Dec., vol. LXXII, p. 531).
16. - Peropportunum videtur integram situationem denuo perpendere, praesertim sub luce novae notionis obiecti matrimonialis consensus, sicut in Codice anno 1983 promulgato datur. Ibi iam non definitur ut «ius in corpus...» etc., sed sicut ille actus voluntatis quo vir et mulier sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium.
17. - Quod est contentum iuridicum istius «sese tradere/acceptare» in quo, ad tenorem coram 1057, õ 2, nunc sistit obiectum consensus matrimonialis? Non est (nec esse potest) totalitas ipsius personae utriusque contrahentis, sed potius ille personae aspectus a propria coniugalitate constitutus, qui, dum moraliter postulat permulta elementa quae ad ideale «consortium totius vitae» instituendum iuvant, essentialiter specificatur - sub iuridico aspectu - per donationem iuris exclusivi necnon permanentis in propriam sexualitatem procreativam. Sunt igitur haec tria elementa - exclusivitas, procreativitas, indissolubilitas (augustiniana scilicit bona: «fides», «proles», «sacramentum») - quae indicant id quod essentiale est in coniugali autodonatione, quaeque essentiales vinculi matrimonialis proprietates constituunt, dum, e contra, positiva exclusio unius eorum matrimonialem consensum invalidat (cf. in una Romana coram infrascripto, diei 11 aprilis 1988, nn. 5-8: Monitor Ecclesiasticus, CXIV [1989] IV 469-471).
Indivisibilis irrepetibilisque est persona («self»); nequit igitur eodem tempore pluribus donari, sed uni tantum. «Meipsum tibi do»: haec est characteristica coniugalitatis affirmatio. Attamen si coniux eandem donationem suae coniugalis personae («coniugal self») aliis quoque dare intendat, si nempe dividere propriam coniugalitatem proponat, tunc, summum, est tantum pars coniugalis personae quam unicuique dat. Aliis verbis, qui suam sexualitatem coniugalem pluribus personis eodem tempore donat, coniugalitatem dividuam unicuique dat, totam autem coniugalitatem nemini.
«Huiusmodi [coniugali] communioni funditus polygamia adversatur: haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis revelatur, quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris repugnant, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro ideoque ex se unico et exclusorio»: Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. Familiaris consortio (AAS LXXIV [1982] 102).
Bonum fidei excludit qui unicitatem atque exclusivitatem coniugalis relationis non accipit: aut quia habet positivam intentionem polygamicam, statum coniugis tertiae quoque parti conferre volens, aut 98 quia comparti condicionem unici coniugis non confert. In utroque casu essentia unicitatis coniugalis excluditur. E contra, simplex propositum «rem cum tertia habendi», quantumvis peccaminosum, in se non invalidat.
18. - Proinde non possumus acceptare conclusionem a De Iorio his verbis declaratam: «Pro certo habemus excludere bonum fidei et ideo invalide hoc ex capite contrahere... mulierem, quae in nuptiis ineundis, propositum... gerat corporis sui copiam faciendi et aliis viris, quamvis ne cogitet quidem de iure in proprium corpus tradendi praedictis: in hypothesi enim mulier non assumit obligationem servandi fidem, quod satis superque habemus ad matrimonium irritandum» (decis. 13 iulii 1968, vol. LXVIII, (NDR leggasi LX) pp. 556-557, n. 10).
Ius largitum per consensum matrimonialem ad merum «ius exclusivum in proprium corpus», reducere non licet, quasi essentia coniugii in sola relatione physica consistat. Thesis a cl.mo De Iorio proposita, parum vel minime animadvertens ad significationem coniugalem quae copulam characterizare debet, qualemvis intentionem physicae infidelitatis ad ordinem coniugalitatis exclusionis elevare tendit.
