Sententia d. 26 martii 1998, coram Burke

2.         In causa coram nobis hodie, altera lata sententia ad «bonum coniugum» se refert sicut ad fontem essentialium matrimonii iurium-obligationum, iuxta praescripta c. 1095, 2° et 3° (Acta, p. 81), sicuti et facit rotalis Advocatus actoris in suo Restrictu (p. 4). Patronus vero postea sustinet incapacitatem pro bono coniugum adesse in casu quo deest "facultas ad minimam verae communionis vitae instaurandam" (Restr. p. 9). Opportune igitur hic aliquas ulteriores considerationes proferre possumus circa illam momentosam, minime autem facilem, quaestionem de iuridica natura et implicationibus «boni coniugum» (cfr. sent. coram infrascripto, d. 26 novembris 1992: R.R.Dec., vol. 84, pp. 577-587).

3.         Canon 1055, § 1 affirmat quod matrimonium est "indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum". Mirum est verificare quod expressio «bonum coniugum», adhibita ad finem matrimonii exprimendum, in doctrina theologica vel canonica quasi "ex novo" ac sine praecedenti esse videtur. In sessione Commissionis Pontificiae pro Recognitione Codicis mense februarii 1977 habita, expressio a Consultoribus accepta fuit - una voce et, uti videtur, sine ulla haesitatione - in schemate quod locum suum in novo Codice tamquam canon 1055, § 1 tandem invenit (Communicationes, 1997, 123). Codex vero anno 1983 promulgatus primum est documentum Magisterii in quo loquela «bonum coniugum» adhibetur ad unum ex finibus matrimonii exprimendum. Eodem vero tempore, subsequens introductio expressionis in Catechismo Ecclesiae Catholicae anno 1994 in lucem edito ("il duplice fine del matrimonio: il bene degli stessi sposi e la trasmissione della vita": n. 2363), significat quod tractanda non est sicut expressio mere canonica quia, in doctrina magisteriali generali ingressa, iam facta est notio theologica non parvi momenti.

            Theologica analysis «boni coniugum» amplius patebit quam investigatio super eius scopo et consequentiis iuridicis. Legi vero canonicae honor tribuendus est pro introductione, in lexico Ecclesiae, termini ita innovativi et divitis (qui, uti recte animadvertitur, "is filled with meaning and is certainly not as simple as some seem to consider it to be": A. Mendonça: "Consensual Incapacity for marriage", The Jurist 54 (1994), p. 520); attamen iam non est patrimonium canonistarum tantum. Proinde, analysis iuridica «boni coniugum» debet prae oculis habere reflexiones theologicas in re, eo fine ut opportuna analysis theologica fundamentum praebeat pro determinatione praecipuarum quaestionum quas scientia canonica examinare debet circa terminum: qualis sit eius natura iuridica ac scopum, quales sint modi ac effectus eius exclusionis, qualia sint iura/officia essentialia-constitutionalia ex eo promanantia, etc.

4.         Bonum coniugum: eius «categoria» iuridica. Prae oculis habita indole omnino nova huiusmodi termini, adhuc remanent sub discussione eius scopum et contentum ["content"], speciatim vero id quod sub aspectu iuridico continet. Exc.mus Marius F. Pompedda, Decanus Rotae Romanae, in prolatione occasione audientiae Summi Pontificis huic Apostolico Tribunali hoc anno concessae, indicavit "l'estensione e il contenuto rigorosamente giuridico del «bonum coniugum»" sicut unum ex praecipuis quaestionibus hermeneuticis quae adhuc profundius examen, sanae anthropologiae lumine, postulant (L'Osservatore Romano, d. 19 ianuarii 1998, p. 2).

5.         Expressio igitur «bonum coniugum», utpote notio omnino nova, perplura problemata pro quacumque analysi praebet. Attamen, quamvis opus erit progressiva discussio quoad ea quae clara non sunt in notione, discussio innecessarie patietur detrimentum nisi accipiatur id quod clarum est, sicut praesuppositio communis discussionis. Clarum est praeter omne dubium quod bonum coniugum, tum in novo Codice tum in Catechismo a. 1994, sicut unus ex duobus institutionalibus matrimonii finibus praesentatur. Analysis igitur «boni coniugum» incipit sine quovis dubio ab eius classificatione iuridica, id collocans intra categoriam «finis».

            Iam ante promulgationem novi Codicis, mens legislativa quoad bonum coniugum, sicut finis matrimonii, in duobus punctis patefacta est. Primum, novus terminus vult designare finem personalem, id est, personalisticum, matrimonii (Communicationes, 1977, 123). Secundum (clarificatio non minoris momenti), eius descriptio sicut finis personalisticus minime intendit ipsum identificare cum fine vel finibus subiectivis quos una alterave pars contrahens sibi proponere potest. In definitivis coadunationibus a. 1981 habitis, responsum praebens quibusdam commentaristis qui bonum coniugum aequiparaverant subiectivis finibus nupturientium, Commissio Pontificia specifice affirmavit: "Locutio «ad bonum coniugum» manere debet. Ordinatio enim matrimonii ad bonum coniugum est revera elementum essentiale foederis matrimonialis, minime vero finis subiectivus nupturientis" (Communicationes, 1983, 221). Locutio igitur accipienda est sensu obiectivo, minimo vero subiectivo; eo scilicet sensu, quod pertinet ad illos intrinsecos ac institutionales fines matrimonii, sicut a Creatore ordinatum fuit (ad nihil utile est discutere utrum bonum coniugum sit recensendum uti finis personalisticus vel uti finis institutionalis. Et unus et alius est; de qua conclusione minime mirari oportet: cfr. C. Burke: "I Fini del Matrimonio: visione istituzionale o personalistica?": Annales Theologici 6 (1992), 237-239).

6.         Finis et essentia. Quaevis analysis iuridica circa «bonum coniugum» initium sumere debet ab hoc facto evidenti: quod est finis matrimonii. Exinde altera clarificatio eruitur. Si finis est, non potest esse essentialis proprietas matrimonii vel elementum matrimonii essentiale. De conclusione logica agitur, uti patet cum in memoriam revocantur quaedam fundamentales notiones circa essentiam ("essentiale" dicit id quod ad essentiam pertinet), proprietates ac finem.

            Essentia cuiusvis realitatis est irreducibilis eius nucleus (ab omnibus accidentalibus aspectibus orbatus), sine quo ipsa realitas esse non potest. Quod sit essentiale rei debet esse praesens, saltem momento constitutionali. Nihil vero exsistentiam capere potest sine illis proprietatibus vel elementis quae fundamentaliter (constitutionaliter) essentiam eius distinguunt.

            Exinde clarius patet relatio inter essentiam et finem. Uti unus ex praeclarissimis auctoribus in re canonica scribit, in contextu quidem matrimonii: "la esencia es cosa distinta del fin-término, de suerte que nunca pueden confundirse, ni caer en el error de entender que el fin-termino es esencial, en el sentido de formar parte de la esencia. Es preciso, pues, evitar cuidadosamente cualquier confusión entre la esencia del matrimonio y sus fines-término. He aquí una precaución elemental, que sin embargo no siempre los autores han tenido en cuenta. A fuerza de hablar, sin la debida precisión, de fines esenciales (expresión correcta si se quiere decir con ella que es esencial la ordenación a ellos, pero absolutamente impropia si con ella se afirma que el fin-término es constitutivo de la esencia), no es raro que, por lo menos en determinadas ocasiones, se caiga en la confusión entre fin y esencia con las consiguientes inexactitudes y errores" (J. Hervada: Vetera et Nova, Pamplona, 1991, I, p. 357.

