2. Psychologicus conceptus "incompatibilitatis": eius relevantia iuridica. Iudices primae instantiae, in casu coram nobis hodie, statuerunt invalidum fuisse matrimonium de quo tractamus, quia partes incapaces fuerunt dandi "truly conjugal consent to each other due to radical incompatibility of character" (Acta, I, 24).
Hoc apostolicum tribunal constanter respuit caput incompatibilitatis characterum, sicut acceptabile caput canonicum ad nullitatem consensus matrimonialis decernendam: "quod caput nullibi in Codice invenitur neque in doctrina vel iurisprudentia, eo quod radix incapacitatis praestandi consensum matrimonialem invenienda esset in diversitate vel incompatibilitate characteris partium" ... est enim "caput quod nullibi spatium habere potest in iure canonico, quodque sapit iuris civilis in causis pro divortio obtinendo" (c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991: R.R.Dec., vol. 83, pp. 138, 141).
3. "Diversitas autem indolis viri et mulieris non auferat capacitatem tradendi et accipiendi iura et officia coniugalia" (c. Di Felice, d. 12 novembris 1977: vol. 69, p. 453-454). Sub aspectu quidem anthropologiae christianae, considerato mandato fundamentali omnes sine exceptione amandi, dubitandum est num quis de incompatibilitate absoluta umquam loqui possit. Ipsi psychologi aliquando dubia exponunt circa validitatem notionis fundamentalis incompatibilitatis. In una decisione rotali anno 1975 lata, legimus responsionem psychiatrae: "Your second question involves the concept of 'essential incompatibility'. Do you mean by this, basic, unchangeable and irrevocable incompatibility? If yes, I am not sure it exists"..." Et conclusio Ponentis in casu: "Incompatibilitas essentialis non invalidat matrimonium" (c. Raad, d. 14 aprilis 1975: vol. 67, p. 258-260).
4. Diversitas in institutione et/vel in experientia culturali ["cultural background"] potest provocare notabiles differentias in iis quae duae personae a vita matrimoniali exspectant, vel in notione quam alterutra possidet de modo quo convictus coniugalis conduci debet. Immo: "characterum diversitas, quae diversitas est connaturalis et personalis uniuscuiusque hominis, potest ita ad extremum protendi ut habeatur incompatibilitas inter valores, modos interpretandi realitatem et sese gerendi in relationibus interpersonalibus, quae certo certius difficiliorem reddit has relationes, sed non impossibiles" (c. Colagiovanni, sent. cit., ib. p. 139).
5. Uti S.P. Joannes Paulus II Rotae Romanae a. 1987 dixit: "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso e a realizzare una vera comunità di vita e di amore, rende nullo il matrimonio. Il fallimento dell'unione coniugale, peraltro, non è mai in sé una prova per dimostrare tale incapacità dei contraenti, i quali possono aver trascurato, o usato male, i mezzi sia naturali che soprannaturali a loro disposizione, oppure non aver accettato i limiti inevitabili ed i pesi della vita coniugale, sia per blocchi di natura inconscia, sia per lievi patologie che non intaccano la sostanziale libertà umana, sia, infine, per deficienze di ordine morale" (AAS, vol. 79 (1987) 1457).
6. Iustum est quod maritus et uxor ex aequo participes fiant in omnibus decisionibus quae vitam coniugalem familiaremque afficiunt. Dum sustinere quis certe potest quod omnes huiusmodi decisiones debent esse fructus duarum voluntatum mentiumque, quae in una harmoniosa anima conveniunt, hoc ideale dicendum est, potius quam reale. Accidere potest quod duae personae operam pro nihilo sibi dantes ["easy-going"], quibus omnino indifferens est quis decidat quamvis quaestionem, sese bene gerant in suis relationibus interpersonalibus (etsi cura familiae quam fundant verisimiliter sat deficiens erit). Unio matrimonialis inter personam quae sit expedita ["resolute"] necnon assueta ad decisorie agendum, et compartem incuriosum atque passivum, bene progredi potest sub aspectu sive interpersonali sive familiari. Unio e contra inter duas personas decisas ac inflexibiles quasi certe insignita erit perpluribus vicissitudinibus in eo quod ad relationes interpersonales se refert. Eodem vero tempore semper est possibile, in quovis ex huiusmodi casibus, quod vita matrimonialis in peius verti possit ex causis quae parum vel nihil se referant ad characteres coniugum, cuiusmodi sunt incapacitans infortunium physicum, invaletudo prolongata ac debilitans, adversitates oeconomicae, etc. Utcumque, patet quod tractus personales vel interpersonales, sicut ii quos iamiam notavimus, nullam basim praebent pro hypothesi incapacitatis consensualis sub c. 1095.
