Sententia d. 25 octobris 1990, coram Burke

4.         "Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas..." (c. 1056). "Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum..." (c. 1134).

            In una Romana diei 8 februarii 1990 infrascriptus longe lateque immoratus est in thesi iuxta quam bonum fidei - essentiali matrimonii proprietati, quae est unitas, correspondens -ad "singularitatem vinculi" potius quam ad "exclusivitatem copulae" se refert (cfr. Monitor Ecclesiasticus, vol. CXV, 1990-IV, pp. 502-520).

            Nostra mens, uti in relata Sententia eam exposuimus, est quod simplex propositum adulterandi, in ipso consensus momento praesens, ad invalidantem boni fidei exclusionem probandam per se non sufficit. Talis exclusio tantum datur cum nupturiens donum coniugalitatis - quod traditionem status coniugalis exclusivi necnon exclusivorum iurium coniugalium significat - alteri parti facere respuat, vel huiusmodi statum ac iura coniugalia alicui tertiae parti vel partibus tradere etiam intendat.

5.         In Decreto rotali coram Masala, diei 5 martii 1985, quo praesens causa ad secundum ordinarium examen remittebatur, legimus: "Nullum contrahit matrimonium qui in coeremonia nuptiali, praeter traditionem et acceptationem iuris ad actus coniugales, cum altero contrahente factam, sibi etiam vindicet potestatem seu ius proprii corporis copiam faciendi aliis viris seu mulieribus, uti consortibus, vel eandem facultatem comparti agnoscat. His in casibus nulla obligatio susciperetur unius indissolubilis vinculi cum una persona" (Acta causae, Summ. Alt. 17).

6.         Uti supra refertur, nova huius causae propositio concessa est, quamquam duplex conformis decisio, in rotali iurisdictione, pro valore matrimonii iam exstabat. Nihil mirum in hoc; sit potius occasio ad rememorandam curam quacum Ecclesia pro iuribus personae tuendis semper vigilat. Lex canonica sapienter quidem statuit quod causae de statu personarum in rem iudicatam numquam transeunt (cfr. c. 1643). Quotiescumque nova ac gravia argumenta afferantur (cfr. c. 1644, § 1) - uti, praeter omne dubium, in praesenti casu allata fuerunt - ipsa iustitia exigit iteratum profundiusque causae examen; atque, si necessarium videatur, praecedentium sententiarum reformationem. "Idque nedum dicendum est de ulteriore causae examine post duplicem sententiam pro nullitate latam, sed extra dubium est eandem regulam valere etiam quoad sententias duplices conformes pro matrimonii valore" (c. Ewers, diei 22 iulii 1981: ARRTD, vol. 73, p. 362).

7.         Pauca adhuc verba possunt supervacanea non esse. Tribunalium Ecclesiae munus, ecclesiale quidem et pastorale, est iura custodire ac iustitiam servare. Hoc munus nonnisi in pleno obsequio veritatis apte et fructuose adimpleri potest. Summus Pontifex Joannes Paulus II, in allocutione circa pastoralem canonicae legis indolem, hoc anno coram Rota Romana pronuntiata, admonuit ut omnes caverent a quoddam pseudo-pastoralismo quo iustitiae necnon veritatis evidentes exigentiae subordinatae fuissent cuidam "malintesa compassione che scadrebbe in sentimentalismo, solo apparentemente pastorale" (AAS 82 (1990), 875). Incuria enim veritatis obstacula Deum inter et homines semper interponit: "Le vie che si discostano dalla giustizia e dalla verità finiscono col contribuire ad allontanare le persone da Dio, ottenendo il risultato [pastorale] opposto a quello che in buona fede si cercava" (ibid.).

            Uti in allocutione patet, id quod Summi Pontificis animum praecipue sollicitat, periculum est nullitatis matrimonii declarationum quae, si veritati non correspondent, et iniusta et "anti-pastoralia" necessarie sunt. Naturale quidem est ut iudex erga illum qui in difficili situatione matrimoniali positus est compassionem sentiat; hanc tamen compassionem moderari oportet. Immoderata vero compassio saepe gignit fortes temptationes ad veritatem manipulandam, cum gravi detrimento cum publici boni tum privati.

8.         In opposito extremo, accidere potest ut iudex nullam sympathiam erga quamdam personam habeat, sentiens potius quod, ob personalem eius indolem vel praeteritam vitae rationem, dedecus erit si commodum vel utilitatem pro se ex qualibet iudiciali decisione traheret. Dicendum tamen est quod, sicut ratione bonae indolis personae, nullus titulus ei derivari potest ad id quod obiectiva veritatis vel iustitiae violatio esset, non secus pessimi personae mores iure ad iustam tractationem ante Deum ac ante legem eam privare non possunt.

9.         Nisi iudex sit impartialis, ac ab omni praeiudicio immunis, iudicare in veritate ac iustitia non poterit. Si acceptator personarum fieret, hoc in detrimentum non tantum suiipsius existimationis, sed et totius iudicialis systematis bonae famae redundaret. Partialitas enimvero arbitrarietatem gigneret. Si fideles propria iura spreta esse viderent, periculum fieret ut illi et aliorum iura spernerent. Iniustitiis ex una parte multiplicatis, ac, alia ex parte, publica fiducia in mediis institutionalibus ad huiusmodi iniustitias sanandas progressivo modo debilitata, spiritus communionis et sensus mutuae reverentiae ac unitas totius Populi Dei in discrimen versarentur.