2. Tritum est affirmare quod, praesertim post Oecumenicum Concilium Vaticanum II, matrimonii perceptio christiana, immo quoque et canonica, magis magisque "personalistica" facta est. Ipsum vero personalismum accurate intellegere oportet, quippe qui minime confundi debeat cum subiectivismo vel individualismo, qui innituntur falso principio secundum quod unusquisque seipsum perficere ["fulfill"] potest in quadam relatione cum semetipso tantum in qua se collocat uti centrum omnium ambitionum ac studiorum suorum. Ad hanc possibilem confusionem praecavendam, sunt qui sapienter animadvertunt quod personalismus modo necessario interpersonalismum comportat. Interpersonalismus enimvero capacitatem necnon necessitatem uniuscuiusque personae ad se transcendendam magis directe indicat; et sublineat illam "dimensionem socialem" hominis utpote elementum essentiale eius "realizationis" personalisticae. Karol Wojtyla, hoc illustrans, animadvertit quod "L'esempio migliore è il matrimonio, nel quale la relazione «io-tu», la relazione interpersonale, esplicitata al massimo, acquista una dimensione sociale... Il che evidentemente significa che questa nuova relazione, sociale, pone anche nuovi compiti ed esigenza radicali alla relazione interpersonale «io-tu»" (Perché L'Uomo; Scritti inediti di antropologia e filosofia, Milano, 1995, p. 99). Matrimoniale autem foedus est personalisticum quoque quia est essentialiter interpersonalisticum.
3. Hae veritates clarissimo modo in Pastorali Constitutione Gaudium et Spes exponuntur, imprimis in illis maximi momenti verbis quibus essentia personalismi christiani exprimitur: homo "plene seipsum invenire non potest nisi per sincerum sui ipsius donum" (n. 24), sicut etiam in notissimis affirmationibus circa naturam coniugii et matrimonialis consensus: "consociatio [coniugalis] primam formam efficit communionis personarum. Homo etenim ex intima sua natura ens sociale est, atque sine relationibus cum aliis nec vivere nec suas dotes expandere potest" (n. 12); "... actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate... Quae intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio..." (n. 48).
4. Hic Concilii coniugalis personalismus directe inspirat unam ex praecipuis innovationibus quae inveniuntur in Codice Iuris Canonici a. 1983 promulgato: nempe in formulatione, omnino quidem nova, adhibita ad consensum matrimonialem describendum. Consensus est ille "actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium" (c. 1057, § 2).
Iudices alterius instantiae in causa coram nobis hodie, affirmative respondentes dubio ipsis proposito de gravi defectu discretionis iudicii viri conventi circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda (c. 1095, 2° ), affirmaverunt: "We are convinced that in this marriage the Respondent had no idea of what was entailed in the giving of himself to his wife" (Acta, 82-83). Haud tamen dicunt quid, eorum opinione, essentialiter contineatur, sub respectu iuridico, in hac notione coniugalis "auto-donationis ac alterius acceptationis".
5. Iustum videtur adnotare quod maior pars commentaristarum post-codicialium qui sub respectu personalismi canonici scribunt, animum quasi exclusive intendunt ad notionem "boni coniugum" de qua in c. 1055. Parum vel nullo modo animadvertunt ad illud "sese mutuo tradunt et accipiunt" can. 1057 (locutio quidem exhibens derivationem adhuc magis personalisticam quam "bonum coniugum"), praetermittentes eius iuridicam analysim. Certo certius, haec analysis facilis esse non videtur; temptari tamen evidenter oportet.
Paragraphi quae sequuntur pergunt in quadam possibili linea analysis quae iam incepta fuit in aliis sententiis coram infrascripto (cfr. sent. d. 5 novembris 1987, nos. 3-4, R.R.Dec., vol. 79, p. 618; d. 11 aprilis 1988, nos. 5-8, vol. 80, pp. 213-215; d. 1 martii 1990, nos. 2-4, vol. 82, pp. 177-178; d. 3 martii 1994, nos. 2-13: Forum 6 (1995):2, pp. 142-152). Prae oculis habitis praecipuis parametris indolis personalisticae atque anthropologicae, ad conclusiones magis proprie iuridicas accedere quaerimus.