«Fides» non reducitur ad obligationem «usum corporis» uni soli personae reservandi. Non est mera intentio «carnem dividendi» id quod invalidat, sed intentio «coniugalitatem dividendi». Morali quaestione seposita, non videtur esse iuridica incompatibilitas inter propositum coniugem accipiendi ac propositum sexuales tendentias aliis quoque modis satisfaciendi. Distinctio notatur in recenti sententia rotali: «si actor cupiditati et libidini vehementi deditus iam ante nuptias sibi proposuerit adhuc vitam luxuriosam agere cum diversis amasiis, ex hoc pravo proposito sequitur tantummodo obligationem fidelitatis eundem exsequi ac tueri noluisse, non autem in pactione nuptiali respuisse relativam obligationem denegando Helenae fidem coniugalem... Iure itaque concludes, etsi pravis moribus irretitum et ad concubitus proclivem, Brunonem practice dignovisse inter traditionem iuris in corpus unice comparti debiti, et intentionem - ita dicamus habitualem -, copiam sui corporis faciendi post matrimonium amasiis, cum quibus iam ante nuptias foverat relationem. Aliis verbis Brunonem dicimus distinxisse inter mulierem uxorem, matrem familias, iuribus matrimonialibus ditatam, et scortum» (coram Masala, diei 6 octobris 1981, ARRT Dec., vol. LXXIII, pp. 465-466).
19. - Iuxta constantem iurisprudentiam rotalem, partialis simulatio intelligitur in sensu exclusionis alicuius elementi, quod pro constitutione authentici vinculi matrimonialis essentiale est. Aliis verbis, qui simulat partialiter tantum, vinculum vult quod orbatum sit uno ex «bonis» vel proprietatibus quae verae coniugalitati essentiales sunt: vinculum nempe «coniugale», procreativitate aut exclusivitate aut indissolubilitate privatum. Utcumque, ipse aliquod genus vinculi vult. Si nullum matrimoniale vinculum vult, tunc non partialis sed totalis simulationis reus est. Itaque, cum De Iorio affirmat: «excludentes bonum fidei non intendunt vincula duplicare seu multiplicare, verum ab eisdem sese liberare» (ARRT Dec., vol. LXIII, 99 p. 785; cf. vol. LXV, p. 12 n. 8), exclusionem boni fidei in simulationem totalem convertere revera videtur.
20. - Quae est mens S. Thomae in hac re? Eius doctrina circa unitatem perclara est: «Et erunt duo in carne una, id est in carnali commixtione per quam sunt quasi una caro... Ex hoc autem videtur quod possit trahi quod de ratione coniugalis status est, quod unus non habeat plures uxores, nec uxor plures viros; quia tunc erunt plures in carne una, quam duo» (In Genes., cap. II).
«Lex autem de unitate uxoris non est humanitus, sed divinitus instituta: (est enim) cordi impressa, sicut et alia quae ad legem naturae qualitercumque pertinent» (Suppl., q. 65, art. 2). Inter argumenta praecipua ad probandum quod matrimonium debet esse unius ad unam, adducitur ab Angelico ipsius coniugii dignitas atque fundamentalis inter sexus aequalitas, quae unicitatem in relatione coniugali postulat: «Si igitur uxor habet unum virum tantum, vir autem habet plures uxores, non erit aequalis amicitia ex utraque parte» (Summa contra Gentiles, III, c. 124).
21. - Subtilior est eius doctrina circa fidem. Similiter ac circa prolem, distinctionem proponit inter fidem «in se» ac fidem «in suis principiis». «Fides et proles possunt dupliciter considerari. Uno modo in seipsis; et sic pertinent ad usum matrimonii, per quem et proles producitur et pactio coniugalis servatur... Alio modo possunt considerari fides et proles, secundum quod sunt in suis principiis: ut pro prole accipiatur intentio prolis, et pro fide debitum servandi fidem. Sine quibus etiam matrimonium esse non potest: quia haec in matrimonio ex ipsa pactione coniugali causantur; ita quod, si aliquid contrarium his exprimeretur in consensu qui matrimonium facit, non esset verum matrimonium» (Suppl., q. 49, art. 3).
