Sententia d. 16 ianuarii 1997, coram Burke

2.         Codex anno 1983 promulgatus agit in canone 1095 de incapacitate ad validum matrimonialem consensum praebendum, quae quidem oritur ex aliquo gravi defectu in facultatibus psychicis nupturientis, "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1. qui sufficienti rationis usu carent; 2. qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3. qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".

            Prae oculis habitis tum singularitate tum momento quarumdam quaestionum iurisprudentialium quae oriuntur a causa coram nobis hodie, positionem theoreticam a tribunali primi gradus assumptam ac in lineis generalibus ab appellatis iudicibus acceptatam referre debemus.

3.         In prima instantia, libellus actricis incapacitatem assumendi essentiales obligationes matrimonii ex parte viri uti caput nullitatis invocavit. Dubium tamen concordatum fuit "ob gravem defectum discretionis in viro". Negativa sententia edicta fuit iuxta formulam genericam: "non constat in casu". Iudices animum maxime verterunt in immaturitatem affectivam, in quantum incapacitatem constituere potest pro relatione interpersonali: "C'est seulement lorsque la maturité a été gravement perturbée que peut être mise en doute la capacité à la relation interpersonnelle et donc au mariage, qui est essentiellement relation" (Acta, I, 52). Patet quod hoc argumentum respectum habet cum capacitate exsecutiva obligationes matrimoniales essentiales assumendi, potius quam cum capacitate critico-aestimativa illas obligationes ponderandi.

            Appellati iudices notant tractationem syntheticam a collegis inferioris instantiae adoptatam, eam adprobantes potius quam in dubium vocantes: "Le libelle de la demanderesse mettait en avant l'incapacité de son mari à assumer les obligations matrimoniales (c. 1095, 3° ). La formulation du doute a préféré le défaut de discernement, mais on peut facilement ramener le premier au second" (79). Nonnullae animadversiones hic faciendae esse videntur.

4.         Comma secundum ac comma tertium can. 1095 diversa capita nullitatis constituunt, nec inter se confundi nec commutari debent. Et doctrina et iurisprudentia concordes sunt quod tria distincta capita incapacitatis consensualis in canone indicantur. "Cum Legislator canonicus in can. 1095 videatur distinxisse sub triplici capite tria diversa nullitatis capita seu incapacitatis..." (c. Pompedda, d. 14 maii 1984: R.R.Dec., vol. 76, p. 275). "Tres species incapacitatis psychicae in canone 1095 delineantur" (c. Boccafola, d. 23 iunii 1988: vol. 80, p. 429). "If [in c. 1095] the Legislator has determined three different incapacities for contracting matrimony, ... we must conclude that the Legislator is treating of three distinct incapacities" (M.F. Pompedda: "Incapacity to assume the essential obligations of marriage", in AA.VV. Incapacity for Marriage, Rome 1987, p. 195).

5.         Discrimina una cum parallelis aspectibus et arcta conexione inter secundum ac tertium comma canonis videntur derivari in primis a particulari modo quo unumquodque ad unam alteramve principalium psycheos facultatum se tenet. "Velut in consensu matrimoniali intellectus et voluntas, bene specificati in sua ratione, inter se arcti sunt, ita in can. 1095, incapacitas ob sphaeram intellectivam vertit ad defectum discretionis iudicii (n. 2 canonis), et incapacitas assumendi obligationes iam promissas ad sphaeram volitivam attinet (n. 3 canonis)" (c. De Lanversin, Decretum, d. 13 ianuarii 1993, n. 6; cfr. coram infrascripto: Decretum d. 4 maii 1988, n. 5; decis. d. 22 iulii 1991: R.R.Dec., vol 83, pp. 501-502).

            Potest adiuvare ad confusionem inter capita evitandam si prae oculis habetur quod Legislator non tantum diversam speciem psychicae incapacitatis in unoquoque perpendit, sed et unam et alteram speciem ex diverso respectu considerat.

6.         Comma secundum c. 1095 particulari modo attendit ad sedem incapacitatis, quae nempe est facultas intellectivo-critica (qua discretio iudicii exercetur); textus vero curam ponit ad specificandum quod defectus ibi praesens gravis sit oportet. Ratio huius specificationis patet: defectus enim discretionis in multis gradibus stare possunt. Mens quoque Legislatoris proinde patet: leves vel moderatae deficientiae discretionis iudicii non causant incapacitatem consensualem; tantum gravis defectus eam provocare quit.

