Sententia d. 9 iulii 1998, coram Burke

2.         Causa coram nobis hodie pendet a concreto dubio utrum, ad normam c. 1095, 3° , persona tendentiam homosexualem habens valide consentire in matrimonium possit. Praecipua iurisprudentialia principia quae quaestionem attinent, bene quidem consolidata, breviter recoli possunt. Attamen, in his recentissimis temporibus, radicales mutationes signaverunt laicas ["secular"] appretiationes homosexualitatis, modo quidem particulari in campo quoque psychiatriae et psychologiae; quae mutationes ponderationem sine dubio merentur, ad pensandum quoque earum possibilem effectum in iurisprudentia canonica.

3.         Homosexualitas "est deordinatio instinctus, seu illius naturalis propensionis unius sexus in alterum (psychologice, physice, affective) quae ad nuptias - coniunctio maris et feminae - ex rerum natura, idest ex naturae Conditore impellit atque urget" (c. Huot, d. 28 ianuarii 1974: R.R.Dec., vol. 66, p. 28; "ideo habetur tamquam status pathologicus sexualis instinctus" (c. Pompedda, d. 6 octobris 1969, vol. 61, p. 917).

            "Incapacitas assumendi obligationes matrimoniales substantiales, uti accidit in nonnullis casibus gravioribus homosexualitatis, certo componi nequit cum natura matrimonialis consensus" (c. Anné, d. 6 februarii 1973: vol. 65, p. 64); "quae doctrina" - uti docemur in una c. Funghini - "absque exceptione recepta est a subsequenti iurisprudentia Nostri Fori" (d. 19 decembris 1994: vol. 86, pp. 769-770). Inde consequitur quod "non quaevis manifestatio homosexualitatis matrimonium impedire valet. Homosexualitas id efficere valet tantummodo quando alteruter sponsus vera, seu gravi et irrevocabili homosexualitate laborat" (c. Pompedda, d. 19 octobris 1992: vol. 84, p. 496).

            Insuper, etsi tenetur "iuxta doctrinam et iurisprudentiam, homosexualitatem esse instinctum deordinatum vel profundam mentis aegrotationem" (c. Pinto, d. 17 aprilis 1997, n. 4), iurisprudentia distinguit non solum inter casus graves et minus graves homosexualitatis, sed inter tendentiam homosexualem quae sit transiens ac illam quae radicata sit, necnon inter condicionem homosexualem acquisitam et illam quae constitutionalis esse videtur: "in iis, qui perversionem seu rectius inversionem in appetitu erotico patiuntur, distinguendi sunt homines qui data occasione seu transeunter aut ex necessitate contingenti temporis vel loci eiusmodi improba patrant, quique, desinentibus illis circumstantiis facile redeunt ad rectum ordinem; isti procul dubio in conditione inveniuntur toto coelo diversa ac alii, e contra, qui sive ex habitu firmiter ac diu contracto (hi sunt facti homosexuales) sive ex ipsa personae constitutione (qui ideo ex nativitate abnormes sunt geniti) ad proprium invincibiliter trahuntur sexum" (c. Pompedda, d. 6 octobris 1969: vol. 61, p. 916).

4.         In eo quod spectat ad probationem incapacitantis condicionis homosexualis, "sicut semper accidit cum de incapacitate ad nubendum venit quaestio, constare debet de gravitate et insanabilitate deordinationis [homosexualis]. Inhibitio namque levis vel quae sanari potest originem daret matrimonio imperfecto et forte etiam infelici: ad tempus vel in perpetuum quoque; terminus autem quem incapacitas subaudit est nullum foedus, nec imperfectum tantum aut impletu difficile" (c. Serrano, d. 28 iulii 1981: vol. 73, p. 423).

            Eodem vero modo ac in aliis causis de possibili incapacitate consensuali, ad normam c. 1680 ("In causis de ... consensus defectu propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur"), iurisprudentia recursum ad peritos medico-psychiatricos ex regula considerat sicut elementum momentosum intra probatorium processum gravis homosexualitatis. Periti in materia vere qualificati possunt iudices adiuvare ad decisionem maturandam in "materia tam ardua implexaque" sicut est homosexualitas (c. De Lanversin: d. 26 ianuarii 1996, n. 11). "Ad probationem quod spectat, quandoquidem non quaelibet homosexualis perversionis species, sed ea tantum quae gravis et inemendabilis est irritare valet matrimonium, in singulis casibus, rem iudices perpendant oportet, exquisito peritorum voto a quo recedere, nisi graves adsint rationes, prorsus temerarium" (c. Parisella, d. 11 maii 1978: vol. 70, p. 292). "Nemo est qui non videat quam necessaria sit his in causis peritorum opera tum ad factum homosexualitatis comprobandum tum ad veram eius naturam ac gravitatem dignoscendam" (c. Stankiewicz, d. 24 novembris 1983: vol. 75, p. 683). "Ad probationem quod refert exsistentiae homosexualitatis quo invalide quis matrimonium contraxerit, praeter facta e testimoniis adducta, accurate considerandae sunt peritiae, practice semper necessarie ad naturam huiusmodi defectus definiendam, maxime vero ad eiusdem gravitatem secernendam" (c. De Lanversin: d. 26 ianuarii 1996, n. 11). Uti patet, praemissa hic sunt quod periti psychiatrici, cum illa maiori scientia qua pollent circa naturam pathologicam homosexualitatis, possunt iudici praebere opinionem fidedignam ac scientifice fundatam in casu particulari de gravitate condicionis homosexualis.

5.         Quousque emendanda essent haec principia sub luce positionis radicaliter mutatae erga homosexualitatem quae in mundo laico hodie praevalere videtur?

            Usque viginti vel triginta abhinc iam annos, actiones homosexuales, immo et illae libere perfectae inter personas constitutas in adulta aetate, uti delicta in lege civili tractabantur, ac sicut inacceptabilis deviatio socialis tenebantur. Hoc pari quidem modo verificabatur in psychiatria, quae una voce tenebat homosexualitatem uti morbum psychicum cura therapeutica indigens. Attamen, Americana Consociatio Psychiatrica, vel potius corpus eius directivum (cfr infra n. 30), non obstantibus perplurimis vocibus intra socios ipsius Consociationis dissentientibus, homosexualitatem a. 1973 expunxit e classificatione turbationum mentalium, anno vero 1980 coarctavit quamvis diagnosim pathologiae casibus in quibus homosexualitas incommodum personale causaverit [homosexualitas "ego-dystonica"], hoc a. 1987 adhuc magis coarctavit, ac tandem a. 1984 homosexualitatem a quavis categorizatione sicut perturbatio personalitatis omnino abstulit.

6.         Hodernis diebus saepe asseritur, et forte apud vulgum creditur, traditionalem opinionem qua homosexualitas sicut condicio anomala tenebatur, erroneam probatam fuisse per progressum scientificum. Sic, ex. gr., legitur: "As a result of scientific discussion, the American Psychiatric Association in 1973 eliminated homosexuality from its list of mental illnesses and, in 1980, dropped it from its Diagnostic and Statistical Manual of Mental Disorders" (Encarta Multimedia Encyclopedia, CD-ROM 1998 editio, sub verbo "Homosexuality"). Iurisprudentia ecclesiastica non potest indifferens remanere erga has momentosas mutationes; potius opus ei est ponderare quales effectus theoreticos vel practicos producere possint in canonica appretiatione homosexualitatis, praesertim sub respectu capacitatis pro valido consensu matrimoniali praebendo.

7.         Causa hodie diiudicanda petit ut breviter etiam examinemus thesim iuxta quam homosexualitas in categoria inordinationis personalitatis collocari tantum potest quando sit "dystonica", minime cum "syntonica" sit. Huiusmodi thesis, sub talibus insuetis terminis differentiationis, introducta fuit in DSM-III (1980); in DSM-III-R (1987) retinebatur, quamvis cum quadam reticentia; et tandem omnino exclusa fuit in DSM-IV (1994), cum quaevis mentio homosexualitatis plane evanuit ex hoc "Manuali" Consociationis Psychiatricae Americanae. Attamen huiusmodi discrimen adhuc a non paucis psychiatris invocatur. In casu qui stat coram nobis tum affirmativa decisio tribunalis appellationis (Acta, II, 66-67), tum actoris advocatus rotalis (Restr., 19), sublineant opinionem periti ex officio in altera instantia eo sensu quod conventa "lesbianismo egodistónico" (II, 33) vel "homosexualidad egodistónica" (II, 34) passa fuit.

8.         Supra notatae mutationes, in eo quod psychiatricam classificationem homosexualitatis respicit, ad non parvam perplexitatem movent. Suscitant interrogationes circa perplures hodiernas valutationes de homosexualitate; dubia itidem provocant utrum hae valutationes in harmonia collocari possint cum modo quo doctrina christiana sexualitatem, et sexualitatis locum in sana integraque evolutione hominis, intellegit. Magis in specie, hae mutationes necessarie suscitant graves inquietudines de scientifica soliditate tribuenda quibusdam novis thesibus, permagnum influxum pollentibus, quae in brevissimo spatio temporis ad positionem auctoritativam in hodierna psychiatria necnon psychologia elevatae sunt.

9.         Quamvis hae mutationes non exclusive inveniuntur in Diagnostic and Statistical Manual of Mental Disorders ["DSM"], attamen particulari quidem modo praesentantur in illo "Manuali" de quo unaquaeque nova editio insignitur additionibus, omissionibus ac reformulationibus sine numero, quae quidem multas condiciones praeter homosexualitatem afficiunt. Sine dubio plerisque in casibus hae correspondent conclusionibus laboris pervestigationis ducti cum criteriis exclusive scientificis. Complures noti psychiatri sustinent nihilosecius quod non semper sic acciderit. Quidam ex iis retinent numquam affirmari posse psychiatros cum mente scientifica omnino "neutrali" laborare, ex eo quod praesupposita ideologica ["value judgments"] semper adsunt in basi laboris eorum.

            Omnia haec minime sine interesse sunt pro finibus iurisprudentialibus. Hoc magis patet quando prae oculis quis habet quod, in casibus de possibili consensuali incapacitate pro matrimonio (et ad normam c. 1680), tribunalia canonica iam assuefacta sunt in peritiis psychiatricis vel psychologicis admodum inniti, dum ipsi periti magis magisque tendunt ad DSM invocandum. Iudices quoque generatim exemplar DSM pro suo usu habent et persaepe rogant ut periti diagnoses dent iuxta illas classificationes in DSM adhibitas, persuasum habentes illud Manuale medium iudici proferre ad aeque perpendendum scientificum valorem ac fiduciam quas peritia meretur.