            Proinde, quamvis omnis res ad quendam finem ordinatur, a fine non pendet pro eius exsistentia. Quare finis dicitur extrinsecus essentiae esse, dum essentiales proprietates ei intrinsecae sunt. Simul tamen, ex eo ipso quod res ad suos fines ordinatur, insequitur quod, etiamsi fines uti tales essentiam non intrant, ipsa essentia stare non potest sine ordinatione ad fines suos. Bonum prolis implicat quandam ordinationem ad procreationem; exinde intellegitur quomodo proprietas (bonum prolis) ad finem (procreationem) sese habeat, etsi sit simul in categoria plane dissimili. Si tum relationes tum discrimina ad amussim hic non servantur, confusio in analysi facile generatur. Exemplum sit hypothesis sat discutibilis iuxta quam bonum coniugum considerari potest "in se", uti finis matrimonii, et "in suo principio", sicut essentiale matrimonii elementum (cfr. A. Dewhirst: "Consortium Vitae, Bonum Coniugum and their relation to simulation", The Jurist 55 (1995), 804; P. Pellegrino: "Il bonum coniugum: essenza e fine del matrimonio canonico", Il Diritto Ecclesiastico, 1996, 829).

7.         Distinctiones hic forse subtiles sunt, equidem et maximi momenti. Nisi serventur, adaequata iuridica comprehensio boni coniugum impossibilis fit. Bene servatae inveniuntur in una ex primis analyticis bono coniugum referentiis post promulgationem Codicis. Anno 1984 notus rotalis auditor, Joseph M. Pinto. scripsit: "si finis rei creatae est extra essentiam, ordinatio ad prolem est matrimonio essentialis, sed in hac ordinatio ad bonum coniugum includitur" ("Incapacitas assumendi matrimonii onera": Dilexit Iustitiam, Roma, 1984, p. 23). Quamvis clarissimus auctor hic videtur finem, qui in bono coniugum consistit, fini procreationis subordinate collocare (mea sententia, sunt aequales ac interdependentes), animadvertendum est quomodo haec primitiva evaluatio clarum discrimen ponat inter finem - qui est extra essentiam - ac ordinationem ad finem, quae quidem essentialis est.

            Has ob rationes, id quod est finis nequit esse essentialis proprietas vel elementum essentiale. Omnis res suas proprietates essentiales in se includere debet. Sine illis proprietatibus vel elementis essentialibus exstare non potest. Unaquaequae realitas essentialem quoque ordinationem ad aliquem finem habet. Proprietates vero essentiam ingrediuntur; idem dicendum est de ordinatione ad finem. Attamen finis ipse extrinsecus quoad essentiam manet, quia finis in sua realizatione deficere potest, quin essentia in exsistentia deficiat.

8.         Essentiale aliquod elementum. Canon 1101 § 2 statuit: "si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit". Canonistae bene assuefacti fuerunt conceptui «essentialis proprietatis», qui quidem invenitur in hodierno c. 1056 iisdem verbis ac in c. 1013 Codicis pio-benedictini ("Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas"). E contra, «essentiale elementum» est novus conceptus cuius significatio ulteriorem praecisationem postulat. Prae oculis habito quod ut essentiale sit, quodvis elementum (non aliter ac quaevis proprietas) non potest esse aliquid accidentale vel minoris momenti, quid proprie intenditur per locutionem «essentiale aliquod elementum»? Quid est essentiale elementum matrimonii, vel quae sunt eius essentialia elementa? Uti patet, locutio exprimere intendit aliquid distinctum ab illis essentialibus proprietatibus, quae in ipso canone seorsum nominantur. Quo nempe modo distinctum ab illis est? Clarificatio istarum quaestionum momentosa est, non tantum ad naturam boni coniugum determinandam, verum etiam ad iudicandum causas de exclusione ordinationis naturalis coniugii ad bonum coniugum (quia c. 1101, § 2 tractat de simulatione per actum positivum voluntatis quo aliquid, essentiale quidem ad validum consensum matrimonialem, excluditur).

9.         Imprimis, oportet bene notare ipsam novitatem locutionis «essentiale aliquod elementum» can. 1101 § 2, quae nullibi invenitur in Codice a. 1917 promulgato. Certo certius adhuc longe absumus a positione in qua canonicus eius sensus plene determinatus considerari queat. Locutio vero primum a. 1971 apparuit cum Consultores Commisionis Pontificiae pro Recognitione Codicis schema provisionale acceperunt in quo, inter elementa essentialia quorum exclusio irritum consensum redderet, «ius ad vitae communionem» collocatum fuit una cum illo «iure ad coniugalem actum» a can. 1086, § 2 praecedentis Codicis iam acceptato (Communicationes, 1971, 75). Post lungas disceptationes de formula «ius ad vitae communionem», Commissio a. 1977 eam mutavit in «ius ad ea quae vitae communionem essentialiter constituunt» (ib., 1977, 375). Consultores tandem a. 1981 statuerunt hanc posteram expressionem quoque omittere, simul cum locutione «ius ad coniugalem actum», ac loqui tantum de exclusione «alicuius essentialis elementi». Per hanc novam locutionem, uti ex actis Commissionis constat, mens erat comprehendere tum «ius ad coniugalem actum» (cuius sensus iuridicus iam constabilitus fuit) tum quodvis novum vel autonomum substantiale ius quod, ex eventuali concurrentia doctrinae et iurisprudentiae, derivari videretur ab ideis subiacentibus in illa expuncta phrasi quoad «communionem vitae» ("Ita auferuntur difficultates circa clausulum «aut ius ad ea quae vitae communionem essentialiter constituunt» et, etsi generico modo, relatio exprimitur necessaria ad ea quae essentialia matrimonio sunt, quae quidem a doctrina et iurisprudentia determinanda sunt, habita ratione definitionis can. 1008 § 1 [= c. 1055 § 1 Codicis a. 1983] necnon totius legislationis et doctrinae, sive iuridicae sive theologicae": Communicationes, 1983, 233-234).

            Iurisprudentia et doctrina una voce tenent quod locutio "essentiale aliquod elementum" comprehendit traditionale "omne ius ad coniugalem actum" (seu «bonum prolis» si terminos agustinianos adhibemus). Decisiones vero N. T. collocant exclusionem «boni prolis» ex regula intra illud "essentiale aliquod elementum" can. 1101 § 2 (cfr. c. Pompedda, d. 8 iunii 1987: R.R.Dec., vol. 79, p. 368; c. Boccafola, d. 16 ianuarii 1989: vol. 81, p. 10; c. Funghini, d. 8 novembris 1989: vol. 81, p. 644; c. Colagiovanni, d. 20 novembris 1990: vol. 82, p. 806; c. Bruno, d. 1 februarii 1991: vol. 83, p. 67; c. Civili, d. 25 novembris 1992: vol. 84, p. 570; c. Huber, d. 16 iunii 1994: vol. 86, p. 327; c. de Lanversin, decis. d. 9 februarii 1996, n. 11; c. Stankiewicz, d. 22 februarii 1996, n. 6; c. Caberletti, d. 23 octobris 1997, n. 3; c. Alwan, d. 7 iulii 1998, n. 13; c. Faltin, d. 17 novembris 1998, n. 7.; cfr. P.A. Bonnet: "L'"ordinatio ad bonum prolis" quale causa di nullità matrimoniale": Il Diritto Ecclesiastico, 1984, 330). Hucusque tamen, cum quaeritur qualis adhuc coniugii aspectus sub locutione necessario designetur, quaestio non videtur esse cum adaequata praecisione soluta (The Code of Canon Law, a. 1985 a Consociatione Canonica Statuum Foederatorum Americae in lucem editus, dicit quod "foremost among the essential elements" est "ordination to the good of children" (p. 785); nulla tamen alia elementa enumerat).

10.       Bonum coniugum; elementum essentiale matrimonii? Licetne classificare bonum coniugum sicut matrimonii «essentiale elementum» modo quo in can. 1101 § 2 adhibetur? Tanti momenti est haec quaestio, ut non liceat ei leviter respondere; praeterea, quaevis adaequata responsio debet prae oculis habere relationes iamiam adnotatas inter essentiam, proprietatem (elementum) et finem. His igitur subtilibus sed claris distinctionibus servatis, ex quavis philosophica et iuridica consideratione patenter emergit - iteramus - quod bonum coniugum, cum finis matrimonii est, non est nec esse potest unum ex essentialibus matrimonii proprietatibus vel essentialibus elementis eius. Tantummodo hoc intellecto ac sicut principium basicum pro discussione posito, cohaerens analysis «boni coniugum» extrui potest. Quo non obstante, aliquando adhuc affirmatur non solum bonum coniugum esse essentiale elementum matrimonii potius quam finem, sed - et hoc ad maiorem adhuc admirationem movet - modo indiscriminato esse elementum essentiale et finem, eodem sane tempore. Tales affirmationes seu hypotheses examini non resistunt; nihilominus non desunt, fontem non parvae confusionis constituentes.