7.         Comma tertium canonis directe incapacitatem ipsam respicit, quin sedem eius specificet (quamvis, nisi fallimur, haec alia quam facultas electiva-exsecutiva non potest esse), indicans tantum quod incapacitas in casu ob causas naturae psychicae datur. Si de "gravitate" nulla mentio in numero tertio fit, ratio tamen patet: omnino enim superfluum esset id facere. Vacuum equidem esset inter capacitatem "gravem" et "minus gravem" distinguere velle (quamvis in nonnullis sententiis minus curatis huiusmodi "distinctio" invenitur), quia incapacitas gradus non admittit; est vel non est (cfr. c. Pompedda, d. 19 octobris 1990: R.R.Dec., vol. 82, p. 687). Difficultas vero potest esse levis, moderata vel gravis. Attamen incapacitas quoad aliquid praetergreditur difficultatem respectu eius, proprie quia tollit rem vel actionem praestandam extra aream praestationum quae difficiles sunt (equidem et graviter difficiles), ac eam in area earum quae impossibiles sunt collocat. Summus Pontifex, in Allocutione coram Rota Romana a. 1987 habita, sublineavit momentum huius principii pro sententiis canonicis de validitate consensus matrimonialis: "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso... rende nullo il matrimonio" (AAS vol. 79, 1457).

8.         Si igitur n. 2 ac n. 3 canonis 1095 incapacitatem sub diversis respectibus contemplantur, concordatio dubii, in talibus casibus, instructiones peractae, argumenta allata ac, id et praesertim, expositio principiorum quae iudiciali decisioni subiacent, haec discrimina servare debent.

9.         Ius ad amorem? Iudices alterius instantiae in causa coram nobis loquuntur de "une incapacité radicale d'assumer l'obligation à la communauté de vie et d'amour, qui est la plus fondamentale du mariage" (Acta, 80). Indubium est quod datur moralis obligatio amoris inter coniuges. Huiusmodi obligatio possidetne essentialem naturam iuridicam, et non tantum moralem? Pressius, cum obligationes ac iura correlativa sint, matrimonium generatne quodvis iuridicum ac essentiale "ius ad amorem"? Minime agitur, uti patet, de quaestione nova.

10.       Sub aspectu humano, matrimonium sicut intimissimam ac magis naturalem formam relationis interpersonalis se praesentat; quaeque maxime promittit illam singularem felicitatem quam quis cum amat, sciens se simul amatum esse, experitur. Non tantum realizatio personalis, sed et vis ac salus ipsius societatis intime conectuntur cum praesentia ac vigore amoris in vita familiari ac coniugali. Proinde, non est possibile exaggerare momentum amoris coniugalis. Nec praetermittendum est quod, sub aspectu tum culturali tum psychologico, mentalitas contemporanea amorem solet contemplari sicut unicam solidam rationem ad matrimonium contrahendum, atque sicut necessariam conditionem pro coniugio felici successu coronato.

            Auctores pastorales et spirituales uberem fontem reflexionis per triginta annos invenerunt in illis saepe iteratis verbis - "intima communitas vitae et amoris coniugalis" - quibus Pastoralis Constitutio Gaudium et Spes Concilii Oecumenici Vaticani II matrimonium descripsit. Canonistae, ex sua parte, viderunt convenientiam investigandi possibilem iuridicam relevantiam amoris coniugalis, sub lumine doctrinae conciliaris, eo vel magis quia theoria canonica praeteriti temporis practice praetermiserat quamvis analysim matrimonii sub aspectu eius indolis sicut foedus amoris inter duas personas, attendens praesertim ad aspectus libertatis, capacitatis necnon authenticitatis consensus praestiti unioni matrimoniali, cuius finis primarius procreationem esse tenebatur.

11.       Decas 1970 insignita fuit discussionibus admodum strenuis circa hoc argumentum, et in iurisprudentia et in doctrina. Aderat consensus generalis eo sensu quod conciliaris notio ac descriptio matrimonii influxum habere potuerunt immo et debuerunt super eius tractatione iuridica. Uti consultores Commissionis Pontificiae pro Codice recognoscendo absdubio conscii fuerunt, nonnulli canonistae optabant quod illa praecisa verba a Concilio adhibita - "intima communitas vitae et amoris coniugalis" - acceptarentur ut iuridica definitio ipsius instituti matrimonialis. Post primam sessionem Commissionis, in qua disceptabatur de lineamentis generalibus quae in nova lege matrimoniali insequi oporteret, Acta adnotant: "De quaestione, qua ratione relatio personalis coniugum, simul cum ordinatione matrimonii ad procreationem, prout in constitutione pastorali Concilii Vaticani II De Ecclesia in mundo huius temporis «Gaudium et spes» describitur, ...exprimenda sit, maior pars coetus tandem convenit in affirmandam naturam matrimonii ut intimam totius vitae coniunctionem inter virum et mulierem, quae, indole sua naturali, ad prolis procreationem et educationem ordinatur" (Communicationes, 1971, p. 70). Attamen textualis expressio Concilii - "intima communitas vitae et amoris" - nusquam apparuit in schematibus quae successivae sessiones Commissionis ponderabant.

12.       Iurisprudentia rotalis in illis annis quaestionem iuridicae relevantiae amoris coniugalis generatim vitavit, sustinens, sicut antea, quod consensus ad normam legis datus ad valide contrahendum sufficit. Uti videtur, deerat voluntas modificandi thesim in antiquiore sententia enuntiatam, eo sensu quod matrimonium contractum non ob amorem, sed ob alias rationes, "in suo robore permanet" (c. Quattrocolo: d. 4 febr. 1942: R.R.Dec., vol. 34, p. 62). Immo post Concilium, iurisprudentia H.A.T. pro regula tenebat opinionem iuxta quam, quamtumvis coniugalis amor desiderabilis sit sub aspectu psychologico vel humano, essentiale requisitum iuridicum pro valido consensu non constituit (cf. c. Bonet, d. 4 iunii 1968, vol. 60, p. 408; c. Pinto, d. 30 iunii 1969, vol. 61, p. 902; c. Parisella, d. 13 novembris 1969, ib., p. 987; c. Mercieca, d. 24 octobris 1970, vol. 62, p. 933, etc).

13.       Conamina post expletum Concilii adhibita ad introducendum "defectum coniugalis amoris" in iurisprudentia, sicut acceptabile caput pro tractando de nullitate matrimonii, successum non obtinuerunt. Una sententia a. 1975 coram Anné, infirmans decisionem inferioris tribunalis (latam praesertim quia partes "never entered on a genuine community of love and of life"), sustinuit quod "causae de nullitate matrimonii «ob defectum veri amoris coniugalis»... tractandae sunt nonnisi ad modum causarum «ob defectum concessi et acceptati iuris ad consortium vitae» aut «ob defectum traditorum et acceptatorum iurium officiorumque substantialium coniugalium»..." (decis. 4 dec. 1975: vol. 67, p. 699). Inter alias decisiones rotales reicientes thesim quod amor - sensu quidem psychologico vel affectivo - sit constitutivum elementum consensus matrimonialis, vidi possunt: c. Abbo, d. 3 iulii 1969: vol. 61, p. 705; c. Pinto, d. 30 iulii 1969: vol. 61, p. 902; d. 15 iulii 1977: vol. 69, p. 402; c. De Jorio, d. 10 ianuarii, 1973: vol. 65, p. 12-13 (in qua, sicut unicus fautor theseos, Rev.mus Fagiolo a Ponente indicatur); d. 17 decembris 1981: vol. 73, p. 633; c. Parisella, d. 22 februarii 1973: vol. 65, p. 138-139; c. Agustoni, d. 5 iunii 1974: vol. 66, p. 411; c. Fiore, d. 16 iulii 1974: vol. 66, p. 554-555; c. Egan, d. 22 aprilis 1982: vol. 74, p. 207; d. 9 decembris 1982: ib. 616-618; c. Bruno, d. 16 decembris 1988: vol. 80, p. 748; c. Funghini, d. 21 novembris 1996, nos. 8ss.

14.       Una sententia quaerens vim iuridicam amori tribuere, considerans eum non tantum sicut "causam efficientem" connubii sed et pertinentem ad eius essentiam, est illa coram Fagiolo d. 30 octobris, 1970 (vol. 62, pp. 978ss.; cf. G. Candelier: "L'importance juridique de l'amour dans le mariage" Revue de Droit Canonique 38 (1988), pp. 256ss; 268-273). In considerationibus «In Iure», Rev.mus Fagiolo concludit quod "nunc post Concilium videtur quod ob defectum veri amoris coniugalis contractus obiectum abest" (p. 986), ac pergit ad decisionem affirmativam ferendam: matrimonium scilicit nullum fuisse in casu. Post appellationem, successivus rotalis Turnus decisionem de merito confirmavit; Ponens tamen (Rev.mus. J. Palazzini) rationes iuridicas a Fagiolo expositas severis animadversionibus criticis subiecit (c. Palazzini, d. 2 iunii 1971: vol. 63, pp. 467ss). Iuxta hanc c. Palazzini decisionem, defectus consensus in exclusione indissolubilitatis, minime autem amoris, sistebat.

15.       Qualis est status quaestionis nunc, triginta fere annis transactis, praesertim post promulgationem novi Codicis? Adhucne licet sustinere quod "amor" quemvis statum iuridicum possideat? Prae oculis habitis discussionibus quae per decadem 1970 persistebant earumque fructibus, una cum legislatione a. 1983 promulgata, responsio negativa necessaria forse videretur (cf. G. Le Castro: Tre Studi sul matrimonio, Milano, 1992, pp. 24-28). Attentius tamen examen verisimiliter potest iustificare veram, etsi qualificatam, responsionem affirmativam.

16.       Qui negative respondent solidam positionem occupare videntur. Negari nequit quod opiniones auctorum magni nominis, uti Navarrete, Fedele, Graziani, etc. (cf. ex. gr. L'Amore coniugale, Lib. Ed. Vaticana, 1971), confirmari videbantur ab Allocutione S.P. Pauli VI Romanae Rotae a. 1976 habita. Quin praecisam definitionem "amoris" dederit, respuit quamvis "interpretazione dell'amore coniugale che portì ad abbandonare o sminuire nel suo valore e significato il noto principio: matrimonium facit partium consensus". Sicut realitas iuridica ex consensu personali oriens, ait Summus Pontifex, matrimonium "sussiste indipendentemente dall'amore, e permane anche se viene a spegnersi l'amore. Gli sposi, infatti, dando il loro libero consenso non fanno che entrare e inserirsi in un ordine oggettivo, in una "istituzione" che li supera e che non dipende da essi, né nel suo essere, né nelle sue leggi. Il matrimonio non è creato dalla libera volontà degli uomini, ma è stato istituito da Dio, il quale lo ha dotato di leggi proprie, che gli sposi sono ben felici, di solito, di riconoscere ed esaltare e che comunque essi devono accettare per il loro proprio bene, e per il bene dei figli e della società. Da spontaneo sentimento l'amore diventa impegnativo dovere" (AAS 68 (1976) 206).

            Agitur sane de clara affirmatione maxima auctoritate praedita. Sunt qui autumant quod si ullum dubium in re adhuc subsisteret, cum promulgatione Codicis a. 1983 remotum tandem fuit. Conciliaris expressio "intima communitas vitae et amoris coniugalis" non tantum a Codice sicut definitio matrimonii non fuit acceptata, sed immo locutio "amor coniugalis" vel aequivalens nec semel apparet in Codice, qui matrimonium definit vel describit - iuxta formulam traditionalem - sicut "consortium totius vitae" (c. 1055).

17.       His omnibus non obstantibus, mihi videtur quod, etiam post Codicem, sustinere quis potest quod relevantia iuridica amoris coniugalis quaestionem plene resolutam adhuc non constituit; prae primis quia analyses vel examina praeteriti temporis intra fines nimis coarctatos perficiebantur. Uti saepe accidit in disputationibus, termini ipsius discussionis non fuerunt adaequato modo definiti. Generatim, illi canonistae qui momentum amoris coniugalis sublineare volebant, non sat definierunt speciem amoris de quo loquebantur; orta exinde fuit impressio illos proponere iuridicam relevantiam amoris affectivi, in significatione "romantica" sensibilitatis emotivae. Eodem vero tempore, fautores opinionis iuxta quam amor relevantiam iuridicam non habet, direxerunt suas responsiones negativas ex regula ad amorem in illo praeciso sensu sentimentali intellectum, prae oculo minime habito utrum, in connotatione magis fundamentali, amor momentum iuridicum utique habere possit.

            Videtur igitur ut prosequi in ponderatione quaestionis liceat, dummodo adhibiti termini accuratius definiantur, lumine praesertim novi Codicis. Iam non est periodus "iuris condendi", uti in decade 1970, illa nempe fructuosa periodus in qua propositiones, formulae provisionales ac schemata abundabant. Invenimur vero in nova periodo "iuris conditi", legum nempe latarum quae claram vim ac tenorem possident, quaeque sunt datae pro meliore servitio Populi Dei. "Dopo la promulgazione del Codice, non si può dimenticare che il periodo di ius condendum è terminato, e che la legge, ora, pur con i suoi eventuali limiti e difetti, è una scelta già fata dal legislatore, dopo ponderata riflessione e che quindi essa esige piena adesione. Ora non è più tempo di discussione, ma di applicazione" (S.P. Joannes Paulus II, Allocutio ad Rotam Romanam, 1984 (AAS 76 (1984) 646). Si videtur quod tenor alicuius novae normae clarus non apparet, vel quod aliquis casus concretus non respicitur in legislatione, tunc servandi sunt canones qui interpretationem legis, vel applicationem eius iuxta aequitatem, regunt (cfr. cc. 16ss).

18.       "Personalismus" ac "Communio" constituunt duos momentosos aspectus illius spiritus quo Concilium Vaticanum II imbutum est. Si bene intellegantur, in quadam harmoniosa ac dynamica interrelatione stant, quae clavem praebet renovationis a Concilio desideratae (cf. C. Burke: "Personalism, Individualism, 'Communio'": in Osservatore Romano (Ed. in lingua anglica), d. 28 aprilis 1993; "Personalismo, Individualismo, «Communio»": Studi Cattolici febr. 1994, pp. 85-90). Dum communio personarum perplures expressiones invenit vel invenire debet in omni gradu vitae humanae et ecclesialis, matrimonium, uti Pastoralis Constitutio Gaudium et Spes affirmat, "primam formam efficit communionis personarum" (n. 12). Primus capitulus alterius partis Constitutionis (nn. 47-52) praebet pretiosam analysim foederis coniugalis qui est "totius vitae consuetudo et communio" (n. 50).

            Si nunc attentionem vertimur in Codicem Iuris Canonici a. 1983 promulgatum - "novissimum documentum Concilii", uti S.P. Joannes Paulus II eum appellavit in ipsa Allocutione Romanae Rotae modo memorata (AAS 76 (1984) 644) - vix concipere quis potest quod Codex, recognitus quidem cum eo praeciso scopo ut lex Ecclesiae melius inserviret renovationi a Concilio propitiatae, praetermisisset quemvis praecipuum aspectum conciliaris personalismi matrimonialis aptum ad iuridicam interpretationem formulationemve suscipiendam. Prae oculis habito momento amoris coniugalis in Constitutione Gaudium et Spes (n. 49), praeter modum admirabile esset si novi canones matrimoniales nihil prae se ferrent quod profundiorem analysim naturae huiusmodi amoris, sub respectu canonico, permisisset. Si, uti patet, illa verba ex conciliari Constitutione - "intima communitas vitae et amoris coniugalis" - statum iuridicum operativum non adquisierunt nec acceptata fuerunt in novo Codice (cfr. C. Burke: "Personnalisme et jurisprudence matrimoniale": Revue de Droit Canonique, vol. 45 (1995), pp. 342-343), nova lex verisimilius offerre debet alias locutiones in Concilio inspiratas, quae hanc profundiorem analysim permittant. Possumusne invenire quasvis expressiones in tali sensu?