Prima pars huius citationis sat clara est. In matrimonio nec proles semper producitur neque fides coniugalis semper servatur; sed neutrum factum, in se, validitatem attingit. Angelicus tamen affirmat quod impossibile est matrimonium esse (quod idem significat ac constitui), si desit «fides in suis principiis». Qualis esset haec profundior «fides», quam nupturiens absolute intendere tenetur, cum debito eam servandi ita radicali ut, debito excluso, consensus nullus sit? Consistitne haec fundamentalior fides in intentione sexualem fidelitatem servandi, ita ut omnino identificetur cum morali obligatione adulterii non patrandi? Quamvis, prima facie, haec videretur esse thesis a S. Thoma proposita, iurisprudentia - una cum theologia morali - usque in hodiernos dies, huic conclusioni restitit. Sic Sanchez aperte docet: «Stare potest matrimonium validum contrahere, cum intentione non servandi fidem» (De S. Matrimonii Sacramento, L. II, disp. 29, n. 11).
Ad mentem Angelici accuratius capiendam, considerare oportet quod ille quaerit hic attingere ac explanare ipsa principia coniugalitatis: coniugalis scilicet unionis fundamentales proprietates. Qui aliquid iisdem contrarium in consensu matrimoniali exprimit, invalide contrahit. Quemadmodum quis non potest recusare procreativam indissolubilemve maritalis relationis naturam, ita neque respuere licet eius characterem exclusivum.
Est igitur illa fides quae «ad unitatem pertinet» - ad unitatem non 100 tantum copulae, sed vinculi, coniugalis - quam quis intendat servare oportet: cum specifica intentione compartem sicut unicum sponsum acceptandi, ac fidem datam, per alterius mariti vel uxoris acceptationem, minime frangendi.
Proinde bonum fidei «in suo principio» non ad meram fidelitatem physicam, sed ad coniugalitatis unitatem, essentialiter referri debet. «Singularitas uxoris» bono fidei a S. Thoma explicite refertur (Suppl., q. 67, art. 3 ad 5). Fidelitas physica ad fidem «in se» pertinet. De gravi obligatione huiusmodi fidem servandi nemo dubitare potest. Attamen, cum matrimonialis vinculi medullam - ipsius scilicet principium - non attingat, propositum eam violandi, per se, consensum non invalidat.
22. - Confirmatio huius theseos ex attentiore coniugalis actus consideratione hauriri posse videtur. Copula, humano modo inter coniuges posita (can. 1061, õ 1) - quod exigit ut illi rationem ob quam uniuntur, singularissimo quidem modo, in personali procreativitatis participatione, comprehendant quoque ac servent - est privilegiatum auto-donationis maritalis signum (cf. Gaudium et spes, n. 49). Copulatio tamen sexualis, etiam inter coniuges, authenticam suiipsius donationem non semper significat. Aliquando accidere potest ut sit mera expressio incontinentiae sexualis; quod non donationem, sed simplex egoisticae satisfactionis studium potius significat. Ex hoc sequitur quod adest copula coniugalis, et copula - etiam in matrimonio - quae coniugalis minime est. Copula autem contraceptiva matrimonium non consummat, quia veram unionem sexualem non efficit: «vir et mulier efficiuntur in carnali copula una caro per commixtionem seminum» (Suppl., q. 55, art. 4 ad 2).
Pari modo, retentio «iuris» ad habendam, cum tertia parte, copulam contraceptivam vel quoquomodo contra naturam, exclusionem boni fidei non constitueret. Ad rem legitur in una coram Parrillo, diei 12 augusti 1929: «Cum exclusiva corporis traditio non fiat ad usum quemcumque, sed taxative et restrictive ad actus per se aptos ad prolis generationem, consequitur quod voluntas, per actum positivum vel conditionem expressa, tradendi proprium corpus alteri ad actus diversos, et praecise ad actus contra naturam, ex quibus prolis generatio ex se, seu natura sua, haberi non potest, bono fidei stricto sensu non repugnat». Atque rationem dat: «Non enim istic haberetur illa corporis divisio seu sectio, quam Auctores reponunt in polygamia vel polyandria vera aut praesumpta, et hinc in sola fornicatione» (ARRT Dec., vol. XXI, pp. 435-436). Staffa, hoc plene approbans, docet matrimonium validum esse si quis ponat ut condicionem quod commercium contra naturam cum alia muliere gerere possit (De Conditione contra Matrimonii substantiam, Romae 1955, pp. 21-22). Eadem vero est ratio: commercium contraceptivum participationem coniugalitatis non comportat.