            At quis forsitan obiectionem suscitabit: perdurante processu recognitionis Codicis, nonne et ipsa Commissio Pontificia bonum coniugum sicut "essentiale elementum" descripsit? Revera haec impressio sat large diffusa esse videtur (cfr. A. Mendonça, op. cit, 521; E. G. Pfnausch: "The good of the spouses in rotal jurisprudence: new horizons": The Jurist 56 (1996), 546); basi tamen caret. Oriri tantum potest ex lectione non omnimodo accurata affirmationis valde praecisae ipsius Commissionis, cuius praecisio in lucem collocat discrimina illa - tum subtilia tum primaria - quae sublineare voluimus. Verba Commissionis in memoriam revocemur: "Locutio «ad bonum coniugum» manere debet. Ordinatio enim matrimonii ad bonum coniugum est revera elementum essentiale foederis matrimonialis" (cfr. supra). Proinde, id quod Commissio asseruit esse elementum essentiale, non est bonum coniugum sed ordinatio ad bonum coniugum. Huiusmodi distinctiones omnino clarae sunt; ita quidem ut, nisi bene intelligantur, utiliter progredi non sit possibile. Sicuti possibile non est adaequate analizare quaestiones circa procreationem, alium finem matrimonii, nisi distinguatur inter ordinationem ad procreationem (bonum prolis; quod praeter dubium elementum essentiale matrimonii est) ac effectivam procreationem (finem matrimonii qui attingi potest vel non, sed sine quo ipsum matrimonium subsistere potest).

11.       Constitutione bonum coniugum «quartum» aliquod bonum, sensu quidem augustiniano? Secundarius quidem aspectus exstat, in eo quod spectat ad adaequatam iuridicam categorizationem «boni coniugum»; quantumvis secundarius sit aspectus, aliquando fons confusionis fit. Agitur nempe de relatione inter «bonum coniugum» et tria «bona» augustiniana. Praetermittens aliquos positivos aspectus huius relationis super quibus verbum postea proferemus, sublineandum est hic quantum importet comprehendere, ad scopum analysis faciendae, quod bonum coniugum nullo modo constituit quoddam «quartum bonum», illis tribus (fidei, nempe, prolis et sacramenti) a S. Augustino propositis addendum.

            Iam anno 1985, Franciscus Bersini, unus ex primis notis canonistis italicis ad novam legem matrimonialem commentario ornandam, sine haesitatione affirmavit: "Il bonum coniugum non ha nulla che vedere con i beni agostiniani" (Il Nuovo Diritto Canonico Matrimoniale, Torino, 1985, p. 10). Urbanus Navarrete itidem insistit in discrimine radicali inter «bonum coniugum» ac illa «bona» augustiniana: "il termine «bonum» del c. 1055 § 1 ha un senso del tutto generico e in nessun modo il senso specifico che tale parola ha nella trilogia agostiniana" ("I beni del matrimonio: elementi e proprietà essenziale": La nuova legislazione matrimoniale canonica, 1986, p. 97).

            Quis sistit in superficie vero rerum, cum sinit ut similitudo linguistica fundamentalia discrimina categoriae et significationis obscuret. Iuxta visionem augustinianam, tria «bona» rationem habent ad «valores» status matrimonialis; sunt enim positivi aspectus matrimonii qui eius dignitatem valoremque indicant. Matrimonium bonum est quia fidelitate, permanentia, ac procreativitate insignitur. Unumquodque «bonum» vel matrimonii est praedicatum, vel est ei attributum. Dispositio ad prolem ex comparte gignendam, «bonum matrimonii» est; idemque dicendum est quoad exclusivitatem vel permanentiam vinculi cum illo constituti. Patet quod S. Augustinus loquitur de valoribus vel de essentialibus proprietatibus coniugii, minime autem de finibus eius.

            Quod forsitan per aliquam schematicam praesentationem clarius intellegitur:

            - bonum fidei, seu exclusiva fidelitas, est matrimonii «bonum» vel attributum;

            - bonum prolis, seu «dispositio ad prolem gignendam» (quae "proles in suis principiis" in Scto. Thoma dicitur, quaeque etiam «procreativitas» nuncupari potest), «bonum» vel attributum matrimonii est;

            - bonum sacramenti, seu indissolubilitas, similiter est «bonum» vel attributum matrimonii.

            Patet statim quod non licet procedere ad bonum coniugum huic elencho addendum. Inaniter vero quis affirmaret "coniuges" esse «bonum» vel attributum matrimonii. Uti ergo in propatulo est, locutio «bonum coniugum» minime exprimit quendam valorem, proprietatem vel attributum matrimonii, sensu parallelo ac illo quo in «bonis» augustinianis. «Bonum» huius locutionis non ad matrimonium rationem habet (quasi sit valor qui matrimonium bonum reddit), sed ad coniuges (in quantum id quod bonum est pro ipsis dicit). Minime proprietatem coniugii («bonum matrimonii») denotat, sed aliquid - quod commodum vel salus coniugum dici potest - ex matrimonio emanaturum. Bona ergo augustiniana sunt qualitates seu proprietates fundamentales quae quidem quosdam essentiae matrimonii aspectus qualificant vel describunt, bonum autem coniugum finis matrimonii est, effectus nempe quem matrimonium in ipsis personis coniugum producere debet. Praedicatur vero non de coniugio (bonum coniugii), sed de coniugatis (bonum coniugum), in quantum aliquid quod matrimonium causare vel ad quod tendere debet (cfr. C. Burke: L'Oggetto del Consenso Matrimoniale: un'analisi personalistica, Giappichelli, Torino, 1997, pp. 91-92). Si sinamus ut modus ratiocinandi parum accuratus confusionem hic gignere queat, quaevis adaequata analysis vis et significationis novi termini sine necessitate difficilior redditur, et tandem impossiblis fieri potest.

12.       Ex iis quae hucusque exposuimus nullo modo insequitur interrelationem non adesse inter illa bona S. Augustini ac bonum coniugum. E contra, omnino logicum est verificare quod diversi aspectus matrimonii - proprietates, elementa, fines - in intima connexione exstant. Tria bona augustiniana una ex parte et bonum coniugum ex alia parte, dum evidenter distinguenda sunt (finis / proprietates), fundamentalem tamen relationem inter se habent: eousque ut liceat proponere quod tria bona traditionalia, in eorum vi et effectu, factorem maximi momenti constituant pro consecutione boni coniugum.

13.       In quo essentialiter stat bonum coniugum? Una quaestio est quae iuridica classificatio boni coniugum sit, alia vero quid ipsa notio realiter denotet, ac praesertim qualibus elementis essentialiter constet. Hic denuo invenimur in progressivo processu reflexionis quae clarificationem quaerit. Ex litteratura hucusque in lucem edita, iterum videtur quod requisita analysis vix incepta sit. Ideae vero abundant, uti fas est cum conceptus ita novus primum investigatur; attamen non omnes sat solida basi inniti videntur. Scientia iuridica nimis rigida esse potest; attamen sibimetipsi fidelis non est nisi quaerat illum minimum gradum claritatis ac praecisionis qui insignire debet quamvis iuridicam formulationem quae pro praxi utilis sit.

14.       Si verum est quod expressio «bonum coniugum» potius ex abrupto apparuit, attamen non minus verum est quod terminus sit praecipua consequentia conaminum post-conciliarium, praesertim decade 1970 durante, momentum iuridicum tribuendi illis aspectibus connubii qui magis personales considerabantur. Hoc iam adnotavimus cum locuti sumus de historia phraseos «essentiale aliquod elementum». Breviter hic revocemus illas implicatas ac multiformes disputationes abhinc vigintiquinque annis. Nomine comprehensionis matrimonii magis personalisticae, novae notiones novaque iura proponebantur pro iuridica recognitione configurationeque. Argumenta ita diversa uti «ius ad amorem» (Allocutio S.P. Pauli VI Rotae Romanae, a. 1976, videbatur «amorem» excludere a categoria «essentialis elementi» matrimonii: AAS 68 [1976] 206; cfr. utcumque: C. Burke: "El amor conyugal: ¿nuevas perspectivas jurídicas?": Revista Española de Derecho Canónico, 53 (1996) 695-704) et «consummatio exsistentialis» enumerabantur inter ea. Attamen «communio vitae» (vel «communitas vitae») thema magis discussum indubie constituebat; in qua vero expressione quidam censebant invenire formulam aptam ad vertendum in terminos proprie iuridicos illam vivacem ac attrahentem conciliarem descriptionem matrimonii, utpote «intima communitas vitae et amoris coniugalis» (Gaudium et Spes n. 48).

15.       Bonum coniugum et «communio vitae». Pontificia Commissio pro Codice recognoscendo has quaestiones ample ponderabat, uti antea retulimus. Propositio maioris momenti conabatur «communionem vitae» aliquo modo includere inter ea essentialia elementa matrimonii quorum exclusio invaliditatem consensus provocaret. Iam advertimus quod Commissio, a. 1977, reiecta suggestione iuxta quam simplex «ius ad communionem vitae» statum iuridicum acquireret, per aliquod spatium temporis accepit quoddam «ius ad ea quae vitae communionem essentialiter constituunt» inter illa elementa (Communicationes 1977, 375); attamen haec quoque expressio a canone tandem ommissa fuit, in quantum nimis indeterminata esse videbatur (ib. 1983, 233-234).

            Conamina tempore successivo adhibita ad aliquod ius officiumve concretum et autonomum (i.e. non aliunde derivatum) ab illa «communione vitae» extrahendum, nullum verum exitum obtinuerunt. Iurisprudentia eo tendit, uti videtur, ad concludendum quod verisimiliter non est possibile «ius ad communionem vitae coniugalis» secundum valida parametra iuridica conformare. Verum est quod doctrina (potius quam iurisprudentia) non desinit loqui modo quidem generali de «communione vitae» sicut distinctum fontem iurium. Sic tamen praetermittitur difficultas substantialis iam anno 1985 ab Exc.mo M.F. Pompedda adnotata, cum scripsit quod consideratio iuris ad vitae communionem, tum in doctrina tum in iurisprudentia, "sembra ancora molto lontano dall'aver raggiunto un punto di evidenza giuridica" ("Incapacità di natura psichica", in AA.VV. Matrimonio Canonico fra Tradizione e Rinnovamento, Bologna, 1985, p. 146). Non multum postea, in quadam rotali sententia, ipse cl.mus auctor iteravit; "libenter concedimus hucusque nondum traditam fuisse claram notionem eiusmodi vitae communionis in sua substantia" (d. 11 aprilis 1988: vol. 80, p. 200); quod, decem annis elapsis, adhuc verum esse videtur. Per «communionem vitae», communio coniugalis vitae intenditur, quae, sua vice, cum ipso matrimonio indentificatur. Simili vero modo, «ea quae vitae communionem essentialiter constituunt» significant "essentialia" ipsius matrimonii. Usus expressionum quae synonymae sunt, elegantiam litterariam faciliorem reddere potest, non tamen analysim iuridicam.

16.       Proinde, post considerationem longo tempore protractam in labore ad novum Codicem redigendum, «communio vitae» (vel ius ad eam) non obtinuit ullum statum iuridicum, dum «bonum coniugum» acceptabile iudicatum fuit et in Codice receptum. Interest vero notare istum disparem exitum quem hi duo conceptus habuerunt; sed multo magis interest prae oculis semper habere quod ipsae expressiones ad diversas categorias iuridicas respectum habent. «Communio vitae» proposita fuit - et tandem reiecta - sicut essentiale elementum matrimonii (sub c. 1101); «bonum coniugum» propositum fuit, ac demum acceptatum, sicut finis institutionalis-personalisticus matrimonii (c. 1055). Fontes igitur demonstrant quod activa conamina decadis 1970 ad quaedam iura matrimonialia, nova quidem et personalistica, definienda - in terminis quidem «communionis vitae» - duxerunt non ad definitionem alicuius iuris in tali sensu, sed ad formulationem novi finis. «Communio vitae» categoriam vel substantiam iuridicam adepta non est; expressio non-canonica vel "semi-canonica" remanet, sicut antea. «Bonum coniugum», e contra, est quidem terminus plene canonicus.

17.       Uti videtur, huiusmodi considerationes maximi momenti sunt pro indagatione scientifica, si quis velit fundatam analysim «boni coniugum» peragere. Quando sermo adhuc fit de «bono coniugum», quasi fuisset synonymum «communionis vitae», videtur quod fundamentalis quaestio specificae naturae vel essentiae eius nimis celeriter praeterita sit. Quatenus hoc accidit, eo magis confirmatur opinio quod tantum primi gressus in iuridica analysi «boni coniugum» facti sint. Inter alias praecipuas rationes quae profundiorem reflexionem hic urgent, unum evidens argumentum patet: tantum cum natura boni coniugum solide stabilitur, rationabiliter quis potest pergere ad adaequatum examen substantialium obligationum quae ex eo oriri possint.

18.       Decade 1970, cum inter canonistas quaestio vivide agitabatur utrum «ius ad communionem vitae» vel «ius ad ea quae vitae communionis essentialia sunt» statum iuridicum in nova legislatione de matrimonio obtinere possent vel deberent, studiosi, uti par erat, attentam operam dederunt ad enumerandas illas qualitates vel elementa quae reapse censenda essent sicut huic communioni essentialia. Inter huiusmodi conamina, studium Germain Lesage a. 1973 notum est. Lesage enumeravit "concrete elements which are essential to a consortium vitae coniugalis", quae comprehenderunt, "respective responsibility of both husband and wife in establishing conjugal friendship", "maturity of personal conduct throughout the ordinary events of daily life", "self-control or temperance necessary for any reasonable and 'human' form of conduct", "stability of conduct and capability of adapting to circumstances", "gentleness and kindness of character and manners in mutual relationships", "mutual communication or consultation on important aspects of conjugal of family life", "objectivity and realism in evaluating the events and happenings that are part of conjugal or family life", "lucidity in the choice or determination of goals or means to be sought for jointly" ("The consortium vitae coniugalis", Studia canonica, 6 (1972), pp. 103-104).

            Elenchus laudem meretur in quantum complectitur plures dispositiones atque modos agendi maritum inter et uxorem qui illud ideale matrimonii in Gaudium et Spes praesentatum ad praxim reducunt; nemo vero est qui dubitet de valore huius elenchi cum de consilio morali vel pastorali praebendo agatur. Aliud tamen est suggerere (uti Lesage facit: p. 104) quod nupturiens possidet constitutionale ius, sensu quidem iuridico (minime tamen mera exspectatio moralis), has qualitates in comparte inveniendi, quodque ille cui deest aptitudo ad quamvis ex eis reapse vivendam est constitutionaliter incapax ad validum consensum praestandum. In nota illa causa rotali coram Raad, d. 14 aprilis 1975 (quae inter officiales "Fontes" can. 1095, 3° enumeratur), hic elenchus cl.mi Lesage sat amplae appretiationi iudiciali submissus fuit, cum conclusione in fine quod non potest iuridice sustineri huiusmodi qualitates (aliasve eis similia) essentiales esse pro valido consensu coniugali (vol. 67, pp. 244-245).

19.       Lawrence Wrenn similem lineam ac Lesage applicavit in studio a. 1986 edito ("Refining the Essence of Marriage": The Jurist, 46 (1986), 532-551; idem studium includitur in opere ipsius Wrenn, recentioribus annis edito, Annulments, pp. 145-161). Sub examine positis "six of the more obvious qualities that might constitute the essence of the bonum coniugum... partnership, benevolence, companionship, friendship, caring, and finally love", Wrenn concludit: "the essence of the bonum coniugum consists in the ius ad amorem" (The Jurist, 537-545; Annulments, 149-156). Hanc thesim in clariorem adhuc lucem in fine collocare quaerit: "Our position does not claim that love is essential to marriage. Rather it claims first that the right to the bonum coniugum is part of the essential object of marital consent, and second that the bonum coniugum consists not in partnership, companionship, caring, etc., but rather in the love of the parties for each other. Once, however, the parties consent to marry and pledge to love each other, the marriage is then valid; it remains valid, of course, even if their commitment to love later disappears" (547).

