2. De exclusione boni prolis. Uti patet, totalis exclusio procreativitatis seu boni prolis, sive mutuo pacto sive modo unilaterali facta, foedus coniugale invalidat. Quidquid enim sit de effectiva generatione filiorum, essentiale elementum validi consensus coniugalis invenitur in illa "apertura ad filios", qui nempe constituunt naturalem fructum unionis matrimonialis.
3. Recentior iurisprudentia N.F. communiter accipit quod mutua pactio, in momento nuptiarum, ad effectivam procreationem in posterum tempus differendam, compatibilis esse potest cum vera plenaque commutatione iurium matrimonialium, ideoque consensum ex se non irritat (cfr. c. De Jorio, d. 22 iulii 1964: R.R.Dec. vol. 56, p. 643; c. Brennan, d. 19 februarii 1965: vol. 57, p. 170; c. Bejan, d. 10 novembris 1971: vol. 63, p. 857; c. Ewers, d. 8 maii 1971: vol. 63, p. 388; c. Giannecchini, d. 14 ianuarii 1982: vol 74, p. 6; c. Bruno, d. 28 octobris 1983: vol. 75, p. 540; c. Agustoni, d. 7 novembris 1986, n. 3; c. Stankiewicz, d. 28 februarii 1989: vol. 81, p. 165; c. Funghini, d. 17 aprilis 1991: vol. 83, p. 249, etc.).
4. "Si temporanea exclusio boni prolis ex communi consilio inter partes fit, nuptias non invalidat, quia adest «intentio prolis» (cf. Suppl., q. 49, art. 3), etiamsi actualizatio intentionis in posterum tempus relinquitur. Tale consilium non semper prudens erit pro ulteriori firmitate necnon felicitate consortii coniugalis; hoc non obstante - praesupposito usu mediorum quae licita sunt - in compluribus casibus potest correspondere illi «paternitati responsabili» quae in recentiori doctrina magisterii exponitur. Joannes Paulus II haud ita pridem scripsit quod procreatio «conscia» seu responsabilis exercetur a coniugibus qui «sese ostendunt vere ad vitam apertos, etiam ubi seriis de causis moralibusque praeceptis ipsi animum inducant ut ad certum vel ad incertum tempus alium filium non gignat» (Litt. Encycl. Evangelium Vitae, n. 97; cfr. Catechismus Ecclesiae Catholicae, n. 2368)..." (Sent. Taurinen. d. 15 decembris 1994, coram infrascripto, n. 11).