Sententia d. 1 martii 1990, coram Burke

2. - In iure. - Codex pianus-benedictinus consensum matrimonialem definivit ut «actus voluntatis quo utraque pars tradit et acceptat ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem» (can. 1081, § 2). Novus autem Codex, iam ab anno 1983 vigens, in terminis valde dissimilibus istum consensum definit: est nempe «actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, § 2).

            Haec altera definitio abs dubio correspondet illi comprehensioni matrimonii magis personalisticae, quae per ultimos saltem 60 annos gradatim in lucem prodiit. Iam anno 1930, in Litt. Encyc. Casti connubii, Pius XI docuit quod nupturiens matrimonium init «per generosam quidem propriae personae pro toto vitae tempore factam alteri traditionem» (AAS XXII [1930] 543). Haec «traditionis propriae personae» idea - utpote ad matrimonii essentiam pertinens - acceptata et, ut ita dicamus, consecrata est ab Oecumenico Concilio Vaticano II docente matrimonium firmum oriri ex illo «actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt» (Const. Past. Gaudium et spes, n. 48). Legislator ergo, uti patet, in can. 1057, § 2, hunc concretum conciliaris doctrinae aspectum in terminis iuridicis exprimere voluit.

            3. - Annis Codicem vigentem praecedentibus, iurisprudentia N. A. T. valde praecisas notiones evolvit, imprimis circa iura obligationesque ex matrimoniali consensu necessario derivantes, ac, pari passu, circa exclusiones matrimonii invaliditatem necessario secumferentes. Supervacaneum non videtur adhuc notare quod hae notiones in quadam harmonica relatione stabant cum conceptu bonorum matrimonialium, iam a Sancto Augustino tradito; obiectum nempe consensus matrimonialis erat «ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem» (bonum prolis), ius quod, in relatione coniugali exclusiva (bonum fidei), ac per totam vitam duratura (bonum sacramenti), tradendum et acceptandum erat. Qui quodlibet istorum trium essentialium elementorum - ipsum ius nempe, eiusve unicitatem vel stabilitatem - excluderet, invalide contrahebat.

            4. - Ecclesiae vero doctrina circa matrimonium subit quidem evolutionem, minime autem mutationem. Lex igitur ecclesiastica - attenta eius necessaria dependentia a doctrina revelata, quae ultima fons iustitiae est - pergit in proprio munere servandi procreativitatem, perpetuitatem necnon exclusivitatem matrimonialis consensus obiecti. Attamen, cum hoc obiectum nunc nobis proponatur non ut «ius in corpus» sed potius sicut illud mutuum coniugum «sese 178 tradere/acceptare», manifesto oportet ut sensus iurisprudentialis - in quadam linea continuitatis, uti par est - perveniat ad determinandum contentum iuridicum huius coniugalis «sese tradere», necnon ad praefiniendum quaenam sint exclusiones, a sponsis positae, ob quas iam non licet dicere eos hoc mutuum coniugale suiipsius donum tradidisse.

            Praeterea, si in catholica continuitate cum praecedenti iurisprudentia sentiendum sit, demonstrare oporteret quo praeciso modo novus conceptus matrimonialis consensus ad traditionalia «bona» matrimonialia, a S. Augustino memorata, se referat.

            5. - Causa vero hodie a nobis diiudicanda considerationem bonorum fidei necnon sacramenti non postulat. Sufficiat igitur ut, una cum Concilio Vaticano II, adnotemus quod unio vera maritalis «plenam coniugum fidem» atque eorum «indissolubilem unitatem» necessario exigit (cf. Const. Past. Gaudium et spes, n. 48): quo dicto, in attentius boni prolis examen incumbemus.

            6. - Omnino constans Rotalis iurisprudentia est matrimonium irritum fieri ob boni prolis exclusionem, hoc est, ob exclusionem iuris ad veros actus coniugales ad procreationem ordinatos. «Matrimonium tunc tantum perficitur, si ius... traditur et acceptatur in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem, seu in ordine ad actus vere coniugales; nullatenus igitur sufficit ad constituendum sacrum foedus, ut partes sibi invicem tradant et acceptent ius ad copulam carnalem quae excludat procreationem prolis...» (coram Wynen, diei 6 maii 1941: ARRT Dec., vol. XXXIII, p. 355). Etiam in una coram Di Felice legimus: «Exclusio iuris ad actus coniugales per se aptos ad prolis generationem est revera exclusio boni prolis et ad essentiam matrimonialis contractus pertinet: unde qui positivo voluntatis actu huiusmodi exclusionem ponit invalide contrahit» (diei 15 novembris 1986: ARRT Dec., vol. LXXIII, (NDR leggasi LXXVIII) pp. 635-636). Una ecentior coram Stankiewicz idem principium enuntiat, quamquam utatur terminis aliquantulum diversis, quae interesse non carent: «Cum igitur elementum procreativum, in ordinatione ad bonum prolis consistens, essentiam matrimonii ingreditur atque obiecti formalis consensus matrimonialis elementum essentiale constituat, nemini ex contrahentibus proprio arbitrio illud fas est excludere, quin ipsum coniugium irritum reddat» (diei 29 octobris 1987: ARRT Dec., LXXIX, pp. 598-699).

            7. - Proposita iuridica consideratione relationis inter bonum prolis et illud «sese tradere/acceptare» - coniugio ita proprium ut sit ipsum obiectum consensus matrimonialis -, statim quis ad quaestionem essentialem pervenit, qua nempe ratione voluntas contrahendi matrimonium, una ex parte, et dispositio erga prolem, ex alia parte, tali modo inter se connectantur, ut, procreativitate exclusa, vera coniugalis auto-donatio exsistere non possit; ideoque validum matrimonium non detur.

            8. - Summus autem Pontifex Ioannes Paulus II, uti pernotum est, comprehensionem sexualitatis humanae necnon matrimonii valde personalisticam proponit. Vestigia magisterii eius prementes, ipsum actum coniugalem ponderare volumus ad discernendum quodnam sit 179 elementum, huiusactus constitutivum, quod ei singularem capacitatem confert mutuam auto-donationem coniugum repraesentandi; deinde forse poterimus in clariori lumine collocare rationem qua, si nupturiens in ipso contrahendi momento alteri parti negat ius ad hunc actum in eius naturali integritate - una cum naturalibus eius consectariis - consideratum, istam personam velut coniugem acceptare reapse renuit, ideoque verum matrimonium non contrahit.

            9. - Duae personae, vinculo physico vel iuridico, sese ad invicem ligare indubie possunt; minime autem se dare revera possunt, praeterquam in sensu morali vel analogico. Quomodo enim possunt sua ipsa corpora vicissim dare? Quomodo - et hoc potissimum - proprias personas commutare possunt? Utique, per ea quae proferunt vel in verbis vel in gestis vel in donis, desiderium sese donandi - hoc est, desiderium unionis personalis - significare possunt. Ad suum amorem versus personam amatam ostendendum, aliquis potest eidem dare aliquid quod suum est: tempus nempe vel pecuniam vel curam aliave id genus. Quo magis proprium id quod donat ei sit, quo intimius scilicet singulariusque, eo profundius per ipsum actum donationis suum amorem versus alteram personam exprimit. Praeterea, si donum quod offert integre acceptatur - sine reservatione nec recusatione - tunc suum amorem reapse reciprocatum esse intelligit. Ideoque, quo singularius personaliusque sit donum quod coniuges invicem tradunt, eo profundius atque modo magis unico suum desiderium mutuae personalis unionis significant.

            10. - Multi vero actus vitam coniugalem constituunt; multique coniugalem amorem pandere possunt. Unus tamen actus inter hos omnes, relationem coniugalem ita singulariter exprimit ut actus coniugalis vocetur. Maxime interest in sua luce ponere praecisam rationem qua copula coniugalis velut expressio revera unica illius «sui donationis» matrimonialis recte considerari potest.

            Qui proprium desiderium se alteri donandi exprimere vult, hoc singulari quidem modo facit cum ei dat proprium «semen»: verbum quo hic utimur non iuxta habitualem terminologiam scientiae biologicae, sed potius ad personalem procreativitatem vel «procreativum elementum», sive viri sit sive foeminae, significandum.

            «Giving one's seed is much more significant, and in particular is much more real, than giving one's heart. " I am yours, I give you my heart; here, take it", remains mere poetry, to which no physical gesture can give true body. But, " I am yours; I give you my seed; here, take it ", is not poetry, it is love. It is conjugal love embodied in a unique and privileged physical action whereby intimacy is expressed - " I give you what I give no one " - and union is achieved: " Take what I have to give. This will be a new me. United to you, to what you have to give - to your seed - this will be a new 'You-and-me', fruit of our mutual knowledge and love". In human terms, this is the closest one can get to giving ones self conjugally and to accepting the conjugal self-gift of another, and so achieving spousal union" (C. Burke, "Marriage and Contraception": L'Osservatore Romano, 180 Ed. in ling. angl., die 10 octobris 1988, p. 7; cf. Studi Cattolici, 328 [1988] 359; Scripta Theotogica, vol. XXI [1989] 1, p. 199).

            11. - Inter fines terminosque vitae humanae, hoc maximum accessum constituit ad coniugalem suiipsius donationem attingendam, necnon ad coniugalem alterius donationem accipiendam, ita ut unio coniugum efficiatur.

            Si enim copula maritalis relationem unionemque unicam exprimit, hoc non est ex participata sensatione, sed potius et essentialiter ex potentia participata: ex participatione in aliqua complementari sexuali potentia quae prorsus extraordinaria sit praecise in sua insita inclinatione («orientamento») creativa necnon ad vitam relata.

            12. - In relatione vere coniugali, unusquisque coniux alteri dicit: «Te accipio sicut alium neminem in vita mea accipio. Tu eris mihi unicus, et ego tibi. Tu, solus tu, eris mihi maritus; sola tu eris mihi uxor. Revera probatio illius unicitatis, quam tu pro me repraesentas, in illo facto exsistit quod paratus sim ad efficiendum te, et neminem alterum, participem istius facultatis procreativae divinitus collatae». In hoc vere consistit singularis copulae maritalis qualitas. Aliae physicae affectus expressiones ambitum meri gestus non superant: symbolum nempe desideratae unionis remanent. Coniugalis tamen actus merum symbolum non est. In authentica coniugali sexuali relatione, aliquid vere reale commutatum est, cum plena donatione et acceptatione coniugalis masculinitatis vel feminitatis. Post copulam, vero, tamquam intimum testimonium realitatis eorum coniugalis relationis unionisque, viri semen in uxoris corpore manet.

            13. - Attamen, si quis illam «ad vitam apertam» coniugalis actus indolem consulto irritam facit, eo ipso eius essentialem capacitatem ad unionem significandam destruit. Contraceptio reapse actum coniugalem in quamdam «auto-deceptionem» vel in simplex mendacium convertit: «Te amo ita ut te, et tantum te, in hac omnino singulari facultate vel potestate participem facere praestus sim». Sed, in casu contraceptionis, respondendum erit: qua ratione actus vocari potest singularis? In copula contraceptiva, nulla singularis facultatis participatio exsistit, praeterquam participatio in capacitate voluptatem provocandi. Hoc tamen in casu, singularitate actus coniugalis ad voluptatem reducta, significatio eius evanescit...

            «Contraception is not just an action without meaning; it is an action that contradicts the essential meaning which true conjugal intercourse should have as signifying total and unconditional self-donation. Instead of accepting each other totally, contraceptive spouses reject part of each other, because fertility is part of each one of them. They reject part of their mutual love: its power to be fruitful.

            A couple may say: we do not want our love to be fruitful. But if that is so, there is an inherent contradiction in their trying to express their love by means of an act which, of its nature, implies fruitful love; and there is even more of a contradiction if, when they engage in the act, they deliberately destroy the fertility-orientation 181 from which precisely derives its capacity to express the uniqueness of their love» (L'Osservatore Romano, ibid.; Studi Cattolici, cit., p. 360; Scripta Theologica, vol. cit., p. 201).

            14. - Unum autem argumenti aspectum oportet nos hic clare statuamus: nempe non asseveramus coniuges, in copula contraceptiva, sese amare non posse; ne quidem, si istam copulam cum tertia persona habere nolunt, negamus illam quamdam singularitatem in sua relatione exprimere. Contendimus tamen quod copula contraceptiva singularitatem coniugalem nullo modo exprimit. Commercium contraceptivum omni amore orbatum esse non necessario oportet; coniugalem autem amorem non exprimit nec exprimere potest. Per consequentiam contingit, ut copula contraceptiva - integrantem sexualis auto-donationis partem data opera excludens - non sit actus coniugalis. Haec est evidens conciliaris Constitutionis mens, cum edocet quod actus coniugales, «modo vero humano exerciti, donationem mutuam significant et fovent» (Gaudium et spes, n. 49). «Actus coniugalis, ut licitus ac honestus, immo reapse coniugalis habendus sit, omni tempore fecunditatem structuralem conservare debet» (coram Stankiewicz, diei 29 iulii 1980, n. 2: ARRT: Dec., vol. LXXII, p. 560).

            Aliis verbis, aliquis sese maritaliter donat, in vera donatione sexuali-coniugali, cum unionis sexualis intrinsecam indolem procreativam servat. Si quis procreativitatem a commercio sexuali-coniugali excludit, se plene vereque comparti non donat; si etiam compars procreativitatem respuit, ipse revera ac pleno modo acceptatus non est.