6. Foedus coniugale. Matrimonium repraesentat quidem maximam expressionem humanae sexualis donationis ["commitment"]. Uti liquet, haec affirmatio presupponit quod vera sexualitas humana totam personam afficit; ideoque habet et dimensiones spirituales maioris adhuc momenti quam illae mere physicae (cfr. Sent. d. 3 martii 1994, no. 11: Forum, loc. cit., pp. 150-151)). Proinde, in praesenti contextu, locutio "sexualis" adhibetur non in sensu mere corporali tantum, sed in quantum denotat quoque omnes illos complementarios aspectus illius mutuae attractionis - spiritualis vero et characterialis, plus adhuc quam physicae - , quam duae personae diversi sexus reciproce experiri possunt. Vir et mulier qui se profunde amant, ex regula attrahuntur ad maximam sexualem donationem possibilem, uti medium adimplendi suum desiderium unionis ac communionis vitae.
Desiderium amantium - qui cum coniugali amore invicem amant - est se sibi totaliter donare, ita ut in unum fundantur. Patet quod hoc desiderium litteraliter adimpleri non potest, quia neutra pars ita dominus suiipsius est ut capax efficiatur se ex toto alteri dare. Exstant aspectus uniuscuiusque singularis personae quae inalienabiles remanere semper debent, uti est, ex. gr. responsabilitas pro propria aeterna salute. Alii aspectus vitae singularis personae in unitate coniugali non necessarie integrari debent (optabile esse potest ut coniuges sint unum quoad opiniones in re politica, activitates pro animi recreatione, etc.; paucissimi tamen hoc statuere voluissent sicut requisitum pro valido immo et felici matrimonio). Intra ambitum pastoralem vel spiritualem, forse utiliter loqui quis potest de totali mutua "donatione personarum" quam matrimonium postulat; patet tamen quod hic modus loquendi acceptabilis non est in contextu stricte iuridico (cfr. C. Burke: L'Oggetto del Consenso Matrimoniale: un'analisi personalistica, Giappichelli, Torino, 1997, pp. 17ss).
7. Maximum quod amantes possunt facere ad desiderium mutuae auto-donationis ac unionis adimplendum est constituere inter se relationem ita arctam ac singularem ut unumquemque in privilegiata coniugis situatione collocet, eum sic ab omnibus aliis segregans, etiam in terminis iurium et obligationum naturae iuridicae. Hoc est matrimonium: foedus in quo vir et mulier mutuo consensu alterutrum constituunt in obiectum relationis personalizatae (omnino singularis inter diversas species humanae relationis), quae omnes alias personas excludit (quoad specifica eius iura et officia), quaeque pro tota vita vinculat, ac aperta est ad physicam sexualem unionem necnon ad fructum magis personalizatum - qui est filius - copulae sexualis (quae est singularissima corporalis expressio amantissimae unionis inter coniuges).
En praecipuae dimensiones seu connotationes illius coniugalis auto-donationis de qua in c. 1057, § 2, quae dimensiones et personalisticae et iuridicae simul sunt. Quaevis analysis huius maritalis auto-donationis attentionem logice dirigere debet imprimis ad has tres singulares expressiones amorosae ac obstrictae coniugalis electionis inter virum et mulierem: nempe quod electio alios excludat, saltem in simili relatione; quod sit permanens (id quod ad tempus tantum datur, commodatum est, minime autem donum); quod aperta sit procreativae potentiae sexualitatis (coniuges vero singularitatem suae relationis praestantiori modo exprimere nequeunt quam per eorum dispositionem filium insimul procreandi).
8. "Bona" augustiniana: eorum valor personalisticus. Iuridica analysis can. 1057, § 2 quae ex his ideis consequitur, petit ut illa S. Augustini "bona" noviter considerentur, in progressiva linea quae in novis expressionibus radices antiquas invenit.