23. - Aeque ac intentio habendi, cum coniuge, copulam tantum contraceptivam bonum prolis excludit, ita intentio habendi, cum tertia parte, copulam non-coniugalem, bonum fidei non excludit. Immo bonum fidei in suo principio non necessario excludit qui retinet «ius» cum 101 tertia parte copulam naturalem agendi, nisi haec praecise utpote expressio coniugalitatis intenderetur. «Ex quo fit ut prae aliis simulationibus, difficilioris probationis sit exclusio boni fidei in suis principiis» (coram Parisella, diei 14 februarii 1974, ARRT Dec., vol. LXVI, p. 93).
24. - S. Augustinus, de fide in contextu 1 Cor 7, 4 loquens, affirmat: «Cui fidei tantum iuris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret, dicens: mulier sui corporis potestatem non habet sed vir. Similiter et vir...» (De bono coniug., can. 4 [PL 40, 376]). Haec «potestas» illa est quae actualizat significationem coniugalem, commercio sexuali tribuendam. Sibi reservare, in momento consensus, ius alteri coniungendi - «non quasi meretrici, sed quasi uxori» (Suppl., q. 62, art. 2 ad 3), ad coniugalem scilicet amorem exprimendum - est illa boni fidei iuridicae essentiae detrectatio quae unicitatem vinculi excludit ac ipsam matrimonii constitutionem impedit. Sibi reservare ius copulandi cum tertia parte - quasi cum meretrice, scilicet mere ad libidinem explendam; vel, utcumque, non quasi cum uxore - ad amorem non-coniugalem exprimendum, est violatio illius moralis aspectus boni fidei qui «fidelitas» proprie dicitur ac matrimonii in facto esse permanens valor est; coniugalitas tamen exinde non excluditur.
In una coram Ewers legimus: «In eo qui simulationem eiusmodi patrare praesumit, inspici debet quaedam voluntas, idest consilium quoddam sibi effingendi connubium extra et contra doctrinam Christi et Ecclesiae atque ita celebrandi nuptias. Verum in hac deordinatione a recto ordine stat radix nullitatis consensus, cuius obiectum ita substantialiter differt a notione matrimonii» (decis. 11 octobris 1969, vol. LXI, p. 937). Bene quidem dictum est; sed, cum de bono fidei agitur, id quod a recto ordine matrimonialis consensus essentialiter postulatur, est ius contrahendi cum comparte qui unicitatem coniugii acceptet, non autem cum comparte qui cuiusvis debilitatis sexualis expers sit.
25. - Obligatio cum tertia parte copulam non habendi, prima gravis obligatio - sed non unica - matrimonialis-fidelitatis equidem est. Fidelitas alias praeterea obligationes complectitur (cf. coram Anné, diei 9 decembris 1964, ARRT Dec., vol. LVI, p. 913). Coniux qui fortem alligationem affectivam cum tertia parte evolvere sinit, verosimiliter plus peccat contra foedus coniugale quam ille qui infidelitatum carnalium, transeuntium quidem, reus sit. Neutro tamen in casu dicendum est propositum, in consensu praesens, indulgendi talibus infidelitatibus, consensum necessarie invalidare. Intentio quae invalidat, non est intentio fidelitatem frangendi, sed coniugalitatem excludendi.