            Complures deficientias, sub respectu iuridico, in his ideis animadvertere licet. Primum, pro re certa assumere videntur quod post-conciliares reflexiones circa qualitates quibus (uti rationabiliter quis censere potest) «communio vitae», vel immo «communitas vitae et amoris» de qua in Gaudium et Spes, insignantur oportet, eadem cum validitate applicari possint analysi «boni coniugum». Deinde, considerant sicut aliquid axiomaticum quod bonum coniugum non tantum identificari potest cum coniugio valde integrato ac felici, sed immo quod essentialiter pendet a possessione qualitatum personalium quae ad aedificationem huiusmodi integrationis necnon felicitatis matrimonialis conducunt. Tertio vero, suggerere videntur quod ius (sensu quidem stricte iuridico) datur ad tales qualitates in comparte inveniendas. In quarto loco collocanda esset thesis, si et quatenus proponatur, quod huiusmodi qualitates obiectum sint essentialium officiorum et obligationum ad normam c. 1095 2° et 3° .

20.       Tales analyses exhibent communem defectum quod parametra adhibita - modo adaequato vel minus - ad investigandam essentiam matrimonii (in quantum uti «communio vitae» concipitur), ad iuridicum examen illius finis matrimonii qui est bonum coniugum transferantur. In stricto sensu iuridico, «communio vitae» fere idem dicit ac «consortium totius vitae» (c. 1055). Uti patet, cum alterutra expressio matrimonio applicetur, qualificanda est cum adiectivo «coniugalis» [i.e. «consortium coniugale», «communio coniugalis»], quia complura consortia vel communiones dantur quae coniugales minime sunt. In tali sensu obiectivo, alterutra expressio cum ipso matrimonio synonyma fit.

            Dubitandum igitur est utrum, cum «communio vitae» ponitur sicut principalis clavis ad naturam boni coniugum examinandam, quis lineam investigationis reapse progressivam vel fundatam spem dantem sequatur. Indubie datur connexio historica inter ambos terminos, in quantum discussio vel controversia circa primum ad definitionem alterius duxit. Hoc vero sensu - i.e. quod nempe malus exitus communionis vitae successum boni coniugum sine dubio adiuvavit - , relatio inter terminos certe stabiliri potest. Attamen, obstaculum potius quam adiuvamen ad intellegendam naturam boni coniugum creatur, si quis ampliorem connexionem inter terminos stabilire conetur; et magis adhuc si termini ipsi uti commutabiles in propria significatione proponantur. Etenim distinctio clara inter essentiam et finem ponenda est.

21.       Lineamenta ad naturam boni coniugum stabiliendam. Rationabiliter quis potest suggerere quaedam praecipua lineamenta ad analysim boni coniugum prosequendam. Primum, evidens clavis quam Sacra Scriptura praebet in prioribus capitibus Libri Genesis. Deinde, crescens insistentia in magisterio Ecclesiae quod perfectio coniugum collocanda est inter fines principales matrimonii. Tertium, logica connexio cum illo «sese mutuo tradunt et accipiunt» canonis 1057, § 2 cumque eius analysi. Nec licet praetermittere id quod ex pastorali experientia facile eruitur: perplura nempe matrimonia bono exitu ornata (quae, aliis verbis, finem suum melius adepta sunt) enumerantur inter illas uniones in quibus sponsi exigentiis illius coniugalis «mutuo tradere et accipere» generosum responsum dederunt; maturiores exinde sese efficientes.

22.       Clavis a sacra Scriptura praestita fundamentalis est. Genesis, institutionem sexuum memorans, duas narrationes praebet; quae, uti fas est, sicut complementariae tenendae sunt, minime autem sicut contradictoriae. Una, uti patet, est indolis «procreationistae»: "Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. Benedixitque illis Dei et ait illis Deus: «Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam»" (Gn 1,27-28). Altera, non minus clare, est «personalista»: "Dixit Dominus Deus: «non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui»... [et Deus fecit mulierem]. Dixitque Adam: «Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea...» Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam" (Gn 2,18-24). Ex hoc patet quod utraque narratio - et procreationista et personalista - institutionalis sit.

            Altera narratio sublineat quod Deus quoddam «bonum», tum pro viro tum pro muliere, ex institutione matrimonii quaerebat. Hoc vero divinum propositum necessarie ostendit essentialem naturam huiusmodi «boni». Uti est verum in omnibus quae Deus facit ad extra, propositum eius est nos praeparare - maturare - pro vita eterna. Id sane quod coniuges plus maturat, in vita coniugali, est eorum mutua deditio, illud se mutuo amare "inter prospera et adversa, in aegra et in sana valetudine, omnibus diebus vitae" (cfr. Ordo Celebrandi Matrimonium, n. 25). Haud raro sunt illa "adversa" vel duriora tempora - gravis aegritudinis, difficultatum in re oeconomica, etc., vel experientia defectuum alterutriusque per annos protracta - , quae coniuges plus maturant.

            Quod spectat ad traditionale mutuum adiutorium - haustum ex recta sed simul incompleta exegesis eiusdem fontis biblici (Gn 2:18) - , magisterium nostri temporis eo tendit ut intellegatur non iam in terminis adiuvaminis tantum inter aerumnas difficultatesque vitae temporalis, sed adhuc magis in acceptione mutui auxilii ad crescendum in perfectione gratiae necnon amoris erga Deum et proximos. Sunt autores qui censent mutuum adiutorium in bono coniugum "absorptum" esse (cfr. F. Bersini: op. cit., p. 18; David E. Fellhauser: "The consortium omnis vitae as a Juridical Element of Marriage", Studia Canonica 13 (1979), p. 87). Forse melius dicendum erit quod fons biblicus id revelat sicut unum ex elementis quae bonum coniugum integrant. "Unum elementum" dicimus, quia voluntas Dei - cum suis quoque exigentiis paternis - est sine dubio praecipuum elementum historiam vitaliciam uniuscuiusque matrimonii configurans, una cum eius peculiaribus eventibus ac unicis vicissitudinibus quae substratum ad bonum coniugum adipiscendum constituunt.

23.       Inter "Fontes" can. 1055 (cfr. Codex Iuris Canonici: fontium annotatione auctus, Lib. Ed. Vaticana, 1989, p. 292), invenitur Encyclica Casti connubii S.P. Pii XI. Ibi legitur quod vera ratio amoris maritalis est "ut coniuges inter se iuventur ad interiorem hominem plenius in dies conformandum perficiendumque; ita ut per mutuam vitae consortionem in virtutibus magis magisque in dies proficiant, et praecipue in vera erga Deum proximosque caritate crescant" (AAS 1930, 548). Alii fontes comprehendunt Allocutionem S.P. Pii XII, anno 1951, quo loquitur de "il perfezionamento personale degli sposi" sicut finis secundarius matrimonii (AAS 1951, 848-849), Lumen Gentium, quod ad rem docet: "coniuges christiani... se invicem in vita coniugali necnon prolis susceptione et educatione ad sanctitatem adiuvant" (n. 11), Apostolicam Actuositatem: "Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus, gratiae cooperatores sunt et fidei testes" (n. 11) et Gaudium et Spes in quo edocimur quod coniuges "munus suum coniugale explentes... magis ac magis ad propriam suam perfectionem mutumque sanctificationem accedunt" (n. 48). Momento vero non caret invenire has praecisas notiones praesentes in formula quam Pontificia Commissio (et quidem in eadem sessione in qua locutio «bonum coniugum» acceptata fuit), ad profundam rationem consortii coniugalis christiani exprimendam, ponderavit: "ita ut sibi invicem in propria perfectione et sanctificatione atque in prolis susceptione et educatione adiutorio sint" (Communicationes, 1977, p. 121).

