Sententia d. 22 iulii 1993, coram Burke

2.         Discrimen inter comma secundum ac comma tertium canonis 1095. De incapacitate ad validum matrimonialem consensum praebendum, quae oritur ex quodam gravi defectu in facultatibus psychicis nupturientis, in canone 1095 Codicis anno 1983 promulgati agitur: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1. qui sufficienti rationis usu carent; 2. qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3. qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent"

            Et doctrina et iurisprudentia concordes sunt quod tria distincta capita incapacitatis consensualis in canone indicantur. "If [in c. 1095] the Legislator has determined three different incapacities for contracting matrimony, ... we must conclude that the Legislator is treating of three distinct incapacities" (M.F. Pompedda: "Incapacity to assume the essential obligations of marriage", in AA.VV. Incapacity for Marriage, P.U.G., Roma, 1987, p. 195). Dum clarum est factum quod de distinctis capitibus agitur, penitius inquirere circa rationem discriminis inter ea exsistentis forse licet.

            Fundamentalis structura canonis, ita ut nunc exstat, iam anno 1971 stabilita fuit. Commissio pro recognitione Codicis pio-benedictini tunc sequentem commentum tulit circa tres species incapacitatis quae proponebantur: "Dum in duobus prioribus casibus ipse actus subiectivus sane psychologicus consensus defectu substantiali laborat, in ultimo casu a parte contrahentis actus ille forte integer elici potest, ipse tamen incapax est obiectum consensus implendi, inde incapax quoque assumptam obligationem illud implendi" (Communicationes, III (1971), p. 77).

3.         Dilucidum est principium iuridicum iuxta quod contractus inter duas partes invalidus est, si obiectum ipsius contractus non cadit sub earum iure ac potestate disponendi; vel, a fortiori, si ipsum obiectum deest. Hoc principium saepe invocatum fuit in evolutione ideae incapacitatis consensualis. Ita, in Sententia d. 25 februarii 1969, in qua multum disseruit de contractu matrimoniali uti "consortium vitae", Lucianus Anné sustinuit quod si consortium in suis principiis deficit, "hoc in casu deest ipsum obiectum consensus matrimonialis" (R.R.Dec., vol. 61, p. 185). Tum doctrina tum iurisprudentia solent hoc principium accipere uti centrale pro analysi illius "incapacitatis assumendi", uti nobis in c. 1095, 3º nunc praesentatur.

4.         His positis rationibus, tritius dicitur discrimen inter capita in canone enumerata consistere in eo quod defectus consensus in nn. 1 ac 2 "ex parte subiecti" datur; in n. 3 tamen, "ex parte obiecti". Sic, in hoc postero casu, consensus praestitus censetur esse sufficiens ex se, sed inefficax, quia caret obiecto proprio, et ideo cadit in nullum. Proinde, haecce incapacitas assumendi non necessarie implicat defectum ipsi actui consensus inhaerentem, quia non requiritur quod facultates psychicae subiecti - intellectus nempe et voluntas - ullam turbationem patiantur. Sic, in priori decisione, Mons. Anné scripsit quod condicio incapacitans (nymphomania, in casu) "non tangit ipsa elementa formalia consensus matrimonialis, a.v. non inficit cognitionem aestimativam et voluntatem consensum elicientis, sub ratione ipsius operationis; tangit, autem, obiectum consensus" (Dec. 17 ianuarii 1967: R.R.Dec., vol. 59, pp. 28-29).

5.         Uti patet, haec analysis consentanea est cum principiis iuridicis quae contractibus in genere applicantur. Attamen, non parvas difficultates prae se fert, cum applicatur capacitati matrimonium contrahendi. Analysis, si bene perpenditur, considerationem trahit potius erga incapacitatem essendi assumptum, ex parte obiecti, quam erga incapacitatem assumendi, ex parte subiecti. Quo in casu, causa consensum invalidans sicut aliquid personae extrinsecum, potius quam internum, apparet. Aliis vero verbis, incapacitas consensualis sub c. 1095, 3º, oriri videtur non ex defectu ipsius actus humani, sicut accidit in numeris 1 ac 2 ipsius canonis, sed potest habere originem quae ipso agenti extrinseca sit.