Uti in una recentiore coram Masala docemur: excludit bonum fidei qui sibi vindicat «potestatem seu ius proprii corporis copiam faciendi aliis viris seu mulieribus, uti consortibus, vel eandem facultatem comparti agnoscat. His in casibus nulla obligatio susciperetur unius indissolubilis vinculi cum una persona» (decis. 15 ianuarii 1985, n. 5).
Recolenda quoque est sententia coram ipso De Iorio quae pro nullitate ob boni fidei exclusionem decidit, quia actor manifesto 102 «amasiam cum uxore aequasse...; duas mulieres iure pares habuisse vir ostendit eis offerendo communem convictum coniugalem, et ius in proprium corpus aequa portione inter Martinam et Mariam Caeciliam dividendo... Et ideo, respuendo unitatem, invalide contraxit» (decis. 17 iunii 1964, ARRT Dec., vol. LVI, p. 501).
26. - «Obligatio fidelitatis coniugalis partim ad ordinem mere ethicum spectat, partim etiam ad ordinem iuridicum» (coram Anné, decis. cit., ARRT Dec., vol. LVI, p. 913). Ideoque, nisi praxis iurisprudentialis summam curam adhibeat quoad locutiones tales ut «ius ad fidelitatem», confusio inter id quod iuridice est essentiale ac id quod morale momentum habet, facile orietur. Quod quis sicut unus et unicus sponsus acceptetur, est revera ius radicale, eo quidem sensu ut elementum constitutivum matrimonii in fieri considerari omnino oporteat; ac de essentia boni fidei est. Sexualis fidelitas, perdurante coniugio, permanens ius/debitum matrimonii in facto esse repraesentat. Si, in ipso momento consensum praestandi, quis intendit hoc ius excludere (vel datum frangere), gravis iniuria matrimoniali amori infertur; sed ex hoc non necessario sequitur essentiale seu constitutionale ius ad coniugalitatem datum non fuisse.
27. - Hoc modo, uti videtur, cohaerentior explicatio illius S. Thomae distinctionis inter fidem «in suo principio» ac fidem «in se» attingi potest. Illa significat exclusivam coniugalitatis indolem, cuius exclusio bonum fidei in suo principio violat. Haec est obligatio servandi sexualem fidelitatem (praesertim, sed non exclusive, quoad copulam). Haec fides in seipsa gravis est obligatio, iustitiae quoque; eius tamen violatio, etsi ab initio proposita, iuridicum consectarium inficiendi consensum matrimonialem non habet.
28. - Optabile foret ut iurisprudentia destitisset ab illa artificiosa distinctione facienda (artificiosa scilicet cum matrimoniali consensui applicetur) inter assumptionem obligationis et simultaneam non-acceptationem obligationis adimplendi assumptam obligationem. Nequaquam tamen est artificiosum distinguere inter iuridicam obligationem (unitatem coniugii), cuius assumptio valido consensui essentialis est, ac moralem obligationem (fidelitatem in re sexuali), quam assumere in momento consensus nupturiens tenetur, cuius tamen non-assumptio non invalidat (cf. coram Canals, diei 5 iunii 1974, ARRT Dec., vol. LXVI, p. 407, n. 3).
29. - Forsitan thesis componi posset, quae nonnullis acceptabilis videretur, eo sensu quod exclusio fidelitatis (minime autem coniugalitatis) consideretur sicut partialis boni fidei exclusio, quae consensum igitur non invalidaret; eodem fere modo ac in iurisprudentia generatim nunc acceptatur quod partialis boni prolis exclusio non invalidat.
30. - Ad exclusionem boni sacramenti quod attinet, non sistendum est in recolendis iurisprudentiae nostrae principiis. Sufficit equidem animadvertere vinculum omnis veri matrimonii sua natura indissolubile esse. Qui igitur vinculum ad tempus tantum vult, invalide contrahit. Utcumque, necessarium omnino est demonstrare exclusionem cum positivo voluntatis actu factam fuisse; quae exclusio improbabilior fit ubi 103 amor inter nupturientes ex actis patet.