"Naufragium in communione vitae et amoris, potissimum oriri poterit ex conflictuali personalitate, quae latens erat ante matrimoniaum, et patens deinde facta est. Sed simplex diversitas indolis, educationis, proiectionis propriae vitae in futurum non obstant oneribus essentialibus matrimonialibus" (c. Colagiovanni, d. 2 februarii 1988: vol. 80, p. 48).
7. Conceptus "moralis impossibilitatis", in sua iuridica applicatione c. 1095, 3° . Iuxta sententiam primae instantiae, partes in causa "declare that they wanted to make the marriage work, but their incompatibility of character and some kind of personal disorder or emotional immaturity were obstacles that they were unable to overcome or correct" (I, 21-22). Praecisione nunc facta a quaestione "incompatibilitatis", supra iam commemorata, hae affirmationes duas adhuc adnotationes suggerunt.
8. Non licet coniugium nullum declarare propter "some kind of personal disorder" vel "emotional immaturity" indeterminatam. Necesse est ut moralis certitudo ex actis trahi possit de quadam gravi psychica anomalia praesenti quidem tempore nuptiarum. Clara est norma qua iurisprudentia dirigi debet, ac a Summo Pontifice in memoriam revocata fuit (quidem uti operativa pro omnibus tribunalibus ecclesiasticis) in Allocutionibus eius Romanae Rotae annis 1987 ac 1988 habitis; "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS, vol. 79 (1987) 1457); "solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (AAS, vol. 80 (1988) 1182).
9. Fere omnia naufragia matrimonialia oriuntur ex difficultatibus vel impedimentis in relatione interpersonali inter coniuges quae una alterave pars non pervenit ad acceptanda vel ad superanda. Insuccessus ad difficultates vincendas numquam in se probat incapacitatem eas superandi vel subeundi. Quis potest deficere ob incuriam vel pigritiam: quod idem non est ac deficere ob incapacitatem. Illa verba Shakespeare, concesso quod quandam exaggerationem poeticam exhibent, elementum tamen veritatis exprimunt: "All lovers swear more performance than they are able, and yet reserve an ability that they never perform; vowing more than the perfection of ten and discharging less than the tenth part of one" (Troilus and Cressida, Act III, Sc. 2).
10. Naufragium coniugii est simplex res factica; uti tale facile demonstratur. Primigenia autem ac constitutionalis incapacitas ad assumendas essentiales obligationes matrimonii (inter quas obligatio vitam communem servandi non enumeratur; utique obligatio acceptandi indissolubilem indolem vinculi matrimonialis, etiamsi coniuges separationem de facto decernunt) est hypothesis canonica quae strictam probationem exigit, ad legitime fulciendam declarationem nullitatis matrimonii in casu.
11. Incapacitas canonica ac moralis impossibilitas. "Nemo ad impossibile tenetur", quoddam principium in se evidens constituit. Iam in lege romana formulatum ("impossibilium nulla est obligatio": Celsus, lib. 8 dig. D.50.17.185), christianae doctrinae et praxi, tum morali tum iuridicae, postea incorporatum fuit. S. Thomas id principium adhibet ("nullus potest se obligare ad impossibile": Suppl. q. 58, art. 1) ad explicandum cur sexualis impotentia impedimentum matrimonio constituat. S. Alphonsus id invocat, sensu quidem latiori ac minus quam litterali, ad non-obligationem positivi praecepti vel legis iustificandam, in casibus concretis in quibus eius adimpletio nisus extraordinarios requireret (cfr. Theologia Moralis: lib, I, n. 176).
Modernior theologia moralis principium adhuc expolivit, inter "physicam" et "moralem" impossibilitatem discrimen faciens. Impossibilitas physica absoluta est; ac eximit ab adimpletione cuiusvis legis, sive de indole divina-naturali, sive de indole tantum positiva (divina vel humana). Exemplum sit exemptio mulieris paralyticae ab obligatione resistentiam physicam praebendi violatori; vel (intra ambitum legis positivae) incapacitas ipsius mulieris, quae sola vivit, Missam die domenica frequentandi; lex non obligat in talibus circumstantiis quia eius adimpletio est plane impossibilis.
12. Impossibilitas "moralis", veram impossibilitatem minime constituit. Est potius principium iuxta quod quis legibus positivis non obligatur, quando earum adimpletio exigeret labores prorsus extraordinarios: quod censetur non fuisse mens legislatoris. Talis poterit esse casus personae bona valetudine gaudentis cuius autovectura damno affecta est, atque hanc ob rationem Missam, in ecclesia quae a domo sua duodecim millia distat, adire non "potest". Utique poterit, si ambulasset per octo horas, illic et hinc. Attamen obligatio legis positivae de qua non censetur esse tam conclusa ad exigendos nisus ad hoc usque extraordinarium extremum. Qui igitur collocatur in talibus circumstantiis censetur esse rationabiliter in situatione "moralis impossibilitatis" quoad adimpletionem legis positiva de qua in casu.
13. Aliter ac impossibilitas phsyica, ista impossibilitas moralis numquam excusat ab impletione legum naturalium; quoniam hae leges obligant etiam cum gravi incommodo. "Obligatio legis naturalis nulli damno vel incommodo cedit" (A. Sweens: Theologia Moralis Fundamentalis, Haaren., 1910, p. 234; cfr. A. Lehmkuhl: Theologia Moralis, 1914, Vol. I, nn. 145, 249; D.M. Prümmer. O.P.: Manuale Theologiae Moralis, 1946, vol. I, p, 157; Aertnys-Damen: Theologia Moralis, 1956, vol. I, p. 185; M. Zalba, S.J.: Theologiae Moralis Compendium, 1958, vol. I, p. 312; etc.). Summatim: "L'impossibilità fisica o assoluta esenta da ogni lege... L'impossibilità morale esime dalla legge soltanto umana" (Anselm Günthör: Chiamata e Risposta: una nuova teologia morale, vol. I, Roma, 1982, pp. 374-375).
14. Si haec principia ac distinctiones ad canonem 1095, 3° applicentur, quaestio tunc fit: essentiales obligationes matrimonii suntne de lege divino-naturali, an de lege positiva (divina vel humana) tantum? De responsione haud est dubitandum. Si aliqua obligatio coniugalis est revera essentialis ac constitutionalis, insequitur quod eius obligatorietas non a lege positiva, sed a lege divino-naturali, sine dubio derivat.
Videtur igitur quod affirmative respondendum est quaestioni utrum tales obligationes essentiales obligent etiam "cum gravi incommodo". Argumenta ex ratione naturali (sine necessitate recurrendi ad quemvis superiorem fontem revelationis) sustinent hanc thesim. In quovis foedere indolis solemnis, sive inter nationes sive inter personas, praesumitur pacta mutuae fidelitatis servanda esse, cum discrimine quoque gravis incommodi alterutrius vel utriusque partis. In agro humanarum relationum interpersonalium, matrimonium, in quantum pactio, primum locum occupat quoad momentum ac dignitatem. Paululum remaneret ex hac connaturali dignitite, si verum esset quod essentiales eius obligationes cessant - vel si recte iudicare liceat illas numquam valide assumptas fuisse - ex momento quo earum observantia aliquod substantiale incommodum secumferunt, pro uno coniuge vel pro utroque.
15. Ut breviter dicamus, non videtur quod norma vel mensura "gravis incommodi", quam moralis theologia adhibet, applicari possit canonicae resolutioni gravium quaestionum de quibus in c. 1095, 3° . Concordes ergo sumus cum A. Stankiewicz, cum asserit: "ci sembra che l'utilizzazione del concetto dell'impossibilità morale nel campo dell'incapacità naturale o psichica sia improprio" ("L'incapacità di assumere e adempiere gli obblighi coniugali essenziali" [typis edenda, 1998], p. 17). Canon vero 1095, 3° contemplatur casus, minime de impossibilitate "morali" (quae est hypothesis tot relativas connotationes prae se ferens), sed de impossibilitate in se reali.
16. Valde conveniens videtur esse quod iurisprudentia hic proprias analyses teneat, nam "inter se confundi nequeunt diversae scientiae, quae obiecto, methodo, fine et intrinseca ratione distinguuntur etiamsi ad rem materialiter eandem intentae. Merito quapropter haud unus inter scientiae canonicae Doctores iamdiu animadvertit de necessitate cuiusdam «purezza metodologica» ne verba et notiones apud diversas disciplinas adhibita promiscue ab una vel altera accipiantur" (c. Pompedda, d. 19 februarii, 1982: R.R.Dec., vol. 74, p. 88).
