2. Praecisio in terminologia adhibenda. Recognitio veteris Codicis Iuris Canonici annis 1968-1983 perdurantibus perfecta est, eo scopo ut lex ecclesiastica fieret magis consona spiritui ecclesiali Oecumenici Concilii Vaticani II. Periodus fuit in qua perplures novae ideae, in doctrina ac in iurisprudentia propositae ac discussae, profundiori examini subiectae fuerunt a Commissione Pontificia pro Recognitione Codicis. Perplures conceptus, expressiones ac formulae, ponderatae ac cribratae fuerunt; multis praetermissis vel reiectis, aliae fuerunt conformatae ac expolitae usque dum configurationem definitivam attinxerint, in qua forma adprobatae ac in novum Codicem incorporatae fuerunt.
Haec periodus quadam provisionalitatae insignita fuit, quae quidem cum promulgatione novi Codicis a. 1983 cessavit. In Allocutione vero Summi Pontificis Joannis Pauli II anno sequenti apud Rotam Romanam habita, legitur: "dopo la promulgazione del Codice, non si può dimenticare che il periodo di ius condendum è terminato, e che la legge, ora, pur con i suoi eventuali limiti e difetti, è una scelta già fata dal legislatore, dopo ponderata riflessione... Ora non è più tempo di discussione, ma di applicazione" (AAS 76 (1984) 646).
3. In eadem Allocutione S.P. adhuc animadvertit: "rimangono ancora canoni, di rilevante importanza nel diritto matrimoniale, che sono stati necessariamente formulati in modo generico e che attendono una ulteriore determinazione, alla quale potrebbe validamente contribuire innanzitutto la qualificata giurisprudenza rotale. Penso, ad esempio, alla determinazione del "defectus gravis discretionis iudicii", agli "officia matrimonialia essentialia", alle "obligationes matrimonii essentiales", di cui al can. 1095..." (ib. 648). Propterea quoad capacitatem consensualem pro matrimonio contrahendo, ac cum concreta referentia ad primum exemplum quod Supremus Legislator adfert - "gravis defectus discretionis iudicii" - , c. 1095 clare ratum habet unum concretum terminum, quem quidem deliberate praefert aliis qui ante Codicem uti plus minusve aequivalantes adhibebantur ("[simplex] defectus discretionis", "defectus maturitatis iudicii", "immaturitas", "defectus libertatis internae"...). Tempus igitur post-codiciale "non è più tempo di discussione", quoad merita locutionum vel rationum dicendi quae antea adhibebantur ad quaestiones de incapacitate consensuali formulandas vel dirimendas, sed de "ulteriori determinatione" dictionum quae de facto in canonem incorporatae fuerunt: i.e. de praecisiore analysi scopi et applicationis earum.
4. Bona praxis tribunalium hoc prae oculis habebit, quam maxime etiam in formulis adhibitis pro concordatione dubii in singulis casibus, ac in ferendis iudicialibus decisionibus quae dubiis sic concordatis respondeant. Usus dictionum, quae in Codice receptae non fuerunt, ad dubia formulanda vel ad ea iudicialiter resolvenda, nec bonae praxi correspondet nec adiuvamen constituit pro accuratiore determinatione illius quod - saltem pro nunc - datum punctum referentiae constituit. Proinde in formulatione cuiusvis capitis de incapacitate consensuali, litteralis tenor singularium hypothesium quae in can. 1095 exprimuntur ad amussim servari oportet.
5. Metus, libertas ac consensus. Metus ac consensus matrimonialis triplici praecipuo modo sese mutue possunt ostendere. Primo, metus potest esse causa immediata consensus nupturientis. Secundo, praesentia metus potest quempiam inducere ad foedus matrimoniale interne reiciendum (sive ex toto sive in aliquo essentiali eius aspectu) quod ipse, per consensum externum, videtur accipere. Tertio, metus potest facultates psychicas nupturientis ita subvertere quod incapax consentiendi fiat.
6. In primo casu, verus consciusque consensus adest, quamvis a lege in determinatis circumstantiis (cfr. c. 1103) invalidus declarari potest. Altero autem casu, verus adaequatusque consensus excluditur, modo quidem conscio. Tertio vero, consensus conscie praestatur, sed inconscie est inadaequatus. Tum in altero tum in tertio casu, consensus per se est invalidus.
7. Homo, cum non semper est dominus exteriorum actuum, externam declarationem auto-donationis nuptialis potest profiteri, quin haec suiipsius traditio (cfr. c. 1057. § 2) realis sit. Talis traditio tantum est vera si nupturiens illam per internam electionem, liberam quidem ac deliberatam, suam faciat (ac capax sit id faciendi). Quis potest influxum metus ita subire ut actum externum, voluntati propriae contrarium, perficiat. Attamen nulla pressio, quamtumvis magna, potest coercere personam ad liberum (proinde et humanum) consensum internum praestandum suis actibus exterioribus. Qui gravem pressionem ad matrimonium contrahendum patitur, potest externe affirmare "Accepto". Voluntas tamen eius libera manet; ac si vera interna decisio voluntatis est "Non accepto", tunc simulat, et eius consensus est nullus, id est, non existit. Gasparri, adagium proponens "coacta voluntas est semper voluntas", addit: "E contrario, matrimonium est evidenter nullum, si pars metum passa in ipso matrimonii actu simulat consensum" (Gasparri, P.: De Matrimonio, Ed. tertia, 1904, n. 927-929).