            Quaerere licet utrum hic sit sensus canonis vel definitiva mens Legislatoris in re. Potestne actus consensus nupturientis esse revera "integer" ("actus ille forte integer elici potest..."), si adimpletio matrimonii (in suis obligationibus) ei impossibilis sit? Licet sustinere thesim iuxta quam persona consensualiter incapax foret, quin ipsius actus consensus sit intrinsice mancus? Quod tandem quaeritur hic est utrum impossibilitas de qua in c. 1095, 3º externa sit subiecto an interna.

6.         Dum illud saepe invocatum principium - "ad impossibile nemo teneatur" - praeter dubium est in agro legis contractualis, percaute procedendum est cum de eius applicatione ad consensum matrimonialem agitur. De nonnullis quidem impossibilitatibus certe licet affirmare quod obiecto totaliter inhaerent, quin ullus defectus exstet in electivis vel exsecutivis facultatibus subiecti. Ex. gr., impossibilitas circulum quadratum delineandi; vel, uti afferamus exemplum saepius in agro iuridico invocatum, impossibilitas acquirendi obiectum quod non amplius exsistit (uti in contractu venditionis/emptionis equi qui, contrahentibus insciis, iamiam mortuus est). Talibus in casibus, recte quis affirmare potest quod deficit obiectum propositi contractus. Si consensus partium - liber ac adaequatus in se - reducitur ad iuridicam inefficaciam (minime quidem modo unilaterali, notari oportet, sed ex utraque parte), haec non est nisi plana ac simplex consequentia "defectus obiecti".

            Attamen non videtur quomodo principium nuper relatum - recte quidem in talibus casibus applicatum - possit simili modo applicari actui matrimonium contrahendi. Obiectum consensus matrimonialis est ipsum matrimonium, cum essentialibus eius iuribus ac officiis. Si quis non potest assumere obligationes matrimonio naturaliter inhaerentes, hoc non provenit ex defectu obiecti - quoniam obiectum revera adest - ; oritur potius ex defectu capacitatis in subiecto, cum respectu obiecti. Impossibilitas contrahendi oritur non in obiecto (matrimonium), sed in aliquo vitio vel mendo personae quae matrimonium contrahere vult. Matrimonium deficit ex parte nupturientis, non ex parte ipsarum nuptiarum. Incapacitas ergo iacet totaliter in subiecto. Canon 1095 non tractat de matrimoniis quae iniri non possunt, sed de personis quae non valent matrimonio consentire: "Illi sunt incapaces matrimonii contrahendi qui..."

7.         Quod ergo consensualis incapacitas contrahendi matrimonium semper originem ducit ex defectu subiecti, qui in aliquo aspectu praestiti consensus deficit, non minus verum est de c. 1095, 3º, quam de commatibus primo et secundo canonis. Canon ex integro tractat praecise de internis subiecti elementis quae consensum validum impediunt.

8.         Unumquodque igitur ex tribus capitibus, sub quibus c. 1095 respicit incapacitatem consensualem, secum fert praesentiam defectus vel insufficientiae in subiecto (in parte nempe contrahenti), quoad obiectum (matrimonium) quod ipse intendit eligere. Totus canon de inadaequatione subiecti relate ad obiectum agit. Si res ita se habent, divisio in tria capita debet indicare quod defectus subiecti interne configuratur modo diverso in unoquoque ex tribus casibus. Analysis igitur canonis postulat determinationem magis accuratam naturae ac radicis uniuscuiusque defectus, uti in distinctis numeris canonis proponuntur.

            In primo commate, matrimonialis incapacitas subiecti oritur ex eius absoluta incapacitate (saltem tempore consensus) eliciendi quemlibet actum humanum, ob defectum sufficientis usus rationis. Commata secundum ac tertium, e contra, tractant non de incapacitate pro quavis electione humana, sed de illa quae ad essentialia iura/officia matrimonii se refert. Hic valde praecisus est canon, ac multum refert prae oculis habere hanc praecisionem: "... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda"; "... qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".