Est qui "impossibilitatem psychicam" suggerit uti terminum adaequatum pro usu (A. Stankiewicz, ibid. p. 18; cf. infra); sic mens trahitur ad causas radicales incapacitatis, quae oportet ut praecise sint gravitatis talis ad veram incapacitatem, minime vero meram "difficultatem moralem", producendam.
In una recentiore decisione d. 23 martii 1993 coram Ragni legimus: "Comma tertium can. 1095 se refert atque perpendit «impossibilitatem iuridicam» assumendi obligationes essentiales matrimoniales" (R.R.Dec., vol. 85, p. 172). Impossibilitas quidem iuridica opportune indicat quod lex incapacitatem minime gignit (tunc obligationes de quibus vim haberent ex praecepto mere positivo: ac recursus ad moralem impossibilitatem iustificaretur), sed eam tantum declarat - sicut rem quidem iuris naturalis. Intra ambitum vero legis naturalis, "impossibilitas iuridica" proprie denotat realem impossibilitatem actum perficiendi qui sit iuridice efficax.
Utcumque, in solidis rationibus inniti videtur opinio iuxta quam, "trattandosi delle obbligazioni essenziali del matrimonio di diritto divino positivo e naturale, si dovrebbe parlare piuttosto dell'impossibilità naturale, di carattere psichico, o semplicemente d'impossibilità psichica dell'adempimento degli obblighi, e non d'impossibilità morale" (A. Stankiewicz, op. cit., p. 18).
17. Codex statuit quod coniuges debent communem vitam servare: "Coniuges habent officium et ius servandi convictum coniugalem, nisi legitima causa eos excuset" (c. 1151). Postrema verba canonis in claram lucem collocant quod officium coniugalis vitae communis absolutum non est. Cum agatur de obligatione legis positivae, eius non-observantia (actualis nempe ruptura vitae communis) licita est quando ista vita, ex. gr., nimis gravat super uno coniuge vel videtur intolerabilis facta esse pro eo, immo et pro utroque. Sic canon 1153, § 1 statuit: "Si alteruter coniugum... vitam communem nimis duram reddat, alteri legitimam praebet causam discedendi..."
Sunt nonnullae sententiae rotales quae proponunt quod validus consensus matrimonialis exigit capacitatem assumendi "relationem interpersonalem, quae saltem tolerablis sit" (R.R.Dec., vol. 80, p. 580). Tunc "intolerabilis" ac "nullus" quasi expressiones univocae deveniunt: "nullum vel intolerabile matrimonium" (vol. 82, p. 453; cf. vol. 78, p. 486). Hoc praetermittit id quod ex c. 1153, § 1 eruitur. Canon in claram lucem ponit consortii intolerabilitatem ("vitam communem nimis duram") praebere criterion ad separationem coniugum permittendam, minime ad invaliditatem vinculi inter eos declarandam.
18. Nucleus quaestionis hic agitatae est capacitas consentiendi creationi maritalis vinculi. Ex momento quo valide creatur, vinculum semper servari potest. Nec iuxta sensum iuridicum nec iuxta illum communem proponibilis est "impossibilitas naturam insolubilem vinculi acceptandi". Coniuges vinculum vereri semper possunt, etiamsi eius normalis consequentia - ius et officium vitae communis - gradatim "impossibilis" facta sit, pro una vel utraque parte; immo etiamsi separatio de facto tandem sit iustificabilis necnon prudens sub aspectu pastorali.
19. Opiniones peritales. Erronee quis censeret quod opinio peritalis modo automatico exigatur in casibus de incapacitate consensuali. Canon 1680 statuit quod "in causis... de consensus defectu propter mentis morbum", iudex unius periti vel plurium opera utatur, "nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat". Proinde, cum Acta causae evidenter nullum signum exhibent ullius gravis morbi, patet quod inutile esset peritiam petere.
Hic vero non oportet oblivisci factum quod decisio iudicialis basim habeat necesse est in certitudine morali, dum opinio peritalis - si uti vere professionalis considerari, ac realem utilitatem praebere valet - scientifica certitudine indui debet. Verum autem est quod "certitudo scientifica" variari potest secundum exactitudinem scientiae de qua in casu. Non est minus verum quod pauci psychologi vel psychiatrae asseruerint suam scientiam (vel artem) esse exactam; immo, in concreto casu valutationis retroactivae psychicae conditionis personae, in momento quinque, decem vel viginti abhinc annos (maxime in absentia documentorum clinicorum, quae ad istud tempus se referant), paucissimi auderent attribuere certitudinem scientificam opinioni quam proferre poterint.