8. Canon 1103 ergo contemplatur hypothesim personae quae nec conscienter simulat (c. 1101), nec inconscienter incapax valide consentiendi est (c. 1095), sed reapse consensum genuinum dat qui per se est validus, quamvis lex positiva, in harmonia cum eis quae videntur esse exigentiae legis naturalis, parata sit ad huiusmodi consensum nullificandum (cf. decis. Austinien. coram infrascripto, d. 6 aprilis 1995, n. 2).
9. Libertas ac motivatio. Huiusmodi elementariae distinctiones ad rem videntur esse cum animum vertimus erga affirmationem sententiae primae instantiae in causa coram nobis hodie: "la actividad que constituye el acto de elección voluntaria será libre en cuanto no esté predeterminada por las fuerzas externas o por motivos internos" (Acta, p. 59). Prima pars huius affirmationis (electio humana "será libre en cuanto no esté predeterminada por las fuerzas externas") accipitur sine ulla difficultate. Idem tamen dicendum non est de altera parte: quod nempe actus consentiendi liber est tantum si non sit determinatus "por motivos internos".
"Motivum describi potest sicut impulsus internus vel pressio psychologica qua persona erga determinatam electionem urgetur. Attamen interiora motiva, aliter ac quaedam pressiones ab extrinseco exercitae, in se libertatem non tollunt, nec decisiones determinant. Qui putat quod decisiones, ut sint liberae, immotivatae esse debeant, facile pervenit ad considerandam praesentiam motivorum sicut "probationem" alicuius generis coactionis internae quae, ad instar coercitionis ab extrinseco (cfr. c. 1103), dignitatis libertatisque humanae violationem comportaret. Huiusmodi conclusio sanis psychologiae principiis non correspondet" (decis. coram infrascripto d. 5 novembris 1992: RRD, vol. 84, p. 524).
10. Indeterminatio ac determinatio sunt stadia in processu electionis. Exercitio libertatis ab initiali statu indeterminationis proficisci debet. Si enim prima positio personae, quoad possibilem electionem, ad quandam prae-determinationem reduci posset, tunc reapse nullam libertatem in eligendo possideret. E contra, si quis ita inhibitus in eligendo fuisset ut ab initiali indeterminatione progredendi incapax fieret, eius libertas habenda esset sicut paralysi affecta ac illusoria. Qui numquam ad decisionem pervenire scit, nec electionem ullam umquam facit; forse liber dici potest, attamen eius indecisio suam libertatem inutilem reddit. Ut quis effective liber sit, oportet ut capax sit progrediendi ab indeterminatione ad determinationem; ut capax nempe sit auto-determinationis. Talis tamen progressio ab indeterminatione ad determinationem, si rationalis ac humana censeri debet, in aliquibus motivis innitatur necesse est. Secus, si nempe in nullo motivo vel ratione innixa fuisset, arbitraria esset vel irrationalis; ipse defectus motivationis defectum discretionis iudicii indicaret.
"L'indeterminazione che è necessario introdurre nella libertà non ha niente di comune con quest'altra indeterminazione che caratterizza la libertà d'indifferenza, cioè una scelta senza ragione, un volere senza motivi. La libertà di indifferenza è un non-senso..." (R. Zavalloni: La libertà personale. Psicologia della condotta umana, Milano, 1973, p. 237).
11. Quaevis rationalis actus voluntatis terminus est processus insigniti a "the appearance of motives. The appearance of motives should lead to a decision. Frequently, however, in the course of the process of the will, a weighing or even a conflict of motives must take place. The result of such a weighing or conflict of motives is the victory of some one motive, followed by a choice made by the will": Wojtyla, K.: Person and Community: Selected Essays, New York, 1993, p. 12). Motiva igitur inter se repugnantia non debent confundi cum absentia libertatis; potius sunt signum eius praesentiae.
Motiva quae se exhibent ante mentem quae decidere debet, non semper in harmonia inveniuntur nec subiectum in unum idemque inclinant. E contra, saepe accidit (praesertim vero cum de momentosis electionibus agitur) quod nonnulla motiva in unam directionem impellunt, alia vero in aliam. Cum persona tandem in casu statuit decidere iuxta haec motiva potius quam iuxta illa, non semper est quia motiva indicent decisionem faciliorem securioremve, vel determinationem quae quibusdam haesitationibus non sit affecta. Paucae decisiones quibus quis in fundamentali compromisso ["commitment"] se obstringit (uti haud dubio in electione matrimoniali accidit) factae sunt sine dubiis vel cunctationibus, quia aliquae residuales rationes, immo contra electionem quae sicut melior apparet, fere semper in mente manent. Attamen et electio reluctans, per se esse libera non desinit.
12. Proinde, si aliquis, statum indifferentiae relinquens, ad electionem pro vel contra actum particularem pervenit (sic libertatem suam exercitans), hoc est per processum quo motiva deprehendit. Errat ergo, modo quidem radicali, qui considerat electionem, ex eo quod motivata est, minus liberam esse. Sunt tamen qui sustinent "la falsa supposizione che la libertà implichi l'esclusione di ogni motivazione" (Zavalloni, op. cit., 66). Nemo veram electionem facit sine motivo; actus vero immotivati non essent liberi, sed potius irrationabiles. "La libertà non è infatti qualche cosa di anarchico o di irrazionale; non è l'assenza della causalità o della motivazione" (ibid. 231).
"Cotidiana experientia enim addiscimus efficacius quam scientiae inquisitionibus, nos omnes innumeris urgeri impulsionibus, sive irrationalibus, sive rationalibus, necnon adiunctis plurimis quae ad agendum nos movent. Non eapropter quis sanae mentis aestimaverit hominem ab his determinari in suo actu vel ab iisdem libertate defraudari. Dominium enim sui actus homo exercet has impulsiones discernens, quibusdam receptis, ceteris relictis, vel superatis" (c. Agustoni, d. 27 maii 1980: vol. 72, p. 402).
13. Iudices primae instantiae sese melius exprimere potuissent si prae mente habuissent illud discrimen, modo ita praeciso a conciliari Constitutione Gaudium et Spes (n. 17) prolatum: "Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione". Motivatio interna dignitatem humanam in eligendo non tollit; utique tamen caecus impulsus, qui et irrationalis et irresistibilis sit. Nulla normalis persona ab impulsionibus caecis dominatur, saltem in eo quod respicit momentosam quamvis decisionem vitalem, sicut est quidem - iteramus - matrimonium. Qui matrimonio "consentit" sub caeco impulsu, normalis non est; potius demonstrat possidere personalitatem graviter turbatam, saltem in ipso momento.
14. Equidem ambigendum non est quod anomalus status psychicus, quo quis iam non est dominus suarum actionum, provocari possit a circumstantiis externis tali vi praeditis ut personam intime omnino aequilibrio turbent, eamque sub imperio pulsionum linquant. Probari tamen omnino oportet effectus obcoecans ac derationalizans huiusmodi circumstantiarum, antequam petitio pro nullitate sub c. 1095, 2° sustinenda sit.
15. Quoad munus Defensoris Vinculi in processibus matrimonialibus, sequentia verba S. P. Joannis Pauli II, in Allocutione ad Rotam Romanam a. 1988 habita, notanda sunt: "Quando la sua partecipazione al processo si esaurisse nella presentazione di osservazioni soltanto rituali, ci sarebbe fondato motivo per dedurne una inammissibile ignoranza e/o una grave negligenza che peserebbe sulla coscienza di lui, rendendolo responsabile, nei confronti della giustizia amministrativa dei tribunali, giacché, tale suo atteggiamento indebolirebbe la effettiva ricerca della verità..." (AAS vol. 80 (1988) 1185).
16. Tandem adnotamus normam processualem in ipso initio causae in prima instantia servandam: necessitatem nempe perpendendi utrum libellus actoris boni iuris fumum exhibeat necne. Tribunal libellum examinare tenetur, ad decidendum an petitio super basim iuridicam saltem minimam fulciatur, nempe si vel parva possibilitas exstet ut post formalem processum iudicialem vindicetur; alioquin reiiciatur oportet (c. 1505 § 2, 4º), quia est abusus si ad plenum examen admittantur casus qui certo certius fundamento carent. Notanda quoque sunt verba S.P. Pauli VI, in Allocutione ad Rotam Romanam a. 1965 habita: "Nell'accettare o respingere un libello, vi occorrerà dunque un vigile senso di giustizia, affinché cause destituite di ogni fondamento, o manifestamente basate sul falso, o anche su fatti veri, ma giuridicamente inetti a ottenere l'effetto desiderato, siano respinte con coraggiosa fermezza" (AAS vol. 57 (1965) 235).
17. Insuper, quoad casus sub c. 1095, 2º praesentatos, libellus acceptandus non est nisi allegationes allatae quoddam fundamentum praebeant ad considerandum quod de notabili defectu discretionis iudicii agitur circa aliquod essentiale ius vel officium matrimoniale, qui et aliquam gravem anomaliam psychicam, praesentem quidem in momento consensus matrimonialis, indicet, haud vero leves vel moderatas pathologias tantum, vel meras deficientias indolis (cfr. Allocutiones S. P. Joannis Pauli II ad Rotam Romanam annis 1987 ac 1988 habitas: AAS, vol. 79, 1457; vol. 80, 1181).