10.       DSM non tantum a professione psychiatrica americana adhibetur sed, in omnibus praecipuis linguis versum, in Manuale usus internationalis nunc conversum est. Notari praesertim debet auctoritas sane magna qua gaudet apud tribunalia ecclesiastica necnon apud peritos qui servitium his tribunalibus praestant. Modus quo DSM describitur in ipsa iurisprudentia rotali imaginem dat de frequentia eius usus: "celeberrimum opus" dicitur (vol. 81, p. 311; vol. 84, p. 266); "Pretii ergo est referre citatam et hodie facile principem deordinationum mentalium relationem" (vol. 85, p. 625), "multum usitatus textus" (vol. 84, p. 648), "usatissima mentalium deordinationum relatio" (vol. 85, p. 624), "bene notus Nomenclator DSM" (vol. 87, p. 151), eiusque nomenclatura describitur sicut "communiter receptus elenchus" (vol. 83, p. 766). In sententiis rotalibus periodus 1990-1995, quae tractant de incapacitate consensuali, mentio duecenties fit de DSM.

11.       Duae praecipuae quaestiones circa hoc "Diagnostic Manual" examinandae sunt: a) fides quam meretur sub respectu stricte scientifico, sicut fidedignus fons scientiae obiectivae ac non praeiudicatae; b) eius harmonia vel minus, saltem cum agatur de argumento tali uti hodie nos occupat, cum christiano conceptu hominis. Utraque quaestio maximi momenti est pro iudicibus et advocatis ecclesiasticis, immo et pro peritis qui tribunalibus Ecclesiae inserviunt.

12.       Circa priorem quaestionem, utile est imprimis genesim ac evolutionem ipsius DSM perpendere. Prima editio illius Diagnostic and Statistical Manual of Mental Disorders, cum elencho sexaginta perturbationum mentis, a. 1952 apparuit. Dr. Morton Kramer et Dr. Robert L. Spitzer principales consultores fuerunt pro eius elaboratione, eodem modo ac pro altera editione (a. 1968) quae revisa fuit sub patrocinio Consociationis Psychiatricae Americanae. Terminologia a DSM-II stabilita devenit "the offical nomenclature for American psychiatrists on July 1, 1968" (DSM-II, p. 120). Opus valde refectum ac amplificatum fuit in tertia editione, DSM-III, a. 1980 publicata. Princeps consultor pro hac editione iterum fuit Dr. Robert L. Spitzer. DSM-III-R a. 1987 apparuit. Alia adhuc revisio promanavit in DSM-IV, a. 1994 in lucem emissum, quod quidem plus quam trecentas perturbationes mentales enumerat.

13.       Opiniones apud psychiatras quoad scientificum valorem DSM. Notabilis dissensus professionalis datur inter ipsos psychiatras circa quaestionem utrum evolutio DSM semper secuta sit iudicia stricte scientifica, et proinde, utrum natura vere scientifica plurimis parametris diagnosticis quae proponit recte adsignanda sit. Uti patet, necesse est ut ii qui in tribunalibus Ecclesiae laborem exercent, cognoscant et exsistentiam et gradum huiusmodi opinionum discrepantium.

            Dr. Melvin Sabshin, notus psychiater americanus, conferentiam ["Adolf Meyer Lecture"] a. 1989 legit annuali conventu Consociationis Psychiatricae Americanae, cum titulo "Turning Points in Twentieth-Century American Psychiatry" (American Journal of Psychiatry, vol. 147 (1990), pp. 1267-1274). Dr. Sabshin animadvertit quomodo DSM natum sit annis 1950-1960 ad superandam opinionem publicam, late divulgatam, quod psychiatria basi sat scientifica carebat, ac simul manipulationi sociali subiecta erat ex parte quorundam qui alia interesse habent. "Publicity about psychiatrists testifying on opposite sides of insanity defense pleas brought out enormous criticism about the unreliability of psychiatric diagnosis" (p. 1272). Utcumque, uti patet, ad firmandam et tuendam scientificum credibilitatem "Manualis", imprimis necessarie constare debet ipsum a pressionibus non-scientificis immunem mansisse. Hoc sub respectu, dum Dr. Sabshin nullum dubium habet quod "DSM-III and DSM-III-R have influenced American psychiatry profoundly", ipse pergit: "but they have also been influenced by forces outside the field" (ib. 1271); ac in pagina sequenti iterat quod dicta Manualia non semper pressionibus exercitis ab "activistis", mundo scientifico alienis, cum exitu obsisterunt (ib. 1272).

14.       Dubia a Dr. Sabshin prolata iam expressionem invenerant, intra professionem psychiatricam, post publicationem DSM-III a. 1980. Ephemerides American Journal of Psychiatry, anno 1984, edidit disputationem magni momenti - "A Debate on DSM-III" - in quo Dr Robert L. Spitzer (Professor Psychiatriae penes "Columbia University, New York"), primus inter elaboratores DSM-III, animadversionibus criticis ab aliis eminentibus psychiatris respondet (American Journal of Psychiatry, vol. 141, pp. 539-553; cfr quoque decisionem c. infrascripto d. 25 novembris, 1993: vol. 85, pp. 706-707). Ex disputatione eruitur quod vel ii qui omnino favent DSM-III agnoscunt indolem non-scientificam plurium modificationum quae in ipsum introductae erant, et urgent ut ulterior evolutio fundamentum magis fidedignum habeat. Dr. Gerald L. Klerman (Professor Psychiatriae penes "Harvard Medical School"), petit ut "the changes that [will] appear in DSM-IV should be determined by the state of evidence rather than the assertions of competing ideological camps" ("The Advantages of DSM-III": p. 540), dum Dr. George E. Vaillant (Professor Psychiatriae penes "Dartmouth Medical School") autumat: "DSM-III represents a bold series of choices based on guess, taste, prejudice, and hope. Some of these choices are undoubtedly right, but few are based on fact or truth... Certainly I hope that the authors of DSM-IV will rectify the mistakes of DSM-III" ("The Disadvantages of DSM-III outweigh its Advantages": ibid. p. 545 [sublineata nostra]).

            Dr. Vaillant suas animadversiones magis specifice enuntiat. Imprimis sustinet quod "DSM-III is parochial: [it] ignores other cultures and other historical epochs and ignores any aspect of learning that does not come under the heading of American practical technology" (ibid. 542). Re quidem vero Dr. Robert L. Spitzer admittit veritatem huius animadversionis: "First, [Dr. Vaillant] states that DSM-III is "parochial" because we ignored other cultures. That may be the case, but the mandate was to develop a classification of mental disorders for use in this country. We certainly were not told to worry about the complex problems involved in developing a system that could be used throughout the world" (ibid. 546; sublineata nostra). Non certe constat utrum haec momentosa declaratio adaequate prae oculis habita sit in versionibus DSM ad alias linguas factis, et in usu eius (immo et in usu operum quae in DSM fundantur) in variis nationibus. Novissima editio DSM animadvertit, in eius Introduction: "Applying Personality Disorder criteria across cultural settings may be especially difficult because of the wide cultural variation in concepts of self, styles of communication, and coping mechanisms" (DSM-IV, xxiv).

15.       Dr. Vaillant suam censuram de indole "paroeciali" quae, uti ipse censet, non pauca criteria diagnostica a DSM-III proposita insignit, speciali modo applicat turbationibus personalitatis quae uti "antisocial", "borderline" et "narcissistic" nominantur. Narrat quomodo descriptio a DSM tradita de "perturbatione antisociali" psychiatris europaeis valde expertis videbatur esse "utterly preposterous". Pergit: "How much more vulnerable than antisocial personality are the classifications of borderline and narcissistic personality disorders! Only 10-20 years old, these disorders are still usually observed only in American cities that have opera houses and psychoanalytic institutes. Borderline and narcissistic personalities are rarely seen in Iowa City or in Mobile; certainly, they are not recognized in Tangiers or Bucharest" (ib. 543). Dum sententia coram Colagiovanni novitatem huius "narcissisticae" classificationis animadvertit: "inde ab anno 1980 introducta est denominatio «Narcissistic Personality Disorder» (cf. DSM-III)" (d. 17 maii, 1994, no. 17: inedita), in causis apud H.A.T. intra annos 1990 et 1996 appellatis ac iudicatis, mentio saltem 85 vicibus fit de perturbatione narcissistica.

16.       Alius psychiater meminit "embarrassments" quos professio psychiatrica pati debuit ob probatos defectus, fiduciam ["reliability"] in opera diagnostica impedientes; ac quoddam "Rosenhan study" citat. "In that study 19 normal subjects presented themselves to psychiatric hospitals complaining of a putative symptom; each said that he or she heard a voice saying "thud". All were hospitalized, and all acted "normally" while hospitalized. And all were discharged with the diagnosis of "schizophrenia in remission". This study was reported in the journal Science under the ominous title "Being Sane in Insane Places". Rosenhan interpreted his results to assail the unreliability of psychiatric assessment and the dangerousness of misdiagnosis" (Dr. Mitchell Wilson, "DSM-III and the Transformation of American Psychiatry": American Journal of Psychiatry, vol. 150 (1993), 404).

17.       Expressiones dubiorum circa fiduciam quam DSM meretur, in altis hierarchiis intra professionem psychiatricam non cessant. Ephemerides American Journal of Psychiatry, in quodam recentiori studio ["Editorial"] - "Putting DSM-IV in Perspective" - affirmat: "the new DSM diagnostic process has dominated the research, teaching, and contemporary practice of psychiatry. The DSM diagnosis has almost become a thing in itself - a certainty of "concrete" dimensions. The DSM diagnosis has become the main goal of clinical practice. DSM-IV, as "allegedly" being more data based, has even assumed the aura of allowing psychiatry to keep pace with the rest of medicine as a "technological triumph"; but our current diagnostic process and zeal may also be ruining the essence of psychiatry. It is time to look at what we have wrought and make some midcourse corrections... The current DSM process gives the image of precision and exactness. In fact, many have come to believe that we are dealing with clear and discrete disorders rather than arbitrary symptom clusters... All of this apparent precision overlooks the fact that as yet, we have no identified etiological agents for psychiatric disorders. Our diagnoses are nowhere near the precision of the diagnostic processes in the rest of medicine" (American Journal of Psychiatry, vol. 155 (1998), p. 159; sublineata nostra).

18.       Ex iustitia erga editores DSM, dicatur oportet ipsos palam affirmasse limitatum scopum ipsius Manualis: "The purpose of DSM is to provide clear descriptions of diagnostic categories in order to enable clinicians and investigators to diagnose, communicate about, study, and treat people with various mental disorders" (DSM-III-R, xxix; DSM-IV, xxvii). DSM-IV iterat illum "Cautionary Statement" DSM-III-R; sed eum amplificat cum specifico monito circa "Use of DSM-IV in Forensic Settings": "When the DSM-IV categories, criteria, and textual descriptions are employed for forensic purposes, there are significant risks that diagnostic information will be misused or misunderstood. These dangers arise because of the imperfect fit between the questions of ultimate concern to the law and the information contained in a clinical diagnosis. In most situations, the clinical diagnosis of a DSM-IV mental disorder is not sufficient to establish the existence for legal purposes of a "mental disorder", "mental disability", "mental disease", or "mental defect". In determining whether an individual meets a specified legal standard (e.g. for competence, criminal responsibility, or disability), additional information is usually required beyond that contained in the DSM-IV diagnosis" (DSM-IV, p. xxiii).

            Quidam peritus rotalis, in causa a. 1992 decisa, videretur hoc in mente habuisse cum asseruit: "Il DSM-III-R è stato ed è molto criticabile, per i criteri secondo i quali è stato formulato", et "come è detto nella stessa prefazione al Manuale, i quadri nosologici descritti non si prestano ai fini medicolegali". Peritus addidit: "Non va poi dimenticato che il DSM-III-R è nato come Manuale utile ai fini epidemologici (cioè per classificazione di malattie), e solo successivamente è stato usato come un vero e proprio 'Manuale di Psichiatria'" (c. Ragni, d. 19 maii 1992: vol. 84, p. 266).

19.       Omnibus his non obstantibus, DSM exercere pergit influxum in dies maiorem, qui quidem primigenium scopum merae communis nomenclaturae praebendae ultra modum excedit. Quod, uti videtur, patet in ipsis titulis operum quae in illo Manuali inspirantur: ex. gr. AA. VV., Diagnosi psichiatrica e DSM-III-R. Aspetti clinici e prospettive medico-legali, Milano 1989; Gabbard G. O., Psichiatria psicodinamica. Nuova edizione basata sul DSM-IV, tr. it., Milano 1995.

            Non paucae causae ad H.A.T. pervenientes suggerunt quod, pro nonnullis iudicibus et peritis, indicium vel minimum ostendens exsistentiam in contrahente, tempore consensus, aliquorum ex criteriis diagnosticis a DSM propositis ad turbationem psychicam identificandam, sufficit ad probandam incapacitatem pro matrimonio contrahendo sub c. 1095. Talis praxis non solum animum minime attendit ad illos "Cautionary Statements" ipsius DSM iamiam memoratos, sed alia duo manifesta facta praetermittit: a) DSM, iuxta eius explicitum propositum "omnia comprehendi" ["to be exhaustive"], elenchat perplures "inordinationes" quae ne remote quidem connectuntur cum capacitate erga essentiales obligationes matrimonii (ita ut c. 1095 expostulat); b) quod non minus importat, silentio praetermittit clarum principium, in iurisprudentia nostra a longe stabilitum et in memoriam a S.P. Joanne Paulo II a. 1987 revocatum, quod "una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia" (AAS 79 (1987) 1457). Editores DSM-IV praecludere talem superficialem lecturam vel usum eorum "Manual" videntur intendisse, cum in sua "Introduction" scribunt: "It is precisely because impairments, abilities, and disabilities vary widely within each diagnostic category that assignment of a particular diagnosis does not imply a specific level of impairment or disability" (DSM-IV, p. xxiii).

            Aliud monitum adiunctum ab editoribus habet magnum momentum pro iis qui in causis canonicis sub c. 1095 ad DSM habitualiter recurrunt. "The fact that an individual's presentation meets the criteria for a DSM-IV diagnosis does not carry any necessary implication regarding the individual's degree of control over the behaviors that may be associated with the disorder. Even when diminished control over one's behavior is a feature of the disorder, having the diagnosis in itself does not demonstrate that a particular individual is (or was) unable to control his or her behavior at a particular time" (ibid.). Haec distinctio in DSM inter "diminished control" ac "inability to control", correspondet distinctioni in canonica iurisprudentia inter «difficultatem» - quae quidem minime consensum invalidat - et «incapacitatem», quae utique invalidat. Hoc firmiter stabilitum est in rotali iurisprudentia (c. Ewers, d. 4 aprilis 1981: vol. 73, p. 221; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982: vol. 74, p. 89, c. Agustoni, d. 15 iulii 1986: vol. 78, p. 460; c. Bruno, 18 decembris 1987: vol. 79, p. 765; c. De Lanversin, d. 19 ianuarii 1994: vol. 86, p. 5, n. 11; c. Civili, d. 15 iunii 1994 (inedita); c. Colagiovanni, d. 28 iulii 1994 (inedita); c. López-Illana, d. 14 decembris 1994: vol. 86, p. 691, etc.), sicut Summus Pontifex H.A.T. quoque in memoriam revocavit in Allocutione a. 1987 habita: "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso rende nullo il matrimonio" (AAS 79 (1987) 1457).

20.       Psychiatria et scientia. Abhinc iam fere quinquaginta annis, fons auctoritativus animadvertit: "In mental health, the contribution of organic, psychological, and social and ideological factors defies specification. There are no methods through which the factors can be observed in isolation so that their relative causal significance might be estimated; often the factors themselves cannot be identified easily through specific criteria that would lead themselves to measurement, comparison, and correlation" (Dr. Joseph W. Eaton: "The Assessment of Mental Health", American Journal of Psychiatry, vol. 108 (1951), pp. 81-90).

            In quodam recentiori articulo a. 1993 publicato, "Psychiatry is More than a Science" (British Journal of Psychiatry, vol. 162 (1993) 154-160), Dr. R.H. Cawley, Professor Emeritus Psychologicae Medicinae in Universitate Londinensi, sustinet quod psychiatria - ad singulares personas se referens, ac pendens a tantis elementis, analysi quidem minime sese subicientibus - in categoria strictae scientiae concludi non potest. Praemittens quod "the raw material of the psychiatrist's work consists of the behaviour, thoughts and emotions, objectively expressed and subjectively experienced, of persons in distress and those in close contact with them", proponit thesim iuxta quam "there are six crucial aspects of our discipline which are in principle unrelated to the basic sciences and yet are central to what we are doing"; scilicet "the uniqueness of the individual, his/her awareness of self, inner feelings, empathy, and interaction and alliances with others", quae, uti asserit, "are primary experiences, and will never be subsumed under the rules of science" (154-157).

21.       In eius praxi therapeutica, psychiatria adhibet quasdam curas quae uti basim proprie scientificam habentes indubie censeri possunt. Hoc patet in pharmacologica cura turbationum psychicarum, quae tam notabilem evolutionem in ultimis decenniis subiit. Haec evolutio certe constituit progressum scientificum pro utilitate psychiatriae et aliarum professionum affinium, etiamsi investigatores pharmaceutici, et adhuc magis ipsi psychiatri, saepe non possint proponere explicationem satisfactoriam de factore «causa-effectus» qui in processu operatur.

            Alii aspectus praxis therapeuticae, uti sunt labor psychiatricae vel psychologicae consultationis ["counselling"], magnum gradum habilitatis ["skill"] saepe exhibent. In tali casu, semper praesupposito labore huiusmodi bene peracto, videtur quod loqui debemus de augmentato dominio artis potius quam de progressu in scientia. Multi hanc artem bene, nonnulli illam male exercent; quomodo quis hoc iudicet, a suis praesuppositionibus etiam anthropologicis pendebit.

22.       Declarata meta originaria DSM - inservire sicut adiutorium pro diagnoseum confectione - fuit (et est) eminenter utilitaria: elaborare communes terminos ac criteria diagnostica pro usu psychiatrum, atque sic reducere difficultates pro dialogo ac communicatione quas professio psychiatrica admodum passa est. Proinde, propositum scopum fuit pervenire ad pactum politicum vel compositionem practicam, potius quam ad ullum reale augmentum scientiae obiectivae. Progressus igitur hic forse attincti, naturae technicae sunt potius quam stricte scientificae. Idem dicendum esset de novo systemate classificationis in bibliotecha alicuius Universitatis Studiorum introducto.

            Uti tamen vidimus, non pauci eminentes psychiatri autumant illum DSM primigenium scopum, limitatum quidem et pragmaticum, his recentioribus viginti quinque annis auctum et substantialiter modificatum esse. Una ex parte, DSM magis ac magis enumerat, sicut "perturbationes" psychiatricas, defectus characteriales vel imperfectos modos essendi qui antea uti subiectum curae psychiatricae nullo modo considerabantur. Alia ex parte, a categoria perturbationis expunxit quasdam condiciones quae hucusque universaliter uti graviter anomalae habebantur. Praeterea (uti iam in parte visum est et nunc pressius examinabimus), plurimi noti psychiatri opinantur complures huiusmodi modificationes fuisse culturaliter conditionatas, potius quam scientifice elaboratas. Equidem, ante extraordinariam popularitatem a DSM in paucis annis adeptam, meminisse oportet quod popularitas per se nullam validationem intrinsicae auctoritatis scientificae constituit.