Canonistae veri similiter specialem operam dare debent ad integranda illa bona augustiniana in comprehensione quam de personalismo coniugali colunt. Etenim praecise quia ipsis multum interfuit considerare effectum invalidantem exclusionis horum bonorum (vel unius ex iis), exinde ducti sunt praeprimis ad considerandam obligationem iuridicam ex unoquoque emanantem. Facile ergo accedit ut ista bona sub luce potius negativa contemplati fuissent - cum sat frequenti ac infelici effectu obscurandi inhaerentem attractionem huiusmodi valorum matrimonialum, ac creandi mentalitatem scepticismo imbutam quoad naturalem aptationem hominis ad matrimonium vel matrimonii ad hominem. Haec minime fuit mentalitas ipsius S. Augustini cum doctrina "bonorum" elaboravit, coniugii dignitatem vindicans contra pessimisum Manichaeorum (cfr. C. Burke: "Sant'Agostino e la Sessualità Coniugale" Annales Theologici 5 (1991) 185-206).
9. Augustinus docet coniugium bonum esse propter tria fundamentalia "bona" vel valores. "In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum... Haec bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias" De nupt. et conc. I, c. 17, n. 19 (PL 44, 424-425). Pro eo, unaquaeque proprietas essentialis societatis coniugalis - eius nempe exclusivitas, eius permanentia, eius procreativitas - est quid bonum, quod dignitatem matrimonio confert ac eius profundam correspondentiam demonstrat innatis aspirationibus naturae humanae, quae exinde in hac bonitate gloriari potest: "illud esse nuptiarum bonum unde gloriantur nuptiae, id est, proles, pudicitia, sacramentum" De pecc. orig., c. 37, n. 42 (PL 44, 406). Eius igitur sententia, hi valores se exhibent sicut praecipua elementa veri vinculi coniugalis quae in lucem collocant naturalem bonitatem matrimonii, demonstrans cur se praesentet sicut aliquod admirabile et attrahens humanae considerationi.
10. At vero: possumusne etiam hodie tenere ut validam istam S. Augustini notionem de fundamentali bonitate naturae exclusivae, indissolubilis ac fructiferae ipsius relationis coniugalis? Dubitari minime potest de necessitate resonandi, in labore doctrinali et homiletico, comprehensionem eius, praecise quia homines nostri temporis videntur parvum valorem instituto coniugali tribuere, ac verisimiliter non poterint appretiationem recuperare nisi iterum discant valorizare bona augustiniana, ac comprehendere quomodo unumquodque profundioribus aspirationibus authentici amoris humani inter virum et mulietem correspondeat.
11. Utique; multi hodie diffidunt de quavis relatione exclusiva. Hoc non obstante, unusquisque vellet esse "aliquis valde specialis" saltem oculis unius personae. Exinde oritur bonum vel valor fundamentalis compromissionis ["commitment"] amori coniugali fideli et exclusivo. "Tu es unicus pro me"; en prima affirmatio vere personalizata amoris coniugalis; quae quidem echo quodammodo facit verborum quae Deus unicuique nostrum dirigit in libro Isaiah: "Meus es tu" (Is 43:1). Qui non vult alii "pertinere" (in mutua quidem "pertinentia") periculum subit se maiori in dies seclusioni et solitudini tradendi.
Utique: multi hodie diffidunt de quovis vinculo permanenti. Et, non obstante, humanus amor quoddam "Te amabo semper" ambit. "L'amore vuole essere definitivo. Non può essere «fino a nuovo ordine»..." (Catechismo della Chiesa Cattolica, Lib. Ed. Vaticana, 1992, n. 1646). Una cum acceptatione vinculi permanentis amoris, felix conscientia supervenit qua quis scit suam "pertinentiam" alii, et pertinentiam alius sibi, usque ad mortem esse. Humanum est hoc desiderare. Immo, etiamsi omnes praevidere possunt quod sacrificia necessaria sint ad hoc attingendum, naturalis persuasio adest quod talia sacrificia bene compensantur: "E' proprio del cuore umano accettare esigenze, perfino difficili, in nome dell'amore per un ideale e soprattutto in nome dell'amore verso la persona": Giovanni Paolo II: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 1 (1982), 1344).
Utique denuo. Sunt multi hodie qui suspicaciam nutriunt erga onera quae proveniunt ex procreatione familiae. Fructuositas tamen unionis coniugalis adimplet normalia desideria viri et mulieris tum auto-perpetuationis tum perpetuationis in filiis illius amoris coniugalis qui se sibi obstringit.
12. Restauratio comprehensionis matrimonii sicut normale compromissum non minus ac via ad auto-realizationem petit renovatam perceptionem positivae naturae huiusmodi "bonorum" qua intelligitur quomodo innatis aspirationibus amoris coniugalis inter virum et mulierem correspondeant. Verus coniugalis personalismus augustiniana bona minime respuit, genuinum progressum concipiens sicut consequens non derelictionis huiusmodi bonorum sed potius eorum reintegrationis in propria visione.
13. Obstaculum, et non parvi quidem momenti, ad progrediendum in doctrina iurisprudentiali consistit in difficultate quam aliqui auctores experiuntur ad superandam categorizationem bonorum S. Augustini sicut "institutionalia" - ac proinde "non-personalistica" - elementa matrimonii. Aliis vero verbis, inter "personalisticum" quidem et "institutionale", contrastum percipiunt, immo et necessariam oppositionem. Quis legitime suggerere posset quod usus huiusmodi contrasti ac categorizationis obsoletus est, et exhibet quemdam notabilem defectum integratae analysis: defectum scilicet comprehensionis quod aspectus constitutionales vel institutionales matrimonii (ii nempe qui ex eius ipsa institutione derivantur) possunt simul esse et institutionales et personalistici. "Institutionalis", sensu magis proprio, relationem dicit ad id quod est coniugium - etiam ergo ad illas proprietates ac finalitates, etc. quas possidet - vi ipsius institutionis. Verbum vero in tali sensu hic adhibetur. Ponderatio duplicis narrationis in initio libri Genesis circa creationem sexuum demonstrat quod fines institutionales matrimonii sunt tum procreativi tum personalistici (cfr. C. Burke: "I Fini del Matrimonio: visione istituzionale o personalistica?": Annales Theologici 6 (1992), 237ss). Bonum coniugum finem personalisticum matrimonii constituit; aequo tamen modo et finem institutionalem (cfr. Gen 2:18). Simili vero modo, bona augustiniana sunt proprietates institutionales matrimonii (cfr. Gen 1:27-28; 2:18-24; Mt 19:8); simul vero, in quantum qualitates quae plus characterizant foedus interpersonale inter coniuges, sunt fundamentaliter personalistica. Qui hoc non intellegit, difficultatem experietur ad percipiendum quod contemporanea ecclesialis reflexio circa coniugium procedit per lineas synthesis, minime autem oppositionis, inter "institutionale" et "personalisticum"; quod iam patet ex can. 1055.
14. Bona augustiniana et personalismus coniugalis. In quadam recenti publicatione (cum critica quidem referentia erga opinionem iuxta quam bona augustiniana principalia parametra pro definitione matrimonii praebent), animadvertimur quod "we must beware simply of clothing traditional concepts in a personalist garb, but rather must examine the importance given to the interpersonal relationship of the spouses" (A. Dewhirst: "Consortium Vitae, Bonum Coniugum and their relation to simulation": The Jurist 55 (1995), p. 805). Oppositio quam in his lineis delineatur iustificata esse non videtur. Quid vero posset qualificare, modo quidem magis singulari, illam relationem interpersonalem inter sponsos quam compromissum inter eos mutue factum ad unionem exclusivam, permanentem ac ad vitam procreandam apertam constituendam?