            Asserere igitur liceret quod, in quantum quis loqui possit de obiecto electionis sub n. 1 canonis, est matrimonium "simpliciter" quidem consideratum; dum sub nn. 2 ac 3, est matrimonium consideratum sub lumine eius essentialium iurium/officiorum. Si defectus usus rationis de quo in n. 1 verificatur, nuptiae semper invalidae sunt. Attamen, etiamsi gravis defectus discretionis iudicii vel incapacitas assumendi sub nn. 2 vel 3 probetur, incapacitas consensualis non exinde sequitur nisi etiam demonstretur quod anomalia in casu nupturientem reddiderit incapacem praecise cum respectu ad aliquod ius/officium quod matrimonio essentiale sit. Si quis incapax est quaedam matrimonii iura vel obligationes non-essentiales comprehendendi vel assumendi, hoc nullius momenti est sub c. 1095, 2º vel 3º, ac consensum minime invalidat. Conclusio exinde videtur promanare, sicut principium sanae iurisprudentiae, quod quaevis declaratio nullitatis sub nn. 2 vel 3 canonis, illud essentiale ius vel officium, sub cuius respectu nupturiens incapax iudicatus fuit, specifice indicare deberet.

9.         Si in nn. 2 ac 3 canonis mentem nunc vertimus sub hoc respectu, scil. quod alterutrum comma tractat de defectu subiecti quod attinet ad obiectum, quaestionem reproponere possumus: in quo praecipue fundatur discrimen inter duo haec capita? Responsio quae liceret praebere forsitan esset: c. 1095, 2º respicit incapacitatem consensualem in facultatibus aestimativis subiecti radicatam, dum c. 1095, 3º hanc incapacitatem considerat quatenus ipsum afficit in facultatibus exsecutivis; semper sub respectu iurium-officiorum essentialium matrimonii.

            Iuxta hanc hypothesim, defectus subiecti (momento consensus) relate ad obiectum, in intellectu radicatus foret in casu c. 1095, 2º; in voluntate vero, in casu c. 1095, 3º. Uti legimus in recenti Decreto, talis attributio non parvam cohaerentiam logicam possidet: "velut in consensu matrimoniali intellectus et voluntas, bene specificati in sua ratione, inter se arcti sunt, ita in can. 1095, incapacitas ob sphaeram intellectivam vertit ad defectum discretionis iudicii (n. 2 canonis), et incapacitas assumendi obligationes iam promissas ad sphaeram volitivam attinet (n. 3 canonis): et duo numeri huiusmodi canonis, bene specificati in sua ratione, inter se arcti sunt in consensu matrimoniali praestito" (c. De Lanversin, Decretum, d. 13 ianuarii 1993, n. 6).

            Si res sic sumuntur, causae de incapacitate consensuali quae anomaliis vel defectibus intellectus tribui possint, sub c. 1095, 2º cadunt; dum ad n. 3 canonis assignantur illae causae in quibus incapacitas in deficientiis voluntatis radicatur. Aliis vero verbis, sub c. 1095, 3º, nupturiens obligationes essentiales matrimonii sufficienter intellegit sed, ob defectum voluntatis, eas adimplere non potest; eo ipso eas nec valide assumere valet. Exsecutiva enim eius capacitas deficit.

10.       Qui analysim in hoc sensu prosequitur, alium gressum rationabiliter facere posset qui, logicam structuram canonis sublineans, eius applicationem faciliorem redderet; hoc est, canoni 1095, 3º assignare omnes causas de incapacitate ob deficientias voluntatis. Sub respectu vero volitivo, oportet considerare non tantum quandam possibilem inhabilitatem exsecutivam - inadaequationem nempe voluntatis ad dispondendum de obiecto electo vel ad susceptas obligationes implendas - sed et anteriorem ac adhuc radicaliorem hypothesim inhabilitatis electivae: absolutam nempe incapacitatem pro qualicumque electione perficienda.