            15. - Hoc significat quod ex commercio contraceptivo nulla maritalis unio sequitur. Reapse, coniuges «una caro» fiunt actu tantum per se apto ad prolis generationem, uti in canone 1061, § 1 edocemur. In eodem canone legimus quia matrimonium «natura sua ordinatur» ad talem actum ad vitam apertum. Id ipsum affirmare quis potest, sed modo magis «personalistico», dicens quia coniuges ipsa natura maritalis amoris attrahuntur ad verum commercium sexuale - ad vitam apertum - quaerendum, quo unionem coniugalem adipiscuntur et una caro fiunt.

            16. - Coniuges ergo qui methodis contraceptivis utuntur, renuunt sibi invicem donare illud plenum necnon singulare donum, ad quod amor sexualis humanus eos intime instanterque inducit. Contraceptio igitur dinamismo coniugalis amoris necnon eius interiori veritati contradicit.

            «Nell'atto che esprime il loro amore coniugale, gli sposi sono chiamati a fare di se stessi dono l'uno all'altro: nulla di ciò che costituisce il loro essere persona può essere escluso da questa donazione. Ascoltiamo al riguardo un testo, di rara profondità, del Vaticano II: "Ille autem amor, utpote eminenter humanus, cum a persona in personam voluntatis affectu dirigatur, totius personae bonum complectitur... Talis amor, humana simul et divina consocians, coniuges ad liberum et mutuum sui ipsius donum ... conducit" (Gaudium et spes, n. 49). "A persona in personam": queste parole così semplici esprimono l'intera verità dell'amore coniugale, l'amore interpersonale. Un amore tutto incentrato sulla persona, sul bene della persona, bene che i coniugi si donano reciprocamente. L'atto contraccettivo introduce una sostanziale limitazione all'interno di 182 questa reciproca donazione ed esprime un obiettivo rifiuto a donare all'altro, rispettivamente, tutto il bene della femminilità o della mascolinità. In una parola: la contraccezione contraddice la verità dell'amore coniugale» (Ioannes Paulus II, Allocutio, die 17 septembris 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 2 [1983] 563; cf. Adhort. Apost. Familiaris consortio: AAS LXXIV [1982] 119).

            17. - Coniuges ad contraceptionem recurrentes possunt non esse conscii se ipsam naturam amoris coniugalis denegare; sed haec est essentialis ratio illius profundae insatisfactionis sensus qui illos intime afffligit. Nullum authenticum commercium coniugale inter illos habitum est: nihil inter illos datum est quod singularem suiipsius donationem significare possit. Neuter alteram partem omnino acceptavit; neuterque, ex vero sensu quod ipse alteram partem possiderat vel ab ea possessus erat, gaudium haurire potest.

            18. - Ex eo sequitur quod omnino naturale est unionem sexualem desiderare, in illo specifico aspectu ex quo eius authentica singularitas profluit: desiderare nempe mutuam participationem in capacitate, ex sexuali complementaritate emananti, novam vitam procreandi. Comprehensione humanae sexualitatis plane deficienti adstringitur is qui hoc studium parvi facere vellet, utpote aliquid «mere biologicum». Nequaquam; valorem vere personalisticum possidet, duplici quidem ex ratione. Studium procreandi - quod naturali sese desiderio perpetuandi haud dubio correspondet - novum scopum significationemque, in coniugalis amoris contextu, acquirit. Iam non agitur de duabus personis separatim consideratis, ex quibus unaquaeque, modo forte egoistico, «auto-perpetuationem» quaerit. Agitur potius de duabus personis, ad invicem mutuo amore attractis, quae suum amorem perpetuare logice desiderant, cupientes ut iste amor in aliqua nova vita «caro fieri» videatur: quae nova vita, aliquo modo, sit verbum ex sua mutua cognitione amoreque incarnatum (cf. Gen 4, 1).

            19. - Qui se amant insimul agere volunt: desiderio moventur aliquid fabricandi aut emendi aut efformandi quod peculiariter sit suum, ex eo quod fructus sit suae communis decisionis atque actionis. Nihil coniugibus proprius quam proles. Aliae personae, alii coniuges, emere ac habere queunt aptiorem domum vel velocius automobile; sed solummodo ipsi filium suum habere possunt (cf. C. Burke, «Marriage in Crisis»: L'Osservatore Romano Ed. in lingua angl., die 23 septembris 1976, p. 10).

            20. - Propterea - iteramus - illa commercii sexualis relatio ad vitam («life-orientation») minime quodpiam «accidens biologicum» constituit, sine ulla relatione intrinseca ad coniugalem amorem. E contra, intimis profundisque desideriis humanae naturae necnon amoris coniugalis correspondet atque ea ad adimpletionem ducit. Commercium autem sexuale sua indole procreativa consulto orbatum, capacitate quoque dandi coniugali unioni expressionem singularem privatur. In hoc stat ratio cur procreativus aspectus coniugalis actus ab eius significatione unitiva inseparabilis remaneat (cf. Paulus VI, Litt. Encyc. Humanae vitae, n. 12).

            «Fecunditas est fructus signumque amoris coniugalis, viva testificatio coniuges mutuo sese ac plene tradidisse»: Ioannes Paulus 183 II, Adhort. Apost. Familiaris consortio (AAS LXXIV [1982] 114). Naturale est desiderare hoc «amoris coniugalis signum», hanc et acceptationis et amoris et unionis singularem probationem: in commercio coniugali ad vitam aperto praesentem, a contraceptivo commercio absentem. Omnino naturale igitur est fecundam unionem maritalem-sexualem desiderare ac quaerere. Fecunditatis exclusio, e contra, prorsus innaturalis est. Naturam enim amoris coniugalis adeo contradicit ut, si exclusio sit absoluta, deficienti illa plena coniugum mutua traditione, nec verum foedus coniugale nec vera coniugalis unio dari possit. Matrimonium, bono prolis excluso, impossibile est.

            «Ordinatio ad bonum prolis cum pertineat tum ad structuram ontologicam ipsius foederis matrimonialis, quod idcirco dicitur totius vitae consortium indole sua naturali ad prolis generationem educationemque ordinatum (can. 1055, § 1), tum etiam actus coniugalis amoris, scilicet per se apti ad prolis generationem ad quem natura sua ordinatur matrimonium, et quo coniuges fiunt una caro (can. 1061, § 1), necessario sequitur ut haec ordinatio ad donum vitae humanae transmittendum constituat elementum essentiale matrimonii, cuius igitur exclusio per positivum voluntatis actum pariter irritum reddit ipsum matrimonium» (decis. coram Stankiewicz, die 21 iulii 1987, n. 6).

            21. - Haec sit igitur nostra principalis conclusio: ius ad actus vere coniugales, ad vitam apertos, in ipsa natura coniugalis auto-donationis innititur; immo, ab ista natura exigitur. Uti patet, ista conclusio in plena linea continuitatis sistit cum constanti iurisprudentia rotali (cf. coram Bejan, diei 9 novembris 1961, n. 4: ARRT Dec., vol. LIII, p. 496; coram De Iorio, diei 18 decembris 1963, n. 2: ibid., vol. LV, p.911; diei 19 februarii 1966, n. 3: ibid., vol. LVIII, p. 97; coram Stankiewicz, diei 29 iulii 1980: ibid. vol. LXXII, p. 562).

            22. - De partiali exclusione boni prolis. Uti ergo patet, si quis in contrahendo participationem in propria procreativitate sponso donare omnino recusat, invalide contrahat. Totalis boni prolis exclusio, tum unilaterali decisione tum bilaterali pacto facta, consensum matrimonialem irritat.

            Quid autem dicendum si exclusio non sit permanens, sed temporanea tantum: hoc est, si una vel utraque pars prolem per plurium annorum periodum excludat, vel possibilitatem generandi ad duos vel tres filios limitet? Opinio secundum quam consensus matrimonialis, hoc modo limitatus, invalidus foret sustinenda non videtur. Cum talis consensus praebetur, ius ad veram etsi limitatam participationem in sexualitate coniugali procreativa mutue traditur ac accipitur; hoc autem ad validitatem sufficit.

            23. - Relatio quae inter virum et feminam constituitur, ut maritalis esse possit, ad prolem aperta sit omnino oportet. Attamen requisita apertura ad maximam prolis possibilitatem non extenditur. Quaedam limitata apertura, etiamsi forte inconsiderata sit in eo quod ad coniugalis communionis exitum spectat, cum valido matrimonio cohaerere potest. Tantummodo totalis praeclusio quoad procreationem cum vero matrimonio incompatibilis est. «Propositum vitandi prolem etsi in ipso consensu praestando initum atque expressum non irritat 184 matrimonium si ad tempus sit, cum in hypothesi non desit intentio filium seu filios generandi» (coram De Iorio, diei 22 iulii 1964: ARRT Dec., vol. LVI, p. 643). «Intentio differendi tantummodo procreationem prolis, stricte loquendo, praesumptionem firmare videtur in favorem veri et validi consensus, quatenus non apparet contrahentem excludere voluissse omnem intentionem prolis» (coram Bejan, diei 10 novembris 1971: ARRT Dec., vol. LXIII, p. 857).