15. Alii sunt quibus nimis coarctata videtur quaevis comprehensio essentiae matrimonii quae in bonis augustinianis praecipue fulciatur: "the approach adopted by the Second Vatican Council, by the Pontifical Commission for the Revision of the Code, and ultimately by the legislator himself, is not the one circumscribed by the augustinian schema. The council described marriage as a human reality, an exclusive and permanent union or communion of a man and a woman ordered toward the good of the spouses and the generation and upbringing of children" (A. Mendonça: "Consensual Incapacity for marriage": The Jurist 54 (1994), pp. 522-523). Agitur vero de argumento curioso: una ex parte, affirmatur quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II seposuit analysim S. Augustini; sed statim adhibentur parametra quae augustiniana effective sunt (exclusivum, permanens, ordinatum ad procreationem prolis) ad describendam essentiam matrimonii iuxta mentem Concilii. Ipsa synthesis doctrinae conciliaris quae praebetur in verbis citatis videtur confirmare fundamentalem continuitatem reflexionis ecclesialis.
16. Analysis supra delineata non recte intellegitur si quis concludit quod, iuxta eam, matrimonium in sua essentia definiendum esset tantum in terminis bonorum S. Augustini (Mendonça, loc. cit.; Dewhirst, op. cit. 805). Sustinere quod matrimonii essentia iuridica (quia agimus de quaestioniibus iuridicis) prae primis et clariori modo ab ipsis bonis definitur, non necessarie est excludere alia elementa constitutiva. Mentem apertam conservare oportet quoad quodvis argumentum quaerens demonstrare quod aliud elementum bene definitum reapse sit iuridice essentiale. Admittere tamen oportet quod nullum argumentum persuasivum in hoc sensu hucusque apparuit. Nemo in dubium vocaret assertionem quod "the interpersonal relationship of the spouses surely embraces more than the traditional bona" (Dewhirst, ibid.). Talis relatio certo certius amplectitur perplures manifestationes sollertiae amorosae et multas reciprocas obligationes morales inter coniuges ad sese mutue tractandos cum amabilitate, adiuvamine, comprehensione... Sub respectu tamen canonico, id quod importat definire est utrum haec alia elementa essentialia sint in sensu constitutionali-iuridico necne.
17. Verba supra citata - eo sensu quod hodierna comprehensio matrimonii "is not the one circumscribed by the augustinian schema" - videntur detegere illam negativam notionem "bonorum" quae ea sicut elementa restrictiva vel impauperantia - potius quam locupletantia - contemplatur. Relexio canonica aequilibrium necnon profunditatem perdat si praetermittit positivam naturam anthropologicam "bonorum" S. Augustini, una cum personalistica indole quam prae se ferunt. Valde dubitandum est utrum fas sit hanc opinionem considerare sicut "regressivam" (cfr. Mendonça, op. cit., 519). Si quis, iter faciens, aliquid magni valoris perdet, rationabiliter censere potest quod utiliter ultra progredi non potest nisi prius quantos passus necessarios retro faciat ("regrediens") ad id inveniendum. Minime spernenda est sententia iuxta quam deminuta appretiatio naturae positivae ac personalisticae "bonorum" augustiniorum enumeranda sit inter maiora damna quae ecclesialis comprehensio de matrimonio passa est; ac, iteramus, haec amissio praxi canonicae, plus quam cuivis alii causae, plausibiliter tribuenda est. Sperare tamen licet quod debita analysis obiecti consensus matrimonialis, ita ut in c. 1057, § 2 exprimitur, ad recuperationem amissae conscientiae ducere possit.
18. Antequam finem ponamus his considerationibus, adnotare possumus aliquod consilium a Defensore Vinculi in prima instantia in causa coram nobis prolatum. Animadvertens quomodo absentia ullius verae probationis gravis defectus discretionis iudicii in actrice discrepet a strenuis convictionibus ipsius actricis circa meritum suarum allegationum, addit: "Clearly the Petitioner feels strongly about the validity of her case, but the case cannot be evaluated on feelings or emotions. Only the weight of substantial, supporting, corroborative evidence can sustain the basis for a "constat de nullitate". Will the learned judges decide that the fresh evidence is sufficient to tip the scales in favour of the Petiitoner? If not, then the Petitioner might be advised to seek a pastoral solution in the forum of conscience" (73). Non facile intelligitur quod minister iustitiae possit considerare sicut "solutionem", sensu vere pastorali, id quod iuxta eius ponderatam opinionem caret omni probatione obiectiva; sic faciens tantum ratione emotionum partis, minime vere convictionum quae corroborari possint.