            Aliis vero verbis, quivis potest esse volitive incapax validi consensus matrimonialis:

            a) quia, etiamsi liberum arbitrium adhuc possideat, ei in condicione tam enervata adest, ut ad mensuram obiecti electi non perveniat. Eligere utique scit; attamen non valet adimplere (semper prae oculis habito quod realis impossibilitas, ac non mera difficultas, probari oportet). Exemplum sit casus nymphomaniae;

            b) vel quia liberum arbitrium seu facultatem liberae electionis penitus amisisset. Eius interna libertas adeo minata est, ut actiones eius iam ne humanae quidem electiones sint. Ipse non valet adimplere, quia iam nec eligere potest. Pathologiae ad instar addictionis drogis possunt reducere personam humanam ad talem condicionem.

            In prima quidem hypothesi, incapacitas nupturientis derivatur ex inadaequatione eius facultatis exsecutivae: assumere non valet quia non valet adimplere. Altero autem casu, deest ipsa facultas electiva; non valet assumere quia non valet ullam veram electionem humanam perficere.

11.       Sub hoc respectu, omnes casus incapacitatis volitivam originem habentes - tum casus voluntatis quae adest, modo tamen nimis enervato, cum casus voluntatis quae penitus deest - tractandi erint sub c. 1095, 3º. Sic pervenitur ad plausibilem analysim discriminis quod inter comma secundum canonis ac tertium exstat:

            c. 1095, 2º: defectus intellectus seu facultatis aestimativae-criticae;

            c. 1095, 3º: defectus voluntatis seu facultatis electivae-exsecutivae.

12.       Exinde forse modo magis logico tum unitas cum divisio canonis apparebunt. Dum de unico themate agit - psychica nempe incapacitate pro consensu matrimoniali praebendo - hoc contemplatur sub tribus respectibus: a) consensus invalidus pro quavis electione; b) consensus invalidus ob defectus intellectus, ratione habita de iuribus/officiis essentialibus matrimonii; c) consensus invalidus ob defectus voluntatis, eadem ratione habita.

            Huiusmodi analysis poterit praeterea redigere iuridicum usum termini "discretionis iudicii" ad maiorem harmoniam cum eius sensu primigeno, qui proprius est philosophicus: naturae quidem intellectivae, potius quam volitivae.

13.       Hic per transennam possumus notare aliquas difficultates orientes ex suggestione quod incapacitas potest dari sub c. 1095, 3º, quin vera psychica anomalia exstet in casu. Sic in una recentiore legimus: "Differentia praecipua [inter tria commata canonis] in hoc consistit, quod in ultima hypothesi incapacitas coalescit ex una vel pluribus concurrentibus causis naturae psychicae, quippe quae tamen veram anomaliam psychicam seu morbum, in quadam categoria nosographica includendum, non constituunt; dum in prioribus duabus hypothesibus requiritur vera et propria anomalia psychica quae autem necessario in quadam categoria nosographica includi debet, attenta eius natura et gravitate" (c. Faltin, dec. 3 martii 1993, n. 10). Reapse non videtur quomodo tam grave mendum, uti est incapacitas consensualis ex causis naturae psychicae oriens, dari possit sine exsistentia verae anomaliae psychicae. Censemus quod principia fundamentalia aptius in aliis recentioribus Sententiis exprimuntur: "Cum in numero 2º tum in 3º agitur de defectu consensus ex anomalia quadam psychica" (c. Doran, in una Clevelanden. d. 25 martii 1993, n. 6); insistitur vero in gravitate subiacentis anomaliae: "incapacitas assumendi vel adimplendi onera coniugalia non ex gravi quadam perturbatione psychica momento celebrationis derivata vix in ordine iuridico concipi potest" (c. Boccafola, in una Jolietten. d. 13 decembris 1989, n. 13); "vera incapacitas assumendi obligationes essentiales matrimonii, quae nuptias irritat, tunc quoque admittenda est, si probetur gravem fuisse statum pathologiae psychicae contrahentis tempore nuptiarum" (c. De Lanversin, in una Bogoten. d. 27 ianuarii 1993, n. 10); quae quidem necessarie comportat gravem personalitatis deordinationem: "Comma tertium can. 1095, se refert atque perpendit 'impossibilitatem iuridicam' assumendi obligationes essentiales matrimoniales ex contrahente qui patitur causas naturae psychicae, seu anomalias psychicas, quae inficiunt suae personalitatis conformationem" (c. Ragni, in una Mutinen., d. 23 martii 1993, no. 4); "constare enim debet de vera ac radicata deordinatione permanenti personalitatis" (c. Agustoni, d. 15 iulii 1986: R.R.Dec., vol. 78, p. 461). Patet eum, qui tam radicaliter in sua personalitate afficitur, gravi psychica anomalia laborare.