24.       Nisi agnoscatur quod status matrimonialis incitamentum ["challenge"] coniugibus proponit ad crescendum sicut personae, bonum coniugum intellegi non potest: "In order to bring about the bonum coniugum it is essential that the spouses... help each other grow" (Lawrence Wrenn, op. cit. 542). Aliis vero verbis, «bonum coniugum» constituit quid assequendum. Est terminus processus continui, sicuti fini matrimonii convenit; meta est quae per personalem enodationem ["development"] attingitur. Proinde, in quantum coniugibus sicut metam ac «ideale» se praebet, certe non sine nisu attingi potest. Attamen, nisu non obstante, sicut ideale possibile apparet, quod verisimiliter proximius est veris potentiis coniugatorum, quam illa placida ac suavis harmonia quae proponi videtur in elencho a Lesage elaborato.

25.       Si «bonum coniugum» eo sensu accipitur quod - iuxta consilium Dei coniugium instituentis - consisteret in maturatione coniugum uti personae per generosam deditionem quam amor maritalis petit, connexio magis patet cum altera notabili locutione personalistica a Codice, in can. 1057, § 2, introducta: scilicet quod coniuges "sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium". Verus amor coniugalis tribuit speciale momentum personalisticum non tantum sincerae «donationi suiipsius», sed et «alterius acceptationi», non quidem minus sincera: quod vero importat acceptationem alterius personae, sicut ipsa est. Verum coniugale inceptum ["commitment"] - inter prospera et adversa, per totum vitae cursum - est semper munus recidens in duas personas, quae imperfectae sunt, ad se amandas sicuti unusquisque est - mendis quidem inclusis - et ad perseverandum in hoc inceptu. Constans responsio, conformis illi primigenio compromisso in momento consensus suscepto, potenti modo ad bonum coniugum attingendum operatur.

            "Auto-donatio, studium, sacrificium - maxime cum pro aliis fiunt - ecce praecipua media quibus humana persona plus crescit ac magis magisque in dies maturescit; sic de seipso unusquisque exit, transcendens semetipsum. Servare pactum matrimoniale cum mutua fidelitate, cum perseverantia in hac fide usque ad mortem, et cum acceptatione ac educatione filiorum: hoc ante omnia prodest authentico bono coniugum, pro iis nempe coniugibus qui munus ac officium libere suscepta constanter adimplent; officium quidem, in verbis Joannis Pauli II, "di un cosciente impegno da parte degli sposi a superare, anche a costo di sacrifici e rinuncie, gli ostacoli che si frappongono alla realizzazione del matrimonio" (Allocutio ad Rotae Romanae Auditores, d. 5 februarii 1987 (AAS 79 (1987) 1456)" (coram infrascripto, d. 26 novembris 1992: vol. 84, p. 582).

26.       Exclusio boni coniugum. Iuxta constantem iurisprudentiam, positiva exclusio illius finis matrimonii, qui est procreatio, consensum invalidat. Tales casus ex regula tractantur sicut casus exclusionis «boni prolis» (quod certo certius est «aliquod matrimonii essentiale elementum» ad tenorem c. 1101, § 2). Dubitari minime potest quod exclusio boni coniugum - alius nempe finis matrimoni - pari modo invalidat. Attamen cum quaestio proponitur quid pressius in praxi haec exclusio implicet, et quomodo tales casus in labore tribunalium melius tractandi sint, iterum in campo invenimur ubi non paucae opiniones neque parva discussio regnant.

            In aliquo infrascripti studio anno 1990 edito, legitur: "Il tema dell'esclusione del «bonum coniugum» è ovviamente della massima importanza... Risulta patente che il «bonum coniugum» rimane frustrato da chi escluda l'indissolubilità o la fedeltà o la prole; tuttavia in quella fattispecie il matrimonio è nullo a causa dell'esclusione di uno dei «bona» tradizionali piuttosto che dell'esclusione del «bonum coniugum»; l'esclusione del fine (il «bonum coniugum») rimane assorbito nell'esclusione della proprietà essenziale" ("Il «Bonum Coniugum» e il «Bonum Prolis»: fini o proprietà del matrimonio?": Apollinaris LXII (1990), p. 564; cfr. "The Bonum Coniugum and the Bonum Prolis; Ends or Properties of Marriage?": The Jurist 49 (1989), p. 708). Hic non proponitur (sicuti aliqui suggerunt) bonum coniugum nullam substantiam seu entitatem praeter triplicia bona augustiniana ex se habere; propositio est simpliciter quod, dum exclusio unius huiusmodi bonorum S. Augustini evidenter implicat negationem boni coniugum, principia oeconomiae processualis possunt suadere quod casus huiusmodi tractentur sicut casus simulationis partialis, iuxta terminos traditionales; quod quidem est praxis quae in nostra iurisprudentia servatur (nisi fallimur, ne una quidem causa rotalis, iam a promulgatione Codicis a. 1983, sub capite exclusionis boni coniugum iudicata fuit).

            Idem studium pergit: "sembra evidente che il «bonum coniugum» va escluso dalla persona che si sposi con l'intenzione di pervertire la comparte: proponendosi che diventi apostata dalla Fede, che intraprenda una vita immorale, ecc. Occorrerebbe sentenziare anche l'esclusione se una parte proporrebbe privare l'altra di altri aspetti della fondamentale dignità umana: della sua libertà fisica o morale, ecc. E si potrebbe senza dubbio addurre altri casi..." (ib. 564-565; cfr. The Jurist, loc. cit.). Proinde, dum exclusio boni coniugum consensum matrimonialem certo certius invalidat, in aestimatione infrascripti minus opportune huiusmodi exclusio proponeretur in casibus qui fere certissime melius tractarentur sub capite doli vel sub simulatione partiali totalive, in earum traditionali connotatione. Sensu communi imbutum est id quod cl.mus Paulus Bianchi scribit: "Prospettarsi una esclusione positiva del "bonum coniugum" apparirebbe però una eventualità abbastanza rara e da considerarsi quasi al limite dell'assurdo (almeno sotto un profilo di natura psicologica), a meno di configurarla come esclusione del matrimonio stesso o della sua essenza" (Incapacitas Assumendi Obligationes Essentiales Matrimonii: analisi della giurisprudenza rotale, particolarmente degli anni 1970-1982, 1992, p. 84).

27.       Dum Codex motiva invalidantis simulationis refert ad exclusionem alicuius proprietatis essentialis vel essentialis elementi (c. 1101, § 2), iurisprudentia pro parte sua generatim mavult iudicare tales casus iuxta schema «bonorum» a S. Augustino elaboratum. Ad evitandam possibilem confusionem exinde orituram, magna praecisio terminologica adhibeatur oportet. Sic, ex. gr., emendate dicitur quod validus consensus requirit ut «ius ad bonum prolis» commutetur; ius nempe ad illam ordinationem ad procreationem quae consistit in dispositione ad alteram partem participem faciendam in propria potentia procreativa, et ad prolem accipiendam si et quatenus veniat. Inepte tamen affirmatur quod per consensum quoddam «ius ad procreationem» vel «ius ad prolem» commutatur vel acquiritur. Pari modo, dum accurate asseritur quod «ordinatio ad bonum coniugum» necessarie includitur in valido consensu, non videtur quod ullum ius ad bonum coniugum postulari possit.

            Et ipsa iurisprudentia N. T. aliquoties locutione «ius ad prolem» minus accurate usa est, quando «ius ad bonum prolis» revere significabatur (cfr. vol. 38, p. 103; vol. 41, p. 140; vol. 49, p. 190; vol. 56, p. 494; vol. 65, p. 242; vol. 66, p. 535; vol. 79, p. 62; vol. 81, p. 11; vol. 82, p. 112; vol. 82, p. 788). Tempore praeterito, forsitan de quadam impraecisione parvum momentum habenti agebatur; hodie tamen hoc discrimen minime caret momento. Reapse argumentum de «iure ad prolem» seu «iure ad filium» centrale est in quaestionibus de «fertilizatione in vitro», etc. (cfr. Donum Vitae, Instr. Congr. pro Doctrina Fidei (1987), II, 8; Catechismo della Chiesa Cattolica, n. 2378).