19.       Aliquod in hoc sensu detegi certe potest in notione "boni coniugum" primum in Codice 1983 introducta, quoniam connotationes valde personalisticae istius locutionis praeter dubium sunt. Eodem vero tempore, patere debet quod "bonum coniugum" et "amor coniugalis" termini synonimi non sunt. Bonum coniugum est finis matrimonii; amor vero est motivum potius quam finis. Motivum ac finis se mutue "condicionare", minime vero indentificari, possunt.

20.       Alia possibilis basis codicialis, ad momentum iuridicum amoris coniugalis stabiliendum, forse inveniri potest, uti videtur, in locutione "totius vitae consortium" in c. 1055 adhibita ad ipsum institutum matrimoniale describiendum. Nonne haec locutio conectitur cum illo "iure ad communionem vitae" (quod, pro non paucis, unum tantum passum a "iure ad amorem coniugalem" distat), in doctrina ac in rotali iurisprudentia decadis 1970 non raro proposito? Talis conexio esse verbalis magis quam realis infrascripto Ponenti videtur ac, uti demonstrat integrum iter quod huiusmodi "ius" est secutum, nullum argumentum hinc erui potest. Verum est quod "ius ad communionem vitae" in aliquo schemate pro novo Codice per quandam periodum incorporabatur (Communicationes, 1977, p. 374). Exclusum tamen denique fuit quia, uti apparet ex actis Commissionis Pontificiae, equivalens esse considerabatur "iuri ad matrimonium ipsum", ideoque redundans, utpote locutio tautologica (ib. 1983, pp. 233-234).

            Sicut formulae ad matrimonium describendum, discrimen inter "communionem vitae [et amoris] coniugalis" (ponderatam et reiectam) ac "consortium omnis vitae" (propositum et receptum) ut subtilior tantum res teneri non licet. Si illa verba Constitutionis Gaudium et Spes - "intima communitas vitae et amoris coniugalis" - revera acceptata fuissent uti iuridica definitio vel descriptio matrimonii, hoc utique electionem "innovativam" constituisset. Expressio tamen reapse electa - "totius vitae consortium" - uti "optio conservativa" consideretur oportet, quia non est nisi classica descriptio coniugii iam in lege romana praesens (Modestinus: Digest 23, 2, 1). Acta vero Commissionis affirmant quod "consortium" prae "communionem" praelatum fuit, quia "maius suffragium invenit in traditione iuridica" (Communicationes 1983, p. 222).

21.       Hae igitur notiones - "bonum coniugum", "totius vitae consortium", "ius ad communionem vitae" - non videntur sufficientem basim praebere ad analysim prosequendam circa possibilem relevantiam iuridicam amoris coniugalis. Forse progredi ultra possumus, attendentes ad illam formulam (quae singulari quidem modo nova apparet) quam c. 1057 § 2 adbibet ad obiectum matrimonialis consensus definiendum: ille "actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium". Verba Constitutionis Gaudium et Spes (n. 48), quae unionem maritalem praesentant sicut actum quod coniuges "sese mutuo tradunt atque accipiunt", absdubio profundiore comprehensioni naturae amoris coniugalis faverunt. Proinde, incorporatio ipsorum verborum in c. 1057 § 2, ad obiectum matrimonialis consensus describendum, videretur quoque esse favorabilis thesi iuxta quam talis amor aliqua saltem elementa, quae sint iuridice essentialia ad constitutionem matrimonii, continet.

22.       Hoc "sese mutuo tradere atque accipere" clavem praebet ad intelligendam intimam naturam illius relationis alligatae - illius nempe singularis communionis - quam sponsi inter se constituunt. Patet vero quod coniugalis "auto-donatio" (non aliter ac optata unio amantium) revera totalis esse non potest (cfr. decis. coram infrascripto, d. 11 aprilis, 1988, nn. 7-11: R.R.Dec., vol. 80, pp. 214-216; decis. quoque in una Dublinen. d. 3 martii 1994, nn. 9-13). Maxima eius humana expressio consistit in constitutione relationis interpersonalis singularis naturae, cuius vero singularitas modo particulari, et quidem essentiali, a tribus bonis augustinianis specificatur (cfr. C. Burke: L'Oggetto del Consenso Matrimoniale: un'analisi personalistica, Giappichelli, Torino, 1997, pp. 53-54). Sincera auto-donatio, in eo sensu et cum illa deditione postulata a vero consensu matrimoniali, alteri personae facta, significat constituere illam personam in obiectum electionis omnino privilegiatae. Genuina acceptatio complementariae auto-donationis coniugalis ab altera parte factae, ei confert valores seu "bona" omnino praecipua, sic eam maxime existimabilem considerans, cum singulari appretiatione eius personae. Hoc praeciso sensu, actus consensus matrimonialis potest ac debet considerari sicut actus amoris (cfr. C. Caffarra: "Charitas Coniugalis et Consensus Matrimonialis" Periodica 65 (1976) 615-618). Haec est veritas quam illa decisio coram Fagiolo d. 30 octobris 1970, aliis eius affirmationibus nimis generalibus non obstantibus, modo valde conciso exprimit: "consortium [coniugale] supponit mutuam donationem maris et feminae. Haec autem donatio fit per consensum qui sit verus, authenticus et absque fictione, et in hoc est amor coniugalis" (R.R.Dec., vol. 62, p. 984).

23.       Sententia Supremi Apostolicae Signaturae Tribunalis c. Staffa, d. 29 novembris 1975, asseruit: "actus amoris quo nupturientes sese mutuo donant, idem est ac matrimonialis consensus" (Periodica 66 (1977), 314). Uti infrascripto videtur, ordo convenientius inverti potest: matrimonialis nempe consensus singularem amoris actum constituit. Quod verum est sive affectivae motiones amoris praesentes sint, uti solet accidere in transcursu "nuptialis processus" (mutuo amore trahi, sponsalia facere, nuptias celebrare, iter voluptarium capere, vitam coniugalem incipere...), sive quasi vel omnino absentes sint, uti frequenter contingit post diversas experientias coniugalis convictus per complures annos ducti.

24.       Hic praetermittendum non est quod amor, in eius essentia, est motus voluntatis, potius quam "sensibilitatis" vel emotionum. S. Thomas, ponderans relationem inter "amorem", "dilectionem", "caritatem" ac "amicitiam", scribit: "Omnis enim dilectio vel caritas est amor, sed non e converso. Addit enim dilectio supra amorem, electionem praecedentem... Unde dilectio non est in concupiscibili, sed in voluntate tantum, et est in sola rationali natura" (I-II, q. 26, a. 3). Uti vero Hervada asserit: "El amor conyugal puede ser amor y dilectio, amor espontáneo y amor reflexivo... Pero nunca es sólo amor. Siempre es dilectio" (J. Hervada: Diálogos sobre el amor y el matrimonio, Pamplona, 1987, p. 50). Affectus vel teneriores sensus primam phasim amoris ex regula concomitantur; aliquo sub respectu, quasi praefatium amoris aestimari possunt. Exiguum tamen titulum possident ut considerentur sicut plenitudo, vel etiam simplex realitas, amoris qui coniugalis legitime possit nuncupari. Ille amor qui personas ad matrimonium ducit, praesertim sensibilis vel "romanticus" esse potest; amor autem qui eos in matrimonio conservat, voluntarius est. En veritas anthropologica quae subiacet verbis S.P. Pauli VI Rotae Romanae a. 1976 prolatis: "Da spontaneo sentimento l'amore diventa impegnativo dovere".

25.       Matrimonium est effectus electionis seu optionis; vel pressius consequentia est duarum electionum quae in unum conveniunt. Hoc vero sensu primum elementum iuridicum amoris coniugalis est vinculans assumptio, ex parte voluntatis, inclinationis erga alteram partem, quae coniugalis revera fit cum a voluntate alterius momento mutui consensus reciprocata sit. Amor coniugalis, "cum a persona in personam voluntatis affectu dirigatur... coniuges ad liberum et mutuum suiipsius donum conducit" (Gaudium et Spes, n. 49) Aliis vero verbis, talis singularis necnon privilegiata electio alterius personae sicut coniux, est amoris coniugalis electio. "E-lectio" autem fit "di-lectio".

            "El amor de dilección es voluntad de amar. Por eso no cabe hablar de su desaparición, a no ser que con ello quiera decirse que la persona no quiere realizar las obras del amor, lo cual es una actitud libre y voluntaria de la persona. Y si trata de un amor comprometido o de un deber de amar, que desaparece el amor sólo significa que la persona incumple el compromiso y el deber" (J. Hervada: "Obligaciones esenciales del matrimonio", in Incapacidad Consensual para las Obligaciones Matrimoniales, Pamplona 1991, p. 28).

26.       Haec analysis, in matrimonialibus bonis ac in vinculo coniugali enucleata, potius quam regressus ad praeteritum tempus (uti nonnulli forse autumarent), veram progressionem constituit, demonstrans actum consensus matrimonialis reapse esse actum amoris. "Cet acte [de consentement] est lui-même un acte d'amour. Il consiste en effet dans la volonté que manifestent les époux de se donner l'un à l'autre d'une manière totale et irrévocable. Or cette volonté est un acte d'amour non pas nécessairement senti, affectif, passionnel, mais oblatif, acte par lequel on se livre soi-même tout entier à l'autre et accepte en retour de sa part le même don" ("Mariage: Amour et Sacrement", in Dictionnaire de Spiritualité, Beauchesne, Paris 1980, vol. X, p. 370). Actus voluntatis quo quis matrimonio consentit actum amoris constituit quia "essentialiter est traditivus sui ipsius, ac proinde actus amoris" (decis. Apostolicae Signaturae d. 29 novembris, 1975: Periodica 66 (1977), p. 315).

27.       Insequiturne quod consensus matrimonialis, sub aspectu iuridico, confert ius ad amorem? Negativa responsio huic quaestioni a. 1977 promanavit a Pontificia Commissione pro Codice recognoscendo. Notare oportet praecipuum motivum quod exponitur: "non videtur dari posse «ius ad amorem», sed potius ius ad aliquas actiones quae generatim foventur ab amore. Etiamsi in Concilio plura de amore coniugali dicta sint, non videtur illa transferri posse ad categorias iuris ita ut habeatur ius ad amorem" (Communicationes (1977), 375). Attamen vis huius negativae responsionis ponderanda est lumine codificatae legislationis quae subsecuta est. Redactio c. 1057 § 2, si accipitur analysis iamiam facta, potest sinere positivam, etsi qualificatam, reponsionem illi quaestioni circa iuridicum ius ad amorem coniugalem. Qualificatio in casu est quod amor sensu effectivo intellegi debeat.

28.       Licetne affirmare quod datur "ius ad amorem affectivum"? Hic negativum responsum inevitabile esse videtur. Uti scribit anthropologus, Jacinto Choza, valde dubitandum est de "la exigibilidad jurídica de cortesía, cordialidad, comprensión, afecto o amor. Lo jurídicamente exigible y determinable son los actos externos, no los sentimientos, las actitudes o las disposiciones íntimas" (Antropología de la Sexualidad, Madrid, 1991. p. 217). Quid significaret "ius ad amorem affectivum"? Necessarie ad unam ex duabus possibilitatibus reduceretur:

            A) significare posset ius ad amorem - proprium nempe amorem - semper sentiendum, sicut in praeterito tempore sensibiliter expertus fuit; aliis vero verbis, ius ad teneros affectus iugiter sentiendos. Hic tamen licet quaerere: concesso quod proprii affectus unicuique pertinent, unusquisque habetne ius ad sentiendum omne quod desiderat? Immo, quis possidet capacitatem hoc faciendi? Quaestiones fundamentales iterum apparent: num amor in benevolis affectibus solummodo vel principaliter consistat?; num defectus affectuum necessarie absentiam vel interitum amoris significet?; num denique affectus nostri ita iaceant sub imperio nostrae voluntatis, ut eos habere vel non habere ad libitum possimus decernere?

            B) vel "ius ad amorem affectivum" significare posset ius semper sentiendi amorem a comparte datum; ius nempe ad se ab illo esse amatum iugiter sentiendum. Attamen quaerere iterum oportet: daturne tale ius?; potestne iuridice aestimari vel definiri? Meum ius utique habet obligationem alterius partis sicut correlativam. Nonne tamen accidere potest quod etiamsi compars obligationem suam adimpleat ac revera me amet, ego hunc amorem non sentiam? An ius habeam quod alii suum officium non tantum adimpleant, sed me quoque hoc sentire faciant? Hoc ne quidem ab alia parte pendet. Praecise quia nostri affectus unicuique pertinent, valde subiectivi sunt; ac saepe modus non datur quod alia persona hos affectus nostros intellegere vel attingere vel satisfacere possit. Nosmetipsi persaepe non scimus id quod revera quaeramus, ad satisfaciendum affectibus nostris. Amorem recipere, non minus quam illum dare, exigit quandam apertionem cordis. Non raro accidit quod persona egocentrica sit incapax non tantum amandi, sed et discernendi amorem cuius ipsa est obiectum.

29.       Ne dicatur quod huiusmodi ratiocinatio aspectus emotivos, eos quoque qui extra sphaeram stricte iuridicam inveniuntur, a vita et amore coniugali excludit. Nequaquam; ex eo enim quod iura et officia correlativa sunt, quodvis "ius ad amorem" tantum potest ponderari ac explicari in terminis correlativae reciprocaeque "obligationis amandi" - , quam quaevis vera notio personistica donationis matrimonialis complecti ac sublineare debet. Haec "obligatio amandi" - illud "impegnativo dovere" de quo S.P. Paulus VI locutus est - positivum constituit officium cuius adimpletio ab unaquaque parte alii praebet testificationem facti quod ipsa privilegiatam coniugis positionem ante oculos compartis adhuc possidet. Ex huiusmodi testificatione qua confirmatur factum quod quis obiectum amoris sit, ex regula sensum huius amoris procedere debet, una cum congruis reactionibus in sphaera affectivitatis. Attamen, uti experientia psychologica corroborat, non omnes possunt vel sciunt transducere convictionem se a comparte esse amatos, in sensibilem experientiam huiusmodi amoris. Lex vero non potest sancire ius ad talem experientiam quam ipsa psychologia a tot elementis subiectivis pendere considerat.

