Sententia d. 12 decembris 1996, coram Burke

7.         De gradu iurisdictionis. "Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal potest, tamquam in prima instantia, illud admittere et de eo iudicare" (c. 1683).

            "Si sententia pro matrimonii nullitate prolata sit in primo iudicii gradu, tribunal appellationis, perpensis animadversionibus defensoris vinculi et, si quae sint, etiam partium, suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel ad ordinarium examen novi gradus causam admittat" (c. 1682, § 2).

8.         De iuridico effectu anomaliae psychicae. Ex notabili progressu investigationis circa notionem "sanitatis mentalis" perdurante hoc saeculo, hodie ab omnibus accipitur quod anomaliae psychicae admodum frequentiores sunt quam antea communiter agnoscebatur. Firmum nunc est non solum quod exsistunt in variis gradibus, sed etiam quod complures ex illis afficiunt patientem tantum in aliquibus campis eius activitatis, dum capacitatem agendi, modo quidem normali, in aliis campis integram relinquunt. In agro vero legis civilis necnon tribunalium saecularium, huiusmodi investigationes novas quaestiones suscitaverunt de adaequata iuridica intelligentia responsabilitatis vel imputabilitatis personalis necnon de validitate aliquorum actuum.

            Haec dilatata studia in scientiis psychiatriae ac psychologiae effectum in lege quoque Ecclesiae produxerunt, particulari quidem modo in criteriis iurisprudentiae quoad capacitatem pro matrimonio ineundo. Lex canonica semper equidem agnovit quod gravis defectus psychicus potest personam incapacem reddere validi consensus matrimonialis. Usque ad dimidiam fere partem huius saeculi, possibiles declarationes nullitatis ob hoc argumentum investigabantur sub capite "amentiae" vel "dementiae" (hic praetermittimus quasdam quaestiones de impotentia). Postea autem, visis progressibus in scientiis saecularibus iamiam memoratis, canonica quoque iurisprudentia agnovit quod quis potest pati gravem psychicum defectum qui eum incapacem reddit pro valido consensu matrimoniali, quin ipse exinde sicut "mente captus" vel "expers sui" necessarie considerandus sit. Abundantia vero iurisprudentiae et doctrinae circa integrum argumentum (quae quidem exhibebat non parvam diversitatem in analysibus factis, criteriis adhibitis, necnon terminologia proposita) redacta est in unum a Codice a. 1983 promulgato, specifice in c. 1095, qui nunc praebet schema, principia fundamentalia atque praecisam terminologiam, ad petitiones nullitatis iudicandas sub capite incapacitatis psychicae consensum matrimonialem emittendi (cfr. decis. coram infrascripto, d. 20 octobris 1994, in una Peorien., no. 2).

9.         Canon vero 1095 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1. qui sufficienti rationis usu carent; 2. qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3. qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent". Insequitur ex iis quae supra exposita sunt quod criteria iuridica in hoc canone expressa, quamvis noviter in lege Ecclesiae introducta, non aliter faciunt quam concretizare ac codificare principia paulatim ac late in anteriori iurisprudentia enodata, quae nunc intra praecisos fines a legislatore collocata sunt. Simul vero animadvertere oportet quod fundamentalia parametra consensualis incapacitatis hausta sunt ex iure naturali, non vero ex lege positiva. Sic, in una recenti coram Stankiewicz, post exordium quod plene valet pro causa coram nobis hodie acta - "Quamvis matrimonium, de cuius nullitate heic fit disceptatio, sub regimine Codicis Piani-Benedictini celebratum sit, nihilominus tamen iuxta dispositionem novi Codicis definiri potest, qui casibus incapacitatis psychicae expresse cavet (cf. can. 1095, nn. 1-3)" - statuitur: "Nam constans et communis iurisprudentia Nostri Fori normam novi Codicis de incapacitate psychica ad eliciendum consensum matrimonialem etiam matrimoniis sub vetere Codice initis applicare consuevit, cum eius formulatio principia iuris naturalis explicet, quae in Codice vetere saltem implicite continebantur" (decis. Tridentina, d. 23 iunii 1995, n. 3). Similiter vero: "Licet matrimonium celebratum fuerat antequam novus vigeret Codex, causa solvenda est ad normam can. 1095 CIC/83... Norma enim haec est iuris naturalis, prout a doctrina expressum fuerat" (c. Pinto, d. 30 maii 1986: Monitor Ecclesiasticus 111 (1986) 390). Iurisprudentia ac doctrina super hoc puncto plene concordant.

10.       Ad normam canonis, ad nullitatem matrimonii declarandam ob "incapacitatem psychicam", primum requisitum est gravitas subiacentis anomaliae, ex qua ipsa incapacitas derivatur. Correspondentia huius requisiti cum lege naturali patet. Proprie quia coniugium specialem consonantiam cum natura humana habet, adest humanum ius nuptias contrahendi (cf. c. 1058). Consequitur, ut principium quoque legis naturalis, quod tantum aliquis gravis defectus in naturalibus psychicis facultatibus subiecti potest provocare amissionem huius iuris. Quaevis thesis iuxta quam quis posset privari ipsomet iure ob levem moderatamve deficientiam in psychicis facultatibus (ob talem nempe deficientiam quam fere omnes aliquando patiuntur), contrarium esset sensui communi necnon principiis anthropologiae christianae.

            "Homo etenim per originale peccatum non totus corruptus invenitur; ex altera parte matrimonium exstat cuilibet homini liberum. Praesumendum igitur est onera coniugalia ea esse quae valeant adimpleri a quibusvis hominibus... Homo generatim haberi debet habilis ad contrahendum matrimonium; exinde incapacitas quid extraordinarium haberi debet" (Pompedda, M.F.: "Incapacitas Adsumendi Obligationes Matrimonii Essentiales" Periodica LXXV (1986) pp. 138-140).

            Quod tantum conditio quae sit graviter anomala, potest provocare incapacitatem consensualem expresse affirmatur in secundo commate can. 1095 quoad defectum discretionis iudicii. Dubium (si antea exstitisset) utrum "causae naturae psychicae", de quibus in tertio canonis commate, graves etiam esse oporteat, definitive dissipatum est per auctoritativam canonis interpretationem a Summo Pontifice Joanne Paulo II annis 1987 ac 1988 datam, in Allocutionibus ad Rotam Romanam habitis: "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS 79 (1987) 1457); "... solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (AAS 80 (1988) 1182).

11.       Alterum principale requisitum pro declaratione nullitatis ob incapacitatem consensualem tum in commate secundo tum in commate tertio canonis explicite affirmatur: quod nempe incapacitas (sive in ordine aestimativo sive in illo exsecutivo) oportet ut se referat ad essentialia iura-officia coniugii, minime tantum ad accidentales eius obligationes, iura vel expectationes.

            "Prudentis Iudicis erit singulis in casibus caute omnia elementa perpendere ac examen instituere de illis quae ad validum contrahendum essentialia sunt, non autem mentem vertere ad illa quae, quamvis optanda essent, de se naturam consensus non ingrediuntur nec ex eorum defectu validitas consensus pessumdatur" (c. Davino, d. 28 aprilis 1977, RRD, vol. 69, p. 234). Mensura quae lex adhibet ad iudicandum de capacitate consensuali, oportet sit id quod constitutionaliter a nupturiente requiritur ut consensus eius valeat ad "esse" matrimonio conferendum, minime id quod moraliter desiderabile foret ut subsequens vita coniugalis verisimiliter plenitudinem humanam vel perfectionem attingat (cf. decis. coram infrascripto, d. 22 iulii 1993, RRD, vol. 85, p. 608).

            Propterea, non sufficit probare in casu nupturientem aliquam gravem anomaliam psychicam passum fuisse, nec immo argumentis ostendere huiusmodi anomaliam aliquod ius vel officium coniugii attinxisse, et quidem cum effectu incapacitante; oportet adhuc et absolute demonstrare essentialitatem - respectu coniugalis instituti - iuris vel officii de quo in casu. Anomalia vero, licet gravis, quae personam afficit quoad comprehensionem, electionem vel assumptionem iurium obligationumve non-essentialium matrimonii, inadaequata est ad incapacitatem consensualem gignendam: "non quaelibet incapacitas seu anomalia psychica consensum matrimonialem irritat, sed solummodo illa incapacitas quae attingit iura-obligationes essentialia matrimonii" (c. Colagiovanni, d. 21 maii 1985, vol. 77, p. 255). "The sole criterion to determine whether one is treating a serious canonical incapacity is by relating and referring the alleged incapacity to the essential obligations of matrimony" (M.F. Pompedda, in AA.VV.: Incapacity for Marriage: Jurisprudence and Interpretation, P.U.G., Roma, 1987, 201). Quod constanter in iurisprudentia declaratur: cf. c. Agustoni, d. 3 maii 1974: vol. 66, p. 324; c. Pinto, d. 8 iulii 1974, vol. 66, p. 501; c. Davino, d. 28 aprilis 1977, vol. 69, p. 234; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, vol. 74, p. 89; c. Bruno, d. 17 iunii 1983, vol. 75, p. 361; c. Boccafola, d. 23 iunii 1988, vol. 80, p. 430; c. Palestro, d. 5 iunii 1990, vol. 82, p. 478; c. Civili, d. 10 iulii 1990, ib., p. 596; c. Funghini, d. 18 iulii 1990, ib., p. 640; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, vol. 83, p. 142; c. Giannecchini, d. 8 novembris 1991, vol. 83, p. 717; c. Stankiewicz, in una Dublinen. d. 25 februarii 1993, n. 25, etc.

12.       Clara ergo adest concordantia inter Auditores rotales quod incapacitas quoad quodvis ius officiumve coniugale consensum tantum invalidat, si ius vel obligatio in casu statum iuridicum essentialem prae se ferat. Praematurum esset affirmare similem concordantiam adesse circa quales obligationes matrimoniales in praxi tenendae sint sicut iuridice essentiales. Haec postrema quaestio adhuc constituit motivum ulterioris ponderationis in iurisprudentia rotali dum ipsa conatur sequi normam directivam a Summo Pontifice Joanne Paulo II traditam paulo postquam vigens Codex vim exserere incepit: "rimangono ancora canoni, di rilevante importanza nel diritto matrimoniale, che sono stati necessariamente formulati in modo generico e che attendono una ulteriore determinazione, alla quale potrebbe validamente contribuire innanzitutto la qualificata giurisprudenza rotale. Penso, ad esempio, alla determinazione del "defectus gravis discretionis iudicii", agli "officia matrimonialia essentialia", alle "obligationes matrimonii essentiales", di cui al can. 1095..." (AAS 76 (1984) 648).

13.       Prae oculis habito quod huiusmodi iura/officia essentialia vel constitutionalia iuridice radicantur in obiecto consensus matrimonialis, investigatio huius aspectus can. 1095, uti videtur, pari passu progredi debet cum analysi facienda de c. 1057, § 2, quae quidem consensum matrimonialem describit in terminis omnino novis in usu canonico: "Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium". Praecisus contentus iuridicus - natura, extensio et limites - phraseos "sese mutuo tradunt et accipiunt", attentum studium requirit, ac problemata haud parva proponit (cf. C. Burke, L'Oggetto del Consenso Matrimoniale: un'analisi personalistica, Giappichelli, Torino, 1997. pp. 5ss).

14.       Illud "sese mutuo tradere et accipere" ad matrimonium constituendum ordinatum, certe implicat mutuam pactionem, liberam quidem ac vinculantem, personarum coniugum: vinculum nempe vel foedus quo coniuges uniuntur quodque, sub respectu legis canonicae, gignit iura et obligationes quae iuridice mensurabiles sunt. Dubitare tamen licet utrum integratio personarum coniugum requiri possit sicut essentiale elementum iuridicum illius "sese mutuo tradere et accipere". "Integratio personarum", quae magis proprie exprimere oporteret sicut "integratio personalitatum", constituit revera notionem psychologicam, eodem vero tempore ac, unioni coniugali applicata, quendam scopum ["ideal"] spiritualem abs dubio enuntiat. Attamen resistit cuivis mensurae iuridicae, nec acceptabilis esse videtur uti notio utilis ["working concept"] pro elaboratione decisionis iudicialis. Iudices enim causas in suo agro dirimere queunt, tantum si est possibile ponderare concretas quaestiones coram eis in terminis iuridicis, ac eas dimetiri valent iuxta iuridicas mensuras. Parametra psychologica, anthropologica vel ascetica in se nullam basim constituunt pro praxi iudiciali, nisi iudices possint ea metiri iuxta adaequatos terminos iuridicos, qui nempe praebent notionem iurium vel obligationum ideo praecisam ac determinatam ut tribunal, proprium munus adimplens, de eis decisionem ferre possit.

15.       "Neurosis" est quaedam perturbatio psychica sat communis cuius incidentia - visis tensionibus ["stress"] hodierni mundi - probabiliter in augmentum est. Describitur vero sicut: "Condizione di sofferenza della psiche, di natura assai varia, che si manifesta con ansia, irritibilità, fobie, ossessioni, compulsioni... ma non intacca i processi intellettivi né deteriora la personalità nel suo complesso" (Vocabolario della Lingua Italiana, Istituto della Enciclopedia Italiana, Roma, 1989, vol. III); vel: "a relatively mild mental disorder, characterized by hysteria, anxiety, or obsessive behaviour" (Collins English Dictionary, London, 1986). Uti patet, cum quis deficit in temperatione propriae nervositatis, hoc non tantum est fons cruciatus pro ipsa persona nevrotica, sed et speciales difficultates in consuetudine interpersonali creare potest. Accidere autem potest in casibus extremis ut persona nervis laborans se consideret - vel ab aliis consideretur - uti incapacem pro vita sociali. Utrum conditio neurotica (hysteria, anxietas obsessiva, etc.) possit provocare incapacitatem consensualem ad normam c. 1095, 3° , pendet a probatione non tantum quod anomalia et gravis fuisset, et in momento nuptiarum praesens, sed etiam quod illa concreta obligatio matrimonialis - cuius assumptionem (ad mentem Iudicum) prohibebat - essentialis est, modo quidem constitutionali, intra terminos canonis.