23.       Influxus culturales in psychiatriam. Pauci psychiatri negarent quod normae quae pro momento vigent quoad acceptabilem modum agendi, sive personalem sive socialem, in conceptum "salutis psychicae" valde influunt. Periculum exinde derivatur quod tum psychiatria cum psychologia indebite subordinentur praevalentibus valoribus culturae concretae, vel ab iis distorqueantur ["be manipulated"]. In praeterito saepe animadversum est de huiusmodi periculo, quod quidem certo certius hodie non est minus. Iterum citamus ex articulo Dr.is J. Eaton: "Cultural relativity plays a much larger role in the fields of mental health and illness than in most other fields of medicine. An inflamed appendix has a fairly uniform meaning in all cultures that recognize life as a desirable value. If left untreated it is a threat to life. Not so in the mental field. Even in the case of very unusual behaviors, like suicide, one cannot find complete cross-cultural uniformity in its interpretation... in the United States the mental hygiene movement has accepted the democratic, worldly, ascetic, individualistic, utilitarian, and competitive values of the middle class. Its criteria for mental health reflect strong personal and class biases and are in part rejected by other sections of the population. Karen Horney emphasizes that, even within our culture, concepts of mental health and illness vary considerably through time: "... If a mature and independent woman were to consider herself a "fallen woman", "unworthy of the love of a decent man", because she had sexual relationships, she would be suspected of neurosis, at least in many circles of society. Some forty years ago, this attitude of guilt would have been considered normal"..." (loc. cit., p. 86).

            Ipse auctor pergit: "Experts do not agree on the meaning of mental health. Psychiatrists and clinical psychologists have personal criteria of the requirements to consider a patient "cured" [or "healthy"]. These criteria arise out of their experience and social value orientation. No common denominator for these definitions can be found" (ib. 82). "A frank recognition of the relativity of mental health will do much to improve both research and its application. It will reduce confusion by putting an end to the fruitless effort to arrive at a single criterion, which some scientists hope would be endowed through some magical process with the "objectivity" of temperature measured by a thermometer. Mental health cannot be reduced to such a single dimension. It is a value judgment, with all the potentialities for variation and change implicit in such a relativistic entity" (ib. 89).

24.       Nulla consociatio medicorum modo serio ponderasset ac disceptasset (eoque minus in suam praxim diagnosticam incorporaret) conclusionem "scientificam" alicuius studii sustinentis quod cancer statum sanum, minime vero pathologicum, constituit; et idem sine dubio verum est, saltem pro nunc, quoad effectus assumptionis substantiarum toxicarum ["drug-taking"] in organismo humano. Consociatio tamen illa, quae hodie principaliter loqui dici potest nomine psychiatriae, hoc in materia homosexualitatis plane fecit. In aliis quoque sphaeris, psychiatri fidem faciunt de modo quo contemporanei "styli vitae" ["life-style"] valores configurant diagnoses quoad auto-identificationem, auto-realizationem, maturitatem personalitatis, intimitatem ["privacy"], "gender roles", statum ethnicum vel socialem, opiniones religiosas, etc.

25.       Psychiatria et valores humani. Se de tribulata operatione spiritus humani occupans, psychiatria inevitabili (etsi forse aliquando inconscio) modo adhibet nonnulla "iudicia de valore" ["value judgments"], cum basi philosophica vel morali: quoad "concepts of self" (DSM-IV, xxiv; cfr. n. 14 supra), quoad hominem ipsum, naturam eius, realizationem et finem eius, psychicum eius bonum et sanitatem. Tribunalia ecclesiastica opportune notare poterint quandam valde claram admissionem - vel potius assertionem - huius facti; eo vel magis ob momentum fori professionalis quo facta fuit. Dr. Alan A. Stone, Professor Iurisprudentiae et Psychiatriae in Universitate Harvardiensi, et a. 1980 Praeses Consociationis Psychiatricae Americanae, in sua Praesidentiali Allocutioni Consociationi prolata - "Conceptual Ambiguity and Morality in Modern Psychiatry" - palam respuit quamvis thesim sustinentem psychiatriam esse activitatem seu inceptum ["endeavor"] pure scientificum, immune nempe a quibusdam valoribus vel praesuppositis moralibus subiacentibus. Pretium operae est plures citationes ex hac momentosa allocutione facere (American Journal of Psychiatry, vol. 137 (1980), pp. 887-891).

            Dr. Stone sustinet firmiter quod, non obstantibus theoreticis assertionibus quae propugnant psychiatriam "neutralem" vel "value-free" esse, hoc in praxi non est verum. "Psychiatry does not stand outside history or morality, but how do we decide which history and which morality to accept? ... Psychiatrists are taught to avoid value judgments in their dealings with patients, but I do not believe I make a radical claim when I assert that history and morality are a presence in the therapist's office. The only question is how do they get there. The theory that excludes history and morality has the power to exculpate without disturbing the status quo. Thus the psychiatrist's choice of theory becomes crucial" (888).

            Loquens concrete de "racism, homosexuality and the situation of women", Dr. Stone insistit quod "these are all issues which have confronted us in our practice, challenged the moral assumptions that lie concealed in our theories, and confounded us with disputes and acrimony in our Association", etiam quia "each invites psychiatry to take a stand on human values" (887). Pergit animadvertens: "Psychiatry has played no small part in the transformation of the mind of modern man"... "The most powerful aspect of psychiatry is its contribution to what it means to be a person. This is not under our control, nor can it be in a free society. But we do bear a certain responsibility, and one of the themes in that responsibility is the hidden values in the theories and therapies that originated with us and contribute to the shaping of contemporary consciousness... We have been engaged in an enterprise that involves concealed positions on human values, moral postures, and even politics. This claim comes not just from unfriendly critics, it comes from responsible colleagues. This is the indictment that confronts those psychiatrists who assert that their psychiatry has nothing to do with these things; although the indictment can be overdrawn and viciously expressed, the fundamental truth in it cannot be gainsaid. Therefore, given the power of our enterprise, whether we like it or not we are in some measure responsible for the influence of these hidden values. It is also important to remember that many of us have wanted to use psychiatry to influence the public to confront and even to treat the sick society through the media. It is not just a matter of aloof scientists being victimized by the vulgarity of the mass media" (890).

            Professor R.H. Cawley, Universitatis Londinensis, qui in hoc campo non minus eminet, in articulo iam citato aperte declarat quod psychiatria "is grounded in the humanities as well as [in] science", ac proinde in quadam concreta visione philosophica radicata tandem invenitur. Propterea, "much is to be gained by systematic exploration of the philosophical dimensions of psychiatry". Uti conclusionem principalem proponit: "Among the humanities, the one subject that may prove to have relevance to appropriate [psychiatric] theory and competent practice is philosophy. There is reason to believe that studies in philosophy in relation to psychiatry may in due course strengthen the conceptual basis of the subject and enable the non-science aspects of psychiatry to become orientated in the world of knowledge and thought" ("Psychiatry is More than a Science": British Journal of Psychiatry, vol. 162 (1993), 157-158; 160).

26.       Valde vero interest constare de huiusmodi opinionibus, a specialistis e psychiatrica professione provenientibus magnaque auctoritate insignitis, quae quidem insistunt suam professionem non esse scientiam exactam, sed se admodum potius inniti in iudiciis "valorativis" seu moralibus, in philosophia et in anthropologia, immo et in thesibus quae radicatae sunt in praesuppositis sociologicis. Quidam recens articulus in British Journal of Psychiatry (proponens quod psychiatria "is a social practice") sublineat "the new approach to psychiatric knowledge which has developed under the influence of social anthropology over the last decade", ac asserit quod psychiatria "is too socially embedded in the sense that it cannot examine its own institutional assumptions, and mistakes the particular for the universal" (R. Littlewood: "Against pathology. The new psychiatry and its critics": British Journal of Psychiatry, vol. 159 (1991) pp. 696, 699).

27.       In hoc contextu, fons "laicus" ["secular"] de DSM adnotat: "Critics of DSM believe that the book regards too many normal human traits and behaviors as possible psychiatric illnesses. They are concerned that DSM authors sometimes use personal and social values, rather than scientific evidence, to judge whether behavior is abnormal" (Encarta Encyclopedia, loc cit. supra, n. 6).

28.       Ante omnes has considerationes praecedentes, iurisperitus canonicus suam mentem sentit retrotrahi, naturali quidem modo, ad Allocutionem Joannis Pauli II a. 1987 ad Rotam Romanam. Summus Pontifex ibi egit de responsabilitate iudicis ecclesiastici, cuius est detegere ac valutare illa praemissa anthropologica vel philosophica quae cuivis opinioni psychiatricae vel psychologicae necessarie subiacent. Praecipua puncta Allocutionis notata fuerunt in articulo a G. Versaldi paulo post edito ("Momentum et consectaria allocutionis Joannis Pauli II ad Auditores Romanae Rotae d. 5 februarii 1987" Periodica 77 (1988), pp. 109-148). In memoriam revocatis verbis S. Pontificis - «il dialogo e una costruttiva comunicazione tra il giudice e lo psichiatra o psicologo sono più facili se per entrambi il punto di partenza si pone entro l'orizzonte di una comune antropologia, così che, pur nella diversità del metodo e degli interessi e finalità, una visione resti aperta all'altra» - , Versaldi commentatur: "Ioannes Paulus II admonet ut Iudex, antequam conclusiones periti comparet cum ceteris causae adiunctis, attente examinet illa praesupposita anthropologica quibus peritia confecta est et quae in technicas conclusiones peritales effectum determinantem habere possunt. Hic S. Pontifex sine ullo dubio indicat impossibilitatem neutralitatis scientiarum psychologicarum, quae nequeunt tantum functionem technicam tenere, sed expostulare debent ex scientiis metaphysicis-normativis illa praesupposita prima, quorum carentia de facto humanam naturam reducit intra limites phaenomenorum immanentium, sine possibilitate transcendentiae erga Deum. Haec necessaria relatio cum scientiis metaphysicis nullum detrimentum producit autonomiae scientiarum psychologicarum, quae suam methodum et finalitatem specificam conservant una cum limite suae competentiae, quia «conceptionem vere integralem personae praebere nequeunt» (n. 2). Hic conceptus sine dubio pugnat contra illam praevalentem conceptionem modernarum scholarum in scientiis psychologicis, juxta quam psychologia non tantummodo autonoma esse debet, sed etiam independens seu neutralis circa praesupposita anthropologica. Sed, cum haec neutralitas de facto impossibilis evadat, eaedem scholae suam conficiunt anthropologiam, quae in conceptibus deterministicis atque immanentibus fundatur".

            "Sic stantibus rebus, bene elucet necessitas comparationis ex parte Iudicis circa illa praesupposita anthropologica, quia omissio huius comparationis saepe fit causa deceptionis, ex eo quod conclusiones peritales his falsis elementis contaminatae esse possunt, et ergo non sufficit mera analysis conclusionum, uti dicit Ioannes Paulus II: «dialogus, tali initiali ambiguitate inceptus, facile ducere potest ad conclusiones falsas et nocivas pro personarum et Ecclesiae authentico bono» (n. 3). In hoc consistit aliud momentum Allocutionis S. Pontificis, quod multi non viderunt: non tantummodo reprobat impropriam multiplicationem declarationum nullitatis matrimonii ob psychicam debilitatem, sed indicat etiam causam principalem eiusdem facti in deceptione ex parte Iudicum circa peritias psychologicas; quae deceptio non vertit directe circa conclusiones peritiae, sed praesertim circa praesupposita anthropologica saepe ab ipsis peritis negata, sed inevitabiliter implicata in analysi psychologica personarum" (114-115).

29.       Homosexualitas constituitne perturbationem psychicam? Quae hucusque perpendimus nos adiuvare possunt cum mentem magis specifice vertimus erga valutationem homosexualitatis quae in mundo psychiatrico saeculari-laico ["secular"] hodie fit. In prima editione DSM, homosexualitas sine ambiguitate sicut turbatio mentalis recensita fuit. In DSM-II, a. 1968 publicato, homosexualitas iterum iterumque collocatur sub rubrica "Deviationes Sexuales" (pp. 10, 44, 79, 127). Inter huiusmodi deviationes prima enumeratur, cum "Code number" 302.0, et ei insequitur Fetichismus (302.1), Paedophilia (302.2), etc. (p. 44). De omnibus his deviationibus affirmatur in genere: "Even though many find their practices distasteful, they remain unable to substitute normal sexual behavior for them" (ibid.).

            Anno 1973, uti supra adnotavimus, corpus gubernans Consociationem Psychiatricam Americanam decrevit remotionem homosexualitatis a categoria perturbationis psychicae. DSM-III, a. 1980 publicatum, dum determinatam seriem "Perturbationim Psychosexualium" elenchat, quae includit Tranvestismum (269) et Paedophilia (271), affirmat quod "homosexuality itself is not considered a mental disorder" ac, magis specifice, "Homosexuality that is ego-syntonic is not classified as a mental disorder" (282). Attamen homosexualitas "ego-dystonica" utique classificationem psychosexualis disordinis obtinet (261; 281-282). Quod p. 359 explicatur: "a homosexual arousal pattern that is unacceptable to the individual would be ego-dystonic, whereas, if the individual were not distressed by the pattern and experienced it as acceptable, it would be ego-syntonic" (DSM-III, p. 359).

            Ad DSM-III-R accedentes, comperire possumus quod in toto corpore textus, homosexualitas ne semel refertur. Sola in fine mentio venit; nempe in Indice finali, sub verbo "Ego-dystonic homosexuality" (Index: p. 560, p. 561), ubi lector remittitur ad paginam 296 textus principalis. Attamen, terminus "homosexuality" non apparet in pagina 296, quae agit brevissime de "Sexual disorder not otherwise specified". Referentia, sic videtur, erit ad tertium exemplum huius generis disordinis sexualis: "persistent and marked distress about one's sexual orientation".

            In DSM-IV, ne verbum ullibi de homosexualitate. In Prooemio Manualis, quis ad quamdam admirationem movetur ante apertam confessionem ab Editoribus prolatam quod illi perplurimi specialistae qui partem habuerunt in elaboratione operis, electi fuerunt ob eorum dispositionem ad participandum in "incepto de communi assensu" ["consensus" project], valde quidem organizatum quod, uti videtur, praescinderet a priori a quibusdam "previously held views" [quae quidem minime specificantur]. "DSM-IV was the product of 13 Work Groups... We took a number of precautions to ensure that the Work Group recommendations would reflect the breadth of available evidence and opinion and not just the views of the specific members... We selected Work Group members who represented a wide range of perspectives and experiences. Work Group members were instructed that they were to participate as consensus scholars and not as advocates of previously held views. Furthermore, we established a formal evidence based process for the Work Groups to follow" (xv).

30.       Ille Dr.is Mitchell Wilson articulus, de quo supra, particularem mentionem facit de quaestione homosexualitatis, in quantum provocavit priorem ex illis "public embarrassments of the profession which bore directly on the problem of diagnostic reliability [and] contributed to the near-crisis in the legitimacy of psychiatry in the early 1970s - the controversy over the disease status of homosexuality. Increasingly vocal gay rights organizations lobbied to have homosexuality removed from DSM-II. In 1973 the American Psychiatric Association Board of Trustees, after evaluation by the relevant hierarchy of APA components, voted to strike homosexuality from DSM. It was less clear that this was a scientific issue than that it was, at least in part, a political one. The homosexuality controversy seemed to show that psychiatric diagnoses were clearly wrapped up in social constructions of deviance" (American Journal of Psychiatry, vol. 150 (1993), 404).

            Quidam "Editorial" in psychiatrica ephemeride britannica maioris famae, citat quoque thema homosexualitatis uti exemplum modi quo factores, alieni ab iis qui proprie scientifici sunt, in mutabilia parametra necnon normas hodiernae psychiatriae influunt: "the boundaries of psychiatric conditions are constantly shifting, much more often in response to socio-political pressures than to the accumulation of scientific evidence. A striking example is the majority vote of the American Psychiatric Association to exclude homosexuality from DSM-III" (Julian Leff: "The New Cross-Cultural Psychiatry", in British Journal of Psychiatry, vol. 156 (1990), p. 305).

            Hoc in contextu, oporteret particulari modo memini supra citatae allocutionis Dr.is Alan A. Stone, Professoris Iurisprudentiae et Psychiatriae apud Universitatem Harvardiensem et a. 1980 Praesidis Consociationis Psychiatricae Americanae. Dr. Stone, censet homosexualitatem esse inter casus maioris momenti in quibus iudicium morale, communi valutationi professionali quoad condicionem pathologicam subiacens, recessit ante contentionem ["campaign"], ab interesse partium ["lobby interests"] paratam, ac novam "officialem" valutationem adoptavit quae et ipsa "occultis valoribus", et quidem valde diversis, correspondet.

            "One of the first great battlefields in the attack on psychiatry's hidden values was homosexuality. Psychiatrists had long assumed that as part of their humanistic tradition they had brought their scientific perspective to things that were once considered evil. Homosexuality became sickness rather than sin, and this perspective in this century was accepted not only by the secular masses but even by most religious authorities. However, gay liberation brought a different perspective. Their argument was that our judgments about homosexuality as sickness contained hidden values, a limited vision of human sensuality and intimacy, the old morality under a new guise, and perhaps even our own phobic limitations. A campaign was undertaken to remove the diagnosis of homosexuality from the nomenclature. Our Association, after considerable deliberation and not a little acrimony, accepted that perspective. Our Association went even further - it called for an end to legal discrimination against homosexuality" (American Journal of Psychiatry, vol. 137 (1980), 890).

            Post hanc analysim modi quo Consociatio Psychiatriae respondit "the effort to influence the public perception of homosexuality", Dr. Stone concludit: "My analysis in no way is meant to demean the decisions our Association reached. Nor do I minimize the importance of what we did. It was not an empty gesture. But I believe the real significance of our actions once again was moral. We changed the moral element in our composite sketch of homosexuality" (ib. 891). Aliis vero verbis, iuxta hunc praeclarum psychiatram et scientiae studiosum, nova ac radicaliter mutata "officialis" tractatio homosexualitatis, ob progressum vere scientificum minime explicatur, cum sit fructus "politicae" decisionis aliquorum psychiatrorum, aliis strenue resistentibus, inserviendi novo "iudicio de valore" quoad socialem acceptabilitatem condicionis homosexualis.

31.       Nullam igitur admirationem provocat comperire quod periti canonici qui ita assuefacti sunt ad DSM se referre cum opinionem circa alias condiciones anomalas praebent, talem referentiam nunc difficulter faciunt quando anomalia de qua in casu sit homosexualitas. Quae difficultas partim detegi potest in rotali sententia d. 24 novembris 1983 (vol. 75, pp. 676ss). Recentior decisio, diei 19 decembris 1994 (vol. 86, p. 781), opinionem periti accipiens uti basim ad concludendum conventum "tendentiam in proprium sexum habere uti impulsum cui resistere non poterat" et matrimonium proinde nullum fuisse (783), substantiam peritiae sic exprimit: "Pro certo habet Peritus: a) "il comportamento psicosessuale del sig. Peter non è nella norma. Per lo scrivente rientra nell'ambito del disturbo del DSM III n. 302.89"; b) "Non siamo in presenza di una «deviazione permanente della personalità di tipo omosessuale», at conventus laborat «disturbo di personalità atipico» secondo la classificazione internazionale DSM III... disturbo processuale non classificato i.e. disordine nella identificazione e nel comportamento sessuale con agiti di tipo omosessuale"..." (781). Mirum videri potest quod peritus (anno vero 1994!) se referat ad DSM-III, a. 1980 publicatum. Utcumque, ipse evidentem difficultatem experitur cum opinionem suam iuxta Manuale exprimere vult. Nullam referentiam ad novissimas editiones Manualis facit.

32.       Homosexualitas in anthropologia christiana. Ex una igitur parte patet quod in decursu novissimorum viginti quinque annorum, professio psychiatrica, et per principalem corporationem officialem quae eam representat et in opere maioris momenti ab ea promoto, omnino mutavit valorationem homosexualitatis sub respectu salutis psychicae propositam. Alia tamen ex parte, perplurimi eminentes psychiatri, minime felices cum tali "depathologizatione" homosexualitatis, aperte asserunt quod ista non in novis factis scientifice compertis radicatur, sed in simplici praeferentia ideologica.

            Utcumque, etiamsi maior pars psychiatrum - quibusvis rationibus allatis - concludisset homosexualitatem iam non considerandam esse sicut inordinationem, anthropologia christiana talem conclusionem accipere non potest. Secundum comprehensionem hominis quam christianismus proponit, natura humana est debilitata (quamvis minime intrinsece corrupta) ob Peccatum Originale, ac in fere omnibus suis facultatibus et potentiis patitur disordinatas tendentias quarum praesentia constantem agonem exigit (Denz. 1515). Omnis persona normalis has tendentias turbatas modo valde acuto in universo agro sexualitatis experitur. Insequitur quod conceptus "normalitatis" quoad ipsam heterosexualitatem, aliquam aequivocitatem prae se fert, quia "normalis" quoque persona turbationes experitur, et se sine intermissione impendere debet ad has deviationes corrigendas vel reprimendas ita ut, in situatione quae fundamentaliter turbulenta est, aequilibrium servire possit.

            Catechismus Catholicae Ecclesiae, de sexualitate in genere tractans, insistit quod eam adaequate integrare in vita uniuscuiusque oportet: quae meta, maximi quidem momenti, attingi non potest sine exercitio virtutis castitatis ac usu mediorum et humanorum et supernaturalium. "Ogni battezzato è chiamato alla castità [che] esprime la positiva integrazione della sessualità nella persona"; "La castità richiede l'acquisizione del dominio di sé, che è pedagogia per la libertà umana. L'alternativa è evidente: o l'uomo comanda alle sue passioni e consegue la pace, oppure si lascia asservire da esse e diventa infelice"; "Il dominio di sé è un'opera di lungo respiro. Non lo si potrà mai ritenere acquisito una volta per tutte. Suppone un impegno da ricominciare ad ogni età della vita" (nn. 2348, 2337, 2339, 2342).

33.       His praemissis, Catechismus de homosexualitate haec habet: "L'omosessualità designa le relazioni tra uomini o donne che provano un'attrattiva sessuale, esclusiva o predominante, verso persone del medesimo sesso. La Tradizione ha sempre dichiarato che «gli atti di omosessualità sono intrinsecamente disordinati». Sono contrari alla legge naturale... In nessun caso possono essere approvati". "Un numero non trascurabile di uomini e di donne presenta tendenze omosessuali innate. Costoro non scelgono la loro condizione omosessuale; essa costituisce per la maggior parte di loro una prova". "Tali persone sono chiamate a realizzare la volontà di Dio nella loro vita, e, se sono cristiane, a unire al sacrificio della croce del Signore le difficoltà che possono incontrare in conseguenza della loro condizione". "Le persone omosessuali sono chiamate alla castità. Attraverso le virtù della padronanza di sé, educatrici della libertà interiore, ... con la preghiera e la grazia sacramentale, possono e devono, gradatamente e risolutamente, avvicinarsi alla perfezione cristiana" (nos. 2357-2359).

            Ecclesia igitur tenet homosexualitatem esse inordinationem, sive sicut inclinatio sive sicut modus agendi accipiatur. Uti par est, discrimen Ecclesia agnoscit inter tendentiam homosexualem, quae in se nihil culpabilitatis habet, et praxim homosexualem, quae semper est peccaminosa, eodem modo ac distinguit inter fortem temptationem ad infidelitatem quam persona coniugata experitur sed in qua non consentit, et adulterium ab ipsa persona reapse patratum.

            Sub respectu igitur morali, homosexualitas disordinem constituit; etiamsi, uti simplex tendentia, non est peccatum. Etsi sub christiana perspectiva iuridica, homosexualitas certe sicut inordinatio habetur, iurisprudentia canonica mentem vertit non ad moralem aspectum huiusmodi perturbationis, sed ad effectum quem gignit in praecipuis quaestionibus iustitiae et iurium personalium, inter quas capacitatem haec iura quoque exercendi evidenter amplectitur.

34.       De homosexualitate, sicut possibile canonicum caput nullitatis matrimonii, intra ambitum can. 1095 fere exclusive agitur. Curandum est ne exinde omittatur examinare possibilem eius relevantiam sub terminis c. 1098. Si quis, ad consensum matrimonialem obtinendum, radicatam tendentiam homosexualem alteri parti celat, iam "prima facie" argumentum adest pro declaratione nullitatis ob dolum, quia talis conditio certo certius "suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest". Si non tantum quaedam tendentia homosexualis, sed activitas homosexualis praevia celata sit, magis adhuc casus roboratur. Cum de homosexualitate agitur, invocatio can. 1098, quando conveniens sit, medium esse poterit ut dubiosi recursus ad c. 1095 vel immo et interpretationes eiusdem canonis nimis ampliae quoque evitentur.

35.       Uti ex principiis antea invocatis vidimus, concors iurisprudentia tenet gravem conditionem homosexualem, in momento consensus praesentem, incapacitatem consensualem ad tenorem can. 1095, 3° provocare posse. Cavendum tamen est ne iudicia hoc in campo nimis absoluta ferantur. Alioquin periculum adest convertendi determinatas anomalias psychicas, quae consensualem incapacitatem quibusdam in adiunctis (cum anomalia sit gravis; cum obligationes coniugales, super quibus haec anomalia effectum incapacitantem exercet, constitutionaliter essentiales sint), in impedimenta matrimonialia in omnibus circumstantiis: quod, uti patet, non est mens legislatoris uti in c. 1095 exprimitur.

            Idem vero praecavendum est respectu ad alias conditiones quae frequenter introducuntur sub c. 1095. Formale iudicium de incapacitate consensuali non tantum tollit ecclesiale ius nubendi ipsius personae quae incapax declaratur, sed efficit ut quaevis alia pars, matrimonium cum ea contrahere desiderans, privetur hoc ipso iure, saltem quoad desideratum matrimonium. Nemo enim matrimonium potest contrahere cum persona incapaci validum consensum coniugalem praestandi. Hoc, quod minoris momenti esse potest cum de secundo commate can. 1095 agitur ("gravis defectus discretionis iudicii" quandoque indolem transeuntem habet), petit attentam considerationem quoad quasdam conditiones chronicas vel constitutionales quae aliquando invocantur sicut argumenta pro illa "incapacitate assumendi" de qua in tertio canonis commate.

            Interpretationes iurisprudentiales eo sensu quod, sub c. 1095, 3° , gravis kleptomania, ex. gr., vel chronica dependentia alcoholica, semper incapacitatem pro valido matrimoniali consensu gignat, implicarent quod nemo potest validum matrimonium contrahere cum latrone professionali vel cum alcoholico chronico. Etiamsi quis, plene conscius de inhonestate vel de alcoholismo alterius personae, eam tamen in nuptias ducere voluisset, hoc possibile non esset. Simili vero modo, duae personae alcoholo dependentes, vel duo latrones qui, mutuo amore capti, matrimonium contrahere volunt, prohiberentur ne id facerent. Idem dicendum esset de duobus personis "obsessivo-compulsivis", vel de duobus quae patiuntur perturbationem s.d. "Personalitatis Dependentis" vel "Anti-socialis". Practica consequentia iurisprudentiae nimis amplae vel incuriosae his in materiis esset nova impedimenta matrimonialia canonica effective constituere.

            Illae declarationes nullitatis matrimonii quae veritati iustitiaeque correspondent, iura ecclesialia servant. Attamen haec iura minari possunt si principia in quibus declaratio nullitatis nititur non recte ex iustitia hauriuntur. Tantum ob gravissima motiva, solide quidem comprobata, potest quis privari naturali et ecclesiali iure nubendi (cfr. c. 1058). In iurisprudentiali interpretatione necnon applicatione normarum legis canonicae quae consensualem capacitatem pro matrimonio coarctant, numquam oblivisci licet illud generale principium, "leges quae liberum iurium exercitium coarctant... strictae subsunt interpretationi" (c. 18).

36.       Iuxta consolidatam iurisprudentiam, uti iam animadvertimus, levis vel moderata conditio homosexualis declarationem incapacitatis consensualis non iustificat. Quod hoc criterion prudenter stabilitum sit, ex plurimis motivis patet.

            a) Qui "vere" homosexualis est, attractionem sexualem exclusivam erga personas ipsius sexus experitur et, eodem tempore, non tantum merum defectum talis attractionis, sed realem repugnantiam, quoad relationes physicas sexuales cum personis alterius sexus. "Davanti ad un soggetto omosessuale, vi è una domanda primordiale da farsi: cioè, se si tratti di un omosessuale costituzionale o di un omosessuale occasionale. Perché si possa parlare di omosessualità autentica, vale a dire, costituzionale, non basta che vi sia attrattiva per le persone dello stesso sesso; è necessario che si aggiunga il disgusto per il sesso opposto. Ogni omosessuale, che non risponde a quest'ultima condizione, è probabilmente un omosessuale occasionale... L'omosessuale vero è un deviato istintivo nel senso proprio del termine: tutto accade in lui come se egli fosse nato da un germe portante in sè l'inversione sessuale" (R. Zavalloni, Elementi di psicopatologia educativa, 1982, pagg. 49-50). Declaratio incapacitatis pro valido matrimonio in casu illius qui sit "homosexualis occasionalis" minime iustificatur.

            b) Quod quis patiatur vel passus sit (in praesenti vel in praeterito) quandam tendentiam homosexualem, nullo modo est infrequens. Quaestio utrum personae talem tendentiam patientes recte denominentur "bisexuales" (i.e. inclinationem sexualem erga personas alterutrius sexus habentes), momentum pro psychiatra habere potest, non autem pro iudice ecclesiastico, quia patet quod tales personae ab exercitio iuris nubendi minime prohiberi possunt. Permanet vero naturalis earum attractio erga matrimonium atque, si nuptias contrahant, normale motivum ad contrahendum est amor erga compartem. Articulus quidem recens in ephemeride psychologica sic concludit (sub respectu quoque lesbianarum): "The great majority of bisexual or lesbian women reported that they got married because they were in love with their husbands and desired marriage... studies indicate that their marriages may be no more conflicted than heterosexual marriages" (Dr. Eli Coleman: "The Married Lesbian": Marriage and Family Review, vol. 14 (1989), pp. 121; 132).

            c) Sententia tribunalis appellationis in casu coram nobis videtur positive se habere erga thesim quod licet "hablar de una tendencia homosexual con gravedad antecedente, y por lo mismo incompatible con la asunción de la vida matrimonial" (II, 64). Periculum hic adest aptum discrimen non proponendi non tantum inter tendentiam et praxim, sed etiam inter malam tendentiam, quae tantummodo naturam humanam lapsam revelat, et ipsius tendentiae dominium, quod quidem non solum vim moralem exhibet sed inspirationem potest quoque trahere ex amore erga compartem coniugalem.

            Nulla vero basis invenitur ad sustinendum quod tendentia immoralis, si quis ei resistit, personam incapacem reddere possit ad assumenda vel implenda aliqua essentialia matrimonii officia. Alioquin insequeretur quod aliquis, temptationi in re sexuali valde obnoxius, incapax sit matrimonium valide contrahendi quia transcurret vitam coniugalem sub constanti impulsu erga infidelitatem; quod quidem sustineri nullo modo posse videtur. Insuper, si lapsus interdum acciderent durante ipso convictu maritali, impossibile videretur esse concludere cum certitudine quod hoc tribui debeat incapacitati, minime autem merae difficultati.

            "Propensio enim naturalis irreversibilis esse potest quin modus vivendi necessario fiat illi conformis: nam sive certamen praesertim supernaturale sive christiana inclinationis «sublimatio» huius latorem in altum ducere valent. Vita enim authentice christiana tantos naturae impulsus repellit!" (c. Huot, d. 31 ianuarii 1980: vol. 72, p. 85).

            Proinde, non licet sustinere quod tendentia incapacitatem provocat. Nos omnes tendentias ad perverse agendum experimur. Ad incapacitatem consensualem iuridice probandam, constabiliatur oportet non anomalia vel pathologia insignens illum qui tendentias perversas patitur nec immo qui eis cedit (quod quidem per se tantum indicat voluntariam pravis inclinationibus cessionem); demonstretur enim necesse est anomaliam talem esse ut quis non possit huiusmodi tendentiis resistere.

            Hoc clarum principium nullo modo infirmatur si aliqua peritia in casu censet tendentiam de qua "constitutionalem" vel "congenitam" esse. Si tendentia domatur, ita ut externus modus agendi personae intra normam remaneat, de tendentia incapacitanti loqui non licet. Non tendentia quam quis pervenit ad moderandum, sed tantum modus agendi quem quis non quit moderari, incapacitatem sub c. 1095, 3° indicare potest.

            d) Mutua donatio iuris ad veros actus coniugales essentialis est ad constitutionem matrimonii. Ad normam c. 1084, § 1, impotentia coëundi, seu incapacitas ad physicam copulam perficiendam, validum matrimonium impossibile reddit (quamvis nemo est qui non videat difficultates pro applicatione huius normae matrimonio personae provectae aetatis). Utcumque, etiamsi simplex capacitas ad actum coniugalem perficiendum requiritur, consolidata rotalis iurisprudentia constanter renuit approbare quamvis thesim eo sensu quod capacitas ad sexualem satisfactionem ex ipso actu dandam vel obtinendam, sit obligatio essentialis ad normam c. 1095. Sic, quoad frigiditatem foemeninam (quae sicut forma impotentiae non accipitur; cfr. c. Pinto, d. 15 iulii 1977: vol. 69, p. 407), quaevis vel remota hypothesis quod frigiditas considerari possit sicut incapacitas ad assumendum quoddam officium matrimoniale essentiale, ad tenorem c. 1095, 3° , nullam acceptationem invenit (cfr. c. Serrano, d. 28 iulii 1981: vol. 73, p. 428), etiam quia talis opinio quoddam elementum discriminationis sexualis prae se ferre indubie videretur.

            Tendentia homosexualis actum coniugalem minus satisfactorium uni vel alterutri sponso reddere potest, sicut et accidit cum uxor sit frigida. Attamen (possibili relevantia c. 1098 semper prae oculis habita) capacitas "minus quam idealis" ad actum coniugalem perficiendum, nullam praebet basim pro declaratione incapacitatis consensualis sub c. 1095.

            Duae personae provectioris aetatis pro quibus physicus aspectus matrimonii - ipse actus coniugalis - parvum vel practice nullum interesse verisimiliter habet, ius matrimonium contrahendi possident, etiamsi huiusmodi defectus appetitionis a radicata conditione homosexuali derivetur, quae quidem in una alterva parte semper praesens fuerit.

            e) Si iurisprudentia ecclesiastica principium sanciret iuxta quod quivis gradus tendentiae homosexualis incapacitatem pro exercitio legitimi iuris nubendi gignit, hoc censeri poterit "discriminatorium" esse erga iura ipsarum quoque personarum homosexualium. Tale principium personam homosexualem privaret possibilitate matrimonium contrahendi si obviam habuisset aliquem quem nubere velit, quique, tali conditione non obstante, se cum ea in coniugio copulare desiderat. Sub aspectu supernaturali, persona orbata remaneret gratiis sacramentalibus matrimonii, quae ad salutem et sanctitatem ita fortiter adiuvant.

            Quidam psychologus cum solidata experientia hoc in campo scribit: "I have had contact with more than one homosexual whose marriage had been a great help in avoiding homosexual adventures and in [avoiding] abandoning himself to other neurotic inclinations. The situation of many married homosexuals is identical with that of other married neurotics. It is sensible to warn a homosexual as well as his future marriage partner of the difficulties they will almost certainly face if they decide to marry. but it must not be an iron rule to discourage such intended marriages" (Gerard J.M. van den Aardweg: On the Origins and Treatment of Homosexuality, Praeger, New York, 1986, p. 147).

            Adnotamus quoque animadversionem cuiusdam iudicis primae instantiae in quadam causa nuper apud H.A.T. recepta (P.N. 16.140). Ipse respuit quamcumque praesumptionem, automatico modo acceptatam, quod "any person who is homosexual is unfit for a valid marriage... If this were the practical norm, then as a matter of policy and without respect to their human dignity and rights, such persons must never be permitted to marry to begin with; but such a policy would be against the person's natural right to seek out marriage as their call in life, not to mention that such a practice would be against the laws of the Church".

37.       Aliqua verba dicenda sunt de illo discrimine inter homosexualitatem "ego-dystonicam" et illam "ego-syntonicam", a DSM-III proposito et acritice recepto, tum a perito ex officio tum a iudicibus appellatis in altera instantia in causa coram nobis hodie.

            "Ego-dystonic" a DSM-III adhibeatur ad denotandum "a symptom or personality trait that is recognized by the individual as unacceptable and undesirable and is experienced as alien... A homosexual arousal pattern that is unacceptable to the individual would be ego-dystonic, whereas, if the individual were not distressed by the pattern and experienced it as acceptable, it would be ego-syntonic" (DSM-III, p. 359). Proinde, iuxta hoc criterion, homosexualis persona quae "ego-syntonica" sit erga suam conditionem (quae quidem conditio, aliis verbis, non est causa praeoccupationis pro ea, ei potius acceptabilis resultans), non recte censenda est pati quamvis infirmitatem ["liability"] psychicam (ibid., p. 282).

38.       Thesis iuxta quam quis potest esse "in syntonia" (valorationem emotivam solummodo positivam experiens) cum qualicumque tendentia vel modo agendi, est logica consequentia nostri temporis philosophiae "auto-definitionis", quae quidem respuit notionem naturae humanae omnibus communis, quaeque ideo non potest accipere quod nonnulli actus "naturales" sunt, alii vero "anti-naturales". Unusquisque potius, iuxta hanc quidem philosophiam, habet absolutum ius sese definiendi, ac metas necnon modalitates agendi personales determinandi quas "acceptabiles" censet: quae omnia indubie fovent scopum ego-dystonicum, quo quis "in pace cum semetipso" se invenit. Rebus sic prospectis, ipsa conscientia desinit esse superior ipsius veritatis vox, independens quidem et exigens, et reducitur ad quoddam sigillum adprobationis, modo ego-syntonico regulatum, quod subiectum applicat quibuscumque actibus quos peragere velit.

            Ecclesia semper recusavit tale absolutum subiectivismum morale, hanc nempe auto-destructivam philosophiam in qua "si è giunti ad esaltare la libertà al punto da farne un assoluto, che sarebbe la sorgente dei valori... in tal modo, l'imprescindibile esigenza di verità è scomparsa, in favore di un criterio di sincerità, di autenticità, di «pace con se stessi»"" (Veritatis Splendor, n. 32).

39.       Etiamsi hic a moralitate praescindatur, sub aspectu stricte psychologico duae quaestiones proponendae sunt. Primo, estne possibile quod quis se "ego-syntonicum" habeat - aliis verbis, quod sit omnino "in pace cum seipso", nullam omnino anxietatem vel perturbationem experiens - quoad qualemcumque actionem vel modum se gerendi quem ipse affirmat se habere uti acceptabilem: homicidium, ex. gr., vel violationem carnalem? Secundo, si sustinetur quod hoc possibile sit, potestne talis subiectiva tranquillitas, quoad modos se gerendi obiective inhumanos, intellegi sicut signum normalitatis psychicae, vel censenda potius est uti demonstratio alicuius gravis pathologiae mentalis?

40.       Simili modo ac cum agitur de aliis "scientiis humanis" vel "scientiis de homine" (cfr. Gaudium et Spes, 5, 62; Apostolicam Actuositatem, 32; Octogesima Adveniens, nn. 38-40, etc.), Ecclesia inde saltem ab Allocutione S.P. Pii XII Rotae Romanae a. 1941 (AAS 33 423) positivam - sane cum quadam cautela - se exhibet quoad celere incrementum, in scopo necnon in influxu, hodiernae psychiatriae et psychologiae (cfr. Christus Dominus, 14; Gravissimus Educat. 1; Optatam Totius, 2-3, 20).

            Illae legitimae analyses ac sanae therapiae, ab his scientiis propositae, adiuvare possunt ad diagnosticandum deficientias obiectivas subiectivasve, psychici quidem ordinis, quas quisque in variis vitae stadiis vel circumstantiis inevitabiliter experitur, et remedium eis afferendum. Postremis decenniis, non paucae ecclesiae locales expertae sunt necessitatem habendi consiliarios psychologicos in scholis, seminariis, centris pro thematibus cum vita familiari vel coniugali connexis, tribunalibus dioecesanis, etc. Personae quae iam in servitio dioeceseos laborant, ad recipiendam formationem professionalem in agro psychologico saepe designantur.

            Exitus non semper tam positivi fuerunt uti exspectabantur. Principalis praeoccupatio quae exinde orta est non tantum vertit circa methodos vel therapias, sed potius circa subiacentes notiones vel "visiones" hominis quae in hodierna psychologia vel psychiatria praevalent, ac non minus in scholis vel facultatibus in quibus personae pro his professionibus formantur: "visiones" vero quae profunde configurant tum theoreticam comprehensionem tum praxim professionalem in iis quae respiciunt praecipuas quaestiones anthropologicas uti sunt "realizatio personalis" ["fulfillment"], libertas, identitas, autonomia, dependentia, deditio ["commitment"; "impegno"], sexualitas, etc.

41.       Specialia pericula oriri possunt in processibus de nullitate matrimonii. Ex allocutionibus S.P. Joannis Pauli II patet sua voluntas quod tribunalia ecclesiastica ad hoc modo speciali attendant. Anno 1987, ad Romanam Rotam loquens, Summus Pontifex monuit de "il pericolo gravissimo... per quanto riguarda le decisioni circa la nullità del matrimonio", si iudex inscius quod "la visione antropologica, da cui muovono numerose correnti nel campo delle scienze psicologiche del tempo moderno, è decisamente, nel suo insieme, inconciliabile con gli elementi essenziali dell'antropologia cristiana", pondus iudiciale tribuisset peritiis in falsis praesuppositis anthropologicis innixis (AAS 79 (1987) 1454-155).

            Peritiae igitur a tribunalibus adhibitae christianam anthropologiam prae se ferre debent. Aliis vero verbis, illi "valores" qui earum visionem hominis formant vel permeant (sic basim anthropologicam praebentes pro inquisitione perficienda, psychologica quidem vel psychiatrica, circa quaestiones psychicae valetudinis ["normalitatis"], infirmitatis et sanationis psychicae, etc.) in plena harmonia cum doctrinis Fidei inveniantur oportet. Prae oculis habito S. Pontificis monito, valde interest ut iudices, tempore tum selectionis periti non minus quam cum agitur de ponderatione peritiae quam profert, capiant ac perpendant illa fundamentalia principia et valores quae, sub respectu anthropologico, ex expositione perfecta necnon methodis adhibitis patefiant.

            Nemo potest peculiare hoc munus explere nisi constantem sollicitudinem de propria anthropologica formatione christiana colat. Hoc quidem exigit profundam familiaritatem cum illa hodierna ac semper divitiore anthropologia christiana quae, radicata in antiquitate, omnes aspectus vitae personalis atque socialis hominis magis magisque illuminat. Simul vero praebet capacitatem criticam erga modernas theorias psychologicas ac praxes therapeuticas, ita ut quis possit distinguere inter id quod in harmonia stat cum visione naturae humanae quam Ecclesia semper proposuit, id quod dubie compatibile est cum tali visione, ac id quod ei patenter est contrarium.

42.       In praxi saepe accidit quod tribunal ecclesiasticum petit ac recipit opinionem peritalem datam a psychiatra vel psychologo magnae famae; vel peritus, quaerens roborare suas opiniones, abundanter memorat scripta investigativa, "manualia" vel libri qui apud quosdam professionales (minime tamen apud alios, uti comprobatum vidimus in casu "DSM") alta aestimatione gaudent. Sit; utcumque, si ipsa opinio peritalis vel opera in adiuvamen invocata, conceptum hominis ostendunt qui non componitur cum illo ab Ecclesia proposito, prolatae opiniones et analyses possunt impedire - potius quam adiuvare - iustam resolutionem casus coram tribunali. Opinio peritalis, quantumvis bene elaborata et documentata, si visione saecularizata hominis imbuitur, potest omnino inutilis evadere, vel immo in errorem inducere tribunal ecclesiasticum cui incumbit responsabilitas iudicandi capacitatem pro consensu matrimoniali. Si necessaria scientia anthropologiae christianae iudici deest, probabiliter non deteget valores operativos qui peritiae subiacent, nec capax erit implendi munus decernendi utrum acceptabiles vel applicabiles sub aspectu christiano ipsi sint necne.

43.       Si tantopere insistitur in necessitate possidendi ac applicandi parametra anthropologica christiana, insequitur quod ipsi periti, qui pro tribunalibus laborant, praesupposita vel principia proprii laboris verificare debent. Non omnes periti qui servitia habitualiter tribunalibus praebent videntur conscii esse - sicut sperandum foret - quod, dum maior pars psychologiae secularis autumat quasdam dispositiones vel modos agendi esse mutue incompatibiles vel exclusivos, doctrina christiana eos tenet uti complementarios ac intrinsece ordinatos ad integrationem: libertas et deditio ["commitment"; "impegno"], exempli gratia; vel auto-realizatio et suiipsius abnegatio, "autonomia" et "relatedness", maturitas et dependentia. Psychologi seculares pro regula considerant "over-dependence" vel "over-acceptance" sicut indicia cuiusdam personalitatis immaturae. Qui catholicam fidem profitetur, cum magna cautela tale criterion applicare debet, praesertim cum agatur de iudicio ferendo de capacitate pro matrimonio quod, iuxta comprehensionem christianam, est status vitae qui altum gradum tum mutuae acceptationis tum mutuae dependentiae requirit.

            Relatio inter quosdam conceptus psychologicos saepe invocatos, uti "self-esteem" et "freedom from shame or guilt", vel "self-doubt" et "self-actualization", verisimiliter modo omnino diverso intellegetur secundum quod quis anthropologicam comprehensionem christianam vel saecularizatam possideat. Idem sine dubio dici poterit quoad naturam ac psychologicam valorationem s.d. "self-image", "self-assertion", "validation", immo et "healing". Simili vero modo, parametra adhibita ad "identitatem sexualem" aestimandam probabiliter non coinciderent (cfr. in una Meliten. coram infrascripto, d. 23 iulii, 1998, nos. 5-7).

44.       Rationabiliter quis exspectare posset quod illi periti, qui pro tribunalibus operam dant, maiorem conscientiam exhibuissent - ac iudices certiores fecissent - de illa disparitate opinionum ac de dubiis quae abundant in professionibus psychiatricis necnon psychologicis. Iudices tunc se invenirent in meliore situatione ad ponderandam certitudinem, de indole sive scientifica sive probatoria, quae tribuere oportet terminologiae specializatae vel manualibus adhibitis, vel concretis opinionibus in peritia prolatis. Agnoscatur tamen oportet rare accidere ut peritus iudicem hoc sensu praemoneat, uti reapse evenit in decisione c. Ragni d. 19 maii 1992, relate ad "DSM" (n. 18 supra).

45.       Nulla nota critica adversus spectabilem laborem a tot psychiatris psychologisque perfectum infertur cum, perspecta affirmatione ex parte nonnullorum inter eos quod eorum professio a basi stricte scientifica ac "value-free" operatur, quis sustinet ipsis incumbere onus demonstrandi veritatem huius affirmationis; quia, uti iam illustrare quaesivimus, negatur a non paucis specialistis magnae famae inter istas professiones, qui eousque perveniunt, ut sustineant quod minime est possibile psychiatriam vel psychologiam reapse "value-free" seu a praesuppositis ideologicis expertem esse. Inconveniens esset si aliquis iudex ecclesiasticus ignoraverit vel praeteriverit illas opiniones valde discordantes super hoc themate quae in his campis inveniuntur. Affirmationibus Dr.is Alan A. Stone, Professoris Universitatis Harvardiensis, relate ad psychiatriam in memoriam revocatis (n. 25 supra), citamus ex articulo recenti in nota ephemeride psychologica, quo sustinetur quod adest "an increased awareness concerning the role of values in psychology", una cum consequenti reactione inter ipsos psychologos contra "the legacy of value-free doctrines" (Isaac Prilleltensky: "Values, Assumptions, and Practices": American Psychologist, vol. 52 (1997), p. 517).

46.       Momentum huiusmodi quaestionum pro tribunalibus Ecclesiae patere debet, quin sit necessarium proponere hypothesim inverosimilem quod aliquis iudex inconscie censeat ut iurisprudentia debeat esse subordinata "scientificis certitudinibus" psychiatriae vel psychologiae. Sub respectu canonico, plane patet quod hae disputationes directe attingunt themata maximi momenti sub c. 1095, quia in eis agitur de fundamentalibus parametris humanae enodationis ["development"] et maturationis personae.

47.       Quis valde impeditus remaneret, pro servitio tum Ecclesiae tum humani generis, si ignoraret situationem recurrentis incertitudinis et ambiguae mutationis qua tam magna pars hodiernae saecularis psychologiae imbuitur, quaeque in lumen collocat eius limitatos recursus humanos et restrictum eius ambitum referentiae ["frame of reference"]. Citatio quae sequitur, ex alio recenti articulo hausta, forse inservit ad illustrandum modum quo problema reale, accurate quidem identificatum, subici potest solutioni inadaequatae (modo scilicet dialectico), quin substantialis solutio, tempore quidem probata, praebeatur. "Traditionally, the indigenous psychologies of Western industrialized cultures have stressed the importance of the development of individuality, autonomy, independence, achievement motivation, and identity as essential components of psychological maturity. Social critics suggest that these values have also led to a long-standing and intensifying crisis of alienation in the Western world... Within psychology, the tradition of emphasizing the importance of the development of the self and of identity over the development of social relations has increasingly been challenged by theorists interested in attachment, psychoanalytic object relations, feminism, and non-Western psychologies" (S. Guisinger and S. J. Blatt: "Individuality and Relatedness: Evolution of a Fundamental Dialectic": American Psychologist, vol. 49 (1994), p. 104).

            Sunt verba quidem forse digna notatu, potius ob id quod ommittunt quam ob id quod affirmant. Psychologia in doctrina christiana solide radicata permultum revera contribuere potest cum de talibus argumentis inter psychologos saeculares agitur, praecise quia haec doctrina "enodationem suiipsius" ["development of self"] ac "enodationem relationum socialium [i.e. interpersonalium]" insimul semper componit utpote necessarie interdependentes, cum sint expressiones unius eiusdemque virtutis caritatis, quae harmonizat amorem erga seipsum cum amore erga alios. Uti affirmat Catechismus Ecclesiae Catholicae, "Attraverso il rapporto con gli altri, la reciprocità dei servizi e il dialogo con i fratelli l'uomo sviluppa le proprie virtualità, e così risponde alla propria vocazione" (n. 1879).

48.       Prospectivae semper ampliores hic ante nostros oculos aperiri incipiunt, dum magis magisque capimus intelligentiam circa gradum quo hodiernae psychiatriae ac psychologiae indigent illa visione hominis a christiana anthropologia praesentata. Attamen ulterior prosecutio huius perspectivae ad nostram praesentem competentiam non pertinet.