30.       Concludimus: cum possibilem relevantiam iuridicam amoris coniugalis ponderat, iurisprudentia inniti debet in adaequatis presuppositionibus psychologicis. Illud delicatum aequilibrium, in theoria ac praxi iurisprudentiae requisitum, tantum attingetur si discrimen clare ponatur inter amorem coniugalem tamquam realitatem sensibilem vel affectivam acceptatam, una ex parte; ac ipsum amorem, alia ex parte, perceptum sicut deditionem voluntariam - quae quidem prompta est ad generosam suiipsius donationem ac non minus acceptationem generosam alterius partis.

            Nucleus quaestionis bene exprimitur a S.E.R. Mario F. Pompedda: "Eatenus amor in matrimonio essentialis dicitur, quatenus est traditio-acceptatio duarum personarum, atque ideo non affectivus sed effectivus intelligi debet" (M.F. Pompedda: "Incapacitas Adsumendi Obligationes Matrimonii Essentiales": Periodica 75 (1986) 144). Magna pars discussionum de iuridica relevantia amoris coniugalis, praesertim annis 1970 et sequentibus, vitari vel maiorem fructum dare potuerant, si fautores diversarum opinionum prae oculis habuissent hoc discrimen affectivum amorem inter et effectivum.

            Subiectivi affectus in terminis iustitiae metiendi non sunt. Non est possibile quod tribunal ecclesiasticum determinet naturam vel gradum amoris sensibilis cui quis ius legale sibi exigit. In causa coram nobis, soror actricis affirmat: "Marie-Laure, qui avait reçu beaucoup d'affection de ses parents, n'a pas compris que Michel lui en donne moins" (Acta, 35/18). Estne iudicandus incapax consensus matrimonialis qui comparti non dat (non potest dare?) mensuram affectuum quam compars sperabat vel cui assuetus fuerat?

31.       Relationes interpersonales. Si prospere sint processurae, relationes interpersonales mutuam adaptationem exiguunt. Potestne lex iudicare quanta mutua adaptatio requiratur pro minima capacitate consensuali matrimoniali? Si una ex partibus "sociabilis" est (uti in causa coram nobis), tribunal potestne iudicare usquequo altera pars constitutionaliter capax esse debeat sese huic tractui indolis adaptandi?; alternatim, potestne iudicare capacitatem constitutionalem partis magis sociabilis ad se aptandam indoli reservatae alterius? Potestne lex (possidetne missionem vel mandatum) mensurare ac iudicare, in terminis eorum validitatis legalis, multiplices modos in quibus relationes humanae crescunt?

32.       Quidam peritus in hodierna causa asserit: "il parait impossible que ce couple ait pu se construire et évoluer de manière satisfaisante" (Acta, 48). Indoles "satisfaciens" progredientis relationis matrimonialis potest praebere legitimum parametrum pro opinione psychologica circa "qualitatem" relationis; potestne lex eam invocare sicut basim pro iuridica decisione de capacitate consensuali? Daturne ius ut vita matrimonialis semper "satisfacientem" se demonstret? Iuxta cuiusnam experientiam ac valores oporteret de tali iure iudicare? Si relatio satisfaciens sit pro una parte, sed pro altera tandem insatisfaciens deveniat, fundamentum existitne in lege pro invaliditate consensus declaranda?

33.       Mens "therapeutica". Perplurimi amantes imaginem personae amatae, quam in nuptiis ducere intendunt, nimis "idealizatam" possident; ac, si defectus revera in altera parte animadvertunt, mens eorum saepe est quod, matrimonio inito, ipsissimus amor quem profitentur pro amelioratione alterius inserviet. Hoc quidem iuxta naturam humanam est. Describere talem mentem in nupturienti sicut "pseudo-thérapeutique", uti peritus in altera instantia huius causae facit (Acta, 69), aliud non est quam "etiquetam" semi-professionalem ac male sonantem normali phaenomeno humano affigere.

34.       Plena maturitas. Altera sententia affert citationem ex noto "Manuali" psychiatriae, ad demonstrandum quomodo "immaturitas affectiva" potest provocare incapacitatem consensualem in persona, "dont l'évolution affective, c'est-à-dire la maturation des instincts, sentiments et émotions est restée plus ou moins incomplète... ou encore quand l'individu n'est pas parvenu au stade de l'oblativité qui caractérise l'amour des sujets adultes normaux" (A. HESNARD, dans POROT, Manuel de Psychiâtrie, Paris 1975, p. 74: cfr. Acta, p. 78). Secundum anthropologiam necnon psychologiam christianas, unusquisque est "plus ou moins incomplet", eo sensu quod plenitudinem enodationis psychicae adhuc non attinxit. Psychologia, pro propriis finibus scientificis, potest utiliter suggerere "stadia" processus quo persona ad plenam maturitatem affectivam, in "oblativitate adultorum" exhibitam, pervenit. Iurisprudentia autem praesumit quod omnes adulti sufficientem maturitatem attinxerint ut sint capaces exercendi suum ecclesiale ius nubendi (c. 1058). Immaturitas, sive affectiva sive alius generis, graviter pathologica esse deberet, ut aliquod fulcimentum iuridicum praebere possit thesi incapacitatis consensualis pro matrimonio ineundo.