28.       Has insequentes considerationes, multum interest non oblivisci quod, cum de fine matrimonii qui in procreatione consistit agatur, scimus cum praecisione quid intendatur per huiusmodi finis exclusionem vel per eius adimpletionem vel non-adimpletionem (etiam cum haec postrema factispecies ex incapacitate ipsum finem attingendi oritur; uti in casu sterilitatis); attamen in situatione valde diversa invenimur si nos referamus ad alium finem, qui est bonum coniugum.

            Quandonam bonum coniugum a consensu excluditur? Quando vero ipsum bonum realiter vel definitive non obtentum est in matrimonio concreto? Quid constituit incapacitatem (minime vero difficultatem tantum) ad bonum coniugum adimplendum? Agitur de quaestionibus revera complexis (quae quidem adhuc complexiores sunt quam cum de procreatione agitur); ac non esset rationabile responsiones uno eodemque sensu exspectare. Utcumque remanent sicut quaestiones fundamentales pro indagatione iurisprudentiali. Utiles responsiones vix emergere possunt usquedum analyses in campis theologiae et iuris canonici propositae attingant consensum sat generalem circa naturam fundamentalem ipsius boni coniugum. A quo adhuc longe distare videmur.

29.       Capacitas quoad bonum coniugum. Dum certum est exclusionem unius ex finibus matrimonii, sive boni coniugum sive procreationis, consensum invalidare, nullo modo consequitur quod capacitas finem attingendi sit elementum constitutivum validi consensus; quod nempe qui incapax sit attingendi finem, consensum invalide praestet. Contrarium vero in iurisprudentia firmiter stabilitum est.

            Ecclesiastica lex, quae clare tenet validitatem coniugalis consensus vitiatam esse si nupturiens matrimonium in suis elementis vel proprietatibus essentialibus non acceptet, docet quidem cum pari claritate consensum nequaquam invalidari ob simplicem incapacitatem finem matrimonii consequendi. Subsistere ergo potest quin finis vel fines eius adipiscantur, vel immo quin possibile sit eos adipisci.

30.       Validus consensus exigit capacitatem faciendi compartem participare in intimitate sexuali per normalem copulam (scil. «bonum prolis», quod est elementum vel proprietas essentialis matrimonii); non autem capacitatem attingendi effectivam procreationem (finem matrimonii). Sic fuit sub vetere Codice; ac sic est quoque sub novo. Quis capax est validi consensus et matrimonii validi, etiamsi ei desit efficax capacitas procreandi. Sic c. 1084, § 3 explicite statuit quod "sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit". Realis non-consecutio illius finis ad quem bonum prolis ordinatur (effectiva nempe procreatio) convictum maritalem difficiliorem reddit pro normalibus coniugibus, sed validitatem unionis eorum non tangit; matrimonium sterile validum est.

31.       Relatio quae logice stat inter essentiam et fines creat initialem praesumptionem - leviter minime praetereundam - quod principium iamiam enuntiatum pro alio fine institutionali coniugii quoque valet: aliis vero verbis, quod non-consecutio boni coniugum (vel asserta incapacitas ad id consequendum) nullum argumentum praebet ad proponendam nullitatem matrimonii in casu. "Parlare di "bonum coniugum" significa esprimere una delle finalità istituzionali del matrimonio. Ciò acquisito, bisogna riconoscere che la sua realizzazione fattuale non è necessaria ai fini del valido esistere del vincolo stesso, così come non è - a pari - la nascita della prole" (Bianchi, op. cit. 69).

32.       Quaestionem diversis modis perpendere licet. Dici potest quod, similiter ac coniugium nullum ius ad prolem vel ad procreationem confert, sic nullum ius ad bonum coniugum generat. E contrario, ac certe non minus logico modo, asseri etiam potest quod, sicut matrimonium ius dat ad actus ad procreationem apertos (etiamsi nulla effectiva procreatio exinde sequatur), ita generat ius ad actus ad bonum coniugum apertos, etsi ipsum bonum realiter assecutum non sit. Attamen, in adiunctis praesentibus, minime patet quousque progredi possimus hanc viam insequentes. Difficultas vero in casu patet: cum sermo est de "actibus ad procreationem apertis", scimus cum praecisione de qua re agitur, scil. de actu coniugali in eius indubia specificitate ac singularitate. Ius ad hunc actum non potest dare ille qui impotentia laborat, ideoque consensus eius est nullus. Locutio tamen "actus ad bonum coniugum apertos" potest respicere illimitatum numerum actuum, quorum non omnes possunt obiectum esse iuris stricte legalis. Proinde, invenimur ante problema - adhuc non solutum - determinandi quales inter huiusmodi actus possint esse obiectum iuris (quam maxime) moralis, minime autem iuridici; et qualis - inter eos qui iuridica consideratione gaudent - sit reapse essentialis-constitutionalis, ita ut qui sit incapax eum perficiendi, incapax sit conferendi ius actui qui essentialem ordinationem et aperturam ad bonum coniugum ingreditur.

33.       Uti c. 1095 clare statuit, incapacitas consensualis tantum oriri potest respectu essentialium iurium vel obligationum matrimonii. Qualia sunt iura vel officia essentialia quae ex bono coniugum derivantur? Fidelitas sexualis est certe essentialis matrimonii obligatio intime connexa cum bono coniugum, atque incapacitas tempore consensus fidelitatem servandi invaliditatem sine dubio provocat. Sed quis promptus esset ad sustinendum quod incapacitas comitatem vel patientiam semper observandi eundem effectum iuridicum producat; id est, quod omnes qui constitutionaliter sint inurbani, impatientes vel nervosi, valide contrahendi incapaces sunt?

            Videtur ergo quod difficilis quaestio an et quomodo canon 1095 bono coniugum applicari queat, praevium examen circa naturam ipsius boni coniugum postulat: examen quidem multo magis praecisum quam id quod hucusque perfectum est. Tantum postquam reflexio canonica ad concretam formulationem perveniat circa iuridicam naturam ac fundamentalem contentum boni coniugum considerati in se ipso, possibile erit determinare cum iuridica praecisione quales sint essentiales obligationes exinde derivantes.

            Ni fallimur, unica causa rotalis in qua dubium concordatum fuit ob "incapacitatem assumendi bonum coniugum", est una c. Bruno, d. 23 februarii 1990, cui negative responsum fuit (vol. 82, pp. 140 et 151). Antea, in una coram Huot, d. 2 octobris 1986, invenitur dubium - quartum quidem in casu, et "tanquam in prima instantia" - hisce verbis: "et, tanquam in prima instantia, ob incapacitatem assumendi consortium totius vitae et bonum coniugum ex parte mulieris conventae (cf. can. 1096)"; decisio lata erat "Negativa ad omnia"; et appellatio prosecuta non fuit (vol. 78, pp. 499 et 509).

34.       In brevi, et saltem pro nunc, infrascripto videtur quod: a) nondum adepta praecisa notione naturae et contenti ["content"] iuridici boni coniugum, non invenimur in aptis conditionibus ad determinandum quid incapacitas pro ipso bono coniugum implicet; b) incapacitas ad normam c. 1095 2° vel 3° oriri potest tantum cum anomala conditio psychica subiecti impediat adaequatam appretiationem criticam essentialium iurium officiorumve matrimonii, vel effectivam eorum assumptionem; proinde, invocatio boni coniugum ad scopum canonis utiliter fieri potest tantum in contextu iurium officiorumve quae essentialia sint, minime vero quoad illa quae sint accidentalia (praecipua iura vel officia ex bonis augustinianis derivantia certe sunt essentialia; clara demonstratio essentialitatis alicuius diversi (i.e. autonomi) iuris vel obligationis, adhuc praebenda remanet); c) accidere potest nos tandem ductos fore ad conclusionem quod "incapacitas ad bonum coniugum" iuridice definiri non potest, saltem modo quo in clariore lumine collocetur id quod iam scimus de consensuali incapacitate.

35.       Matrimonium: «ideale» pastorale et realitas iuridica. Interpretatio «boni coniugum», sensu convictus matrimonialis quo ius correspondet unicuique sponso ad se «realizatum» vel «adimpletum» sentiendum, videtur esse individualisticum magis quam personalisticum (cfr. Alloc. S.P. Joannis Pauli II Rotae Romanae, d. 27 ianuarii 1997, infra); quis potest adhuc dubitare utrum ad quamvis utilem applicationem iuridicam ducere possit.

            Interpretatio vero «boni coniugum», eo sensu ut consistat - iuxta consilium Dei nuptias instituentis - in maturatione coniugum, utpote personae, per illam generosam deditionem quam amor coniugalis postulat, non tantum harmonice stat respectu veri personalismi christiani, sed evidenter connectitur cum alia notabili locutione personalistica a Codice in c. 1057, § 2 introducta: consensus nempe matrimonialis est actus voluntatis quo coniuges «sese mutuo tradunt et accipiunt».

36.       Genuinus amor coniugalis momentum personalisticum tribuit non tantum sincerae "suiipsius donationi", sed immo, et non in minore gradu, sincerae "acceptationi alterius": qui significat eum accipere uti ipse reapse est, aliis vero verbis, cum suis defectibus. Matrimonialis inceptus ["commitment"; "impegno"] - inter prospera et adversa, usque ad mortem - foedus semper est inter duas defectuosas personas quae promittunt se mutue amare, una cum mendis, ac huic inceptui fideles se servare. Est praeprimis per hanc fidelitatem quod coniuges contribuunt effectivae consecutioni illius "boni" ad quod vocantur.

37.       Bonum coniugum, uti patet, in felicitate unius tantum sponsi non consistit. Attamen eius consecutio ne quidem velut consistens in "felicitate participata" censenda est. Si agnoscitur quod providentissima voluntas Dei est virtus bono coniugum maxime favens, tunc agnoscatur quoque oportet divinam providentiam secum ferre in praxi, uti videtur, plures eventus qui, oculis saltem humanis, vix uti "felices" denominari possunt: aegram valetudinem, amissionem laboris, difficultates oeconomicas vel legales, etc. Attamen verum est quod "difficultates partecipatae" notabiliter favere possunt "bono", seu enodationi sicut persona, uniuscuiusque coniugis, at amborum insimul. Immo difficultates quae unilaterales facile dicerentur (uti casus quo onus mariti graviter menomati in uxorem omnino cadit; vel adhuc lamentabilior casus infidelitatis unius compartis, dum altera fidelis remanet), fundamentalius bono unius saltem partis inservire queunt, modo quem facilior sors forse attingere non poterit.

38.       "There is a specific and unique way of acting and reacting to one another which constitutes the good of the spouses" (Pfnausch, op. cit. 548). Concordes cum hoc sumus, quousque perveniat (omittit vero actionem Dei), addentes tamen quod, inter perplures modos sese mutue gerendi, nullus magis specificus vel singularis coniugibus esse potest quam reciproca fidelitas usque ad mortem, in unione quae quidem aperta sit naturali et unico fructui ipsius amoris coniugalis. Bona ergo augustiniana modo logico connectuntur cum bono coniugum, in quantum illa ex regula exstruunt condiciones in quibus istud crescere ac adimpleri possit: "bonum coniugum naturali modo colligitur cum bonis fidei, sacramenti et prolis, ita ut haec bona condiciones faventes ipsi bono coniugum gignant" (c. Defilippi, d. 1 decembris 1995: vol. 87, pp. 647-648). Bonum igitur coniugum derivatur non tantum a modo quo coniuges sese mutue gerant, sed et adhuc magis a modo quo unusquisque - ac, idealiter, ambo insimul - se gerant ante ea quae obveniunt, vel Deus permittit, in decursu eorum vitae matrimonialis.

39.       "In una prospettiva di autentica personalismo l'atteggiamento della Chiesa implica l'affermazione della possibilità della costituzione del matrimonio quale vincolo indissolubile tra le persone dei coniugi... Di conseguenza contrasterebbe con una vera dimensione personalistica quella concezione dell'unione coniugale che, mettendo in dubbio tale possibilità... portasse alla negazione dell'esistenza del matrimonio ogniqualvolta siano sorti problemi di convivenza. Alla base di un siffatto atteggiamento emerge una cultura individualistica, che è in antitesi rispetto ad un vero personalismo... Nell'ottica propria dell'antropologia cristiana, entra anche la coscienza circa la necessità del sacrificio, dell'accettazione del dolore e della lotta come realtà indispensabili per essere fedeli ai propri doveri" (S.P. Joannes Paulus II: ad Rotam Romanam: L'Osservatore Romano, 27-28 ian. 1997, p. 4).

40.       Nuntium pastorale quod facit Gaudium et Spes, locutionem «communitas vitae et amoris» ad matrimonium describendum adhibens, idealem notionem matrimonii praebet quam singuli coniuges christiani, unusquisque vero in propria unione coniugali, ad "incarnandam" vel perficiendam vocati sunt. Magnum pretiosumque testimonium coram mundo offertur ab iis qui hoc ideale in rem deducunt; ipsi vero, perseverantes in generosa deditione quam hoc inceptum exigit, cum gaudio supernaturali, in Cruce vero radicato, benedicentur. "Quamvis homines omnes ad matrimonium vocentur ut quaedam eaque maxime humana et bona gaudia experiantur (cf. Gaudium et Spes, 49), perfecta undequaque consuetudo, beatitudine perfusa, non est imago exsistentialis matrimonii christiani" (c. Serrano, d. 22 novembris, 1985: R.R.Dec., vol. 77, 523). Dum felicitas realis, etiamsi non perfecta, inveniri potest a christiano qui suam vocationem sequitur, semper proportionem habet cum generositate donationis suiipsius quam unusquisque exercet.

41.       Exspectandum igitur non erat, in illa concreta iuridica determinatione doctrinae conciliaris quae invenitur in novo Codice - "l'ultimo documento conciliare", uti S.P. Joannes Paulus II eum nuncupat (AAS 76 (1984) 644) - quod canonica lex matrimonialis eius parametra iuridica acciperet directe ab «ideale» vitae coniugalis a Concilio praesentato. Nova iuridica descriptio matrimonii, in c. 1055, non est illa conciliaris locutio - «communitas vitae et amoris» - , sed potius traditionalis formula iuris romani: "consortium totius vitae». Haec postera descriptio certe non excludit illud «ideale» a Const. Gaudium et Spes praesentatum; tantum indicat id quod essentialiter significatur cum vir et mulier insimul aggrediuntur inceptum in quo via ad ideale attingendum ante eos sternitur. Quod est essentiale omnino adsit oportet; quod ideale constituit, constanter quaerendum est.

42.       Finalitas legislationis a. 1983, in canonibus de consensu matrimoniali, est normas legales promulgare quae institutum coniugale in sua realitate constitutionali protegant, ita ut matrimonium authentice stabiliatur inter duas personas habiles, in exercitio eorum iurium et ecclesialium et humanorum (c. 1058), et ordinatum ad eius fines (c. 1055). Subsequens adimpletio promissionum vel optatarum possibilitatum coniugii, in unoquoque casu, pendet a personali libero arbitrio, in interactione cum voluntate et gratia Dei, dum Ipse pro bono uniuscuiusque coniugalis unionis operatur.

            43.       Relate ad causam coram nobis, pauca adhuc addenda sunt. Immoralitas, vel immo criminalitas, cum incapacitate confundenda non est. Aliis vero verbis, ab immorali vel immo a criminali modo agendi, non licet incapacitatem automatice deducere. Enimvero minime sustineri potest quod omne delictum (furtum, homicidium, adulterium...) praeter dominium voluntatis sit. Delictum per se culpam moralem demonstrat, nullo vero modo incapacitatem pro consensu matrimoniali; alioquin facile quis inducitur in thesim, aliquod determinismum redolentem, iuxta quam omnes immorales et/vel criminales morbum psychicum patiuntur.

44.       "Kleptomania certo certius perturbationem personalitatis constituit; equidem gravis potest esse. Sed non apparet quomodo assereri possit aliquam obligationem matrimonii essentialem afficere, ac incapacitatem pro consensu valido emittendo sic provocare. Si ita fuisset, ladri numquam validas nuptias contrahere poterint" (decis. coram infrascripto d. 20 octobris 1994: R.R.Dec., vol. 86, p. 451).