14.       Ius ad intimitatem spiritualem. Consensus matrimonialis secum fert traditionem acceptationemque iuris (cum correspondenti officio) ad intimitatem cum physicam tum spiritualem. Qui incapax est intelligendi minimum contentum iuridicum essentialium obligationum quae ex his iuribus promanant, consensus matrimonialis est incapax.

            Quaestio capacitatis consensualis pro physica coniugali intimitate non videtur gravia problemata theoretica ponere. Sub respectu aestimativo, nupturientes debent intelligere quod matrimonium confert quoddam essentiale ius/officium ad 'aliquam cooperationem sexualem' ordinatam ad prolem procreandam (cfr. c. 1096, § 1). Sub respectu operativo vel exsecutivo, realis capacitas copulam perficiendi exsistere debet (cfr. c. 1084, § 1). (Hic necesse non est ut ponderemus quaestiones quae oriri possunt ex verbis "humano modo" c. 1060, § 1). Proinde, sub respectu tum aestimativo cum exsecutivo, essentialis natura iuris commutati evidens est. Nullae speciales difficultates Tribunali se offerunt ad iudicandum an minima comprehensio critica huiusmodi iuris ad intimitatem physicam adfuisset, vel an exstitisset capacitas ad assumendam correlativam obligationem.

15.       Quaestio relate ad capacitatem consensualem pro spirituali intimitate matrimonii aliter se praesentat. Et iurisprudentia et doctrina adhuc incumbunt in determinando - res quidem haud facilis - quid sub iuridico respectu commutatio iuris ad huiusmodi intimitatem essentialiter secum ferat. Agnoscendum vero est quod perplurimi adspectus spirituales matrimonii ad sphaeram moralem vel asceticam, potius quam ad illam stricte legalem, pertinent. Iuridica tamen quaestionis investigatio persequenda est, uti patet. Indagatio praetermittere non debet c. 1096, § 1, quasi notionem tantum sexualis-biologicae matrimonii praebeat. E contra, canon, praecise in quantum praesentat matrimonium sicut permanens consortium inter virum et mulierem ordinatum ad prolem, indicat praecipua elementa fundamentalia in quibus indoles humano-spiritualis foederis coniugalis innititur. Permanentia illius relationis interpersonalis ac intersexualis quae constituitur, exclusiva eius natura, eiusque apertura ad procreativitatem participatam: hi sunt primi parametri pro determinatione illorum essentialium iurium/obligationum, etiam sub respectu spirituali, quae dimensionem iuridicam possident, quaeque igitur possunt ponderationi iudiciali subici.

16.       Obligationes matrimonii essentiales

            Rotalis sententia coram Raad d. 14 aprilis 1975 (quae uti unus ex fontibus c. 1095, 3º citatur in Codex Iuris Canonici, Fontium Annotatione Auctus; Lib. Ed. Vat., 1989, p. 301) longe lateque ponderavit perplures qualitates ac capacitates, relate ad intimitatem ac integrationem spiritualem inter coniuges, quae propositae fuerunt uti essentiales ad validam constitutionem iuridicam foederis matrimonialis. Inter eas recensebantur: "stability in work", "maturity of conduct throughout the ordinary events of daily life", "self-control or temperance necessary for any reasonable and 'human' form of conduct", "stability of conduct and capability of adapting to circumstances", "gentleness and kindness of character and manners in mutual relationships", "mutual communication or consultation on important aspects of conjugal of family life"... Videtur esse adhuc persuasiva animadversio a Iudice rotali facta: "Si omnia et singula relata elementa consensui matrimoniali essentialia sunt, legitime quaeritur: Quisnam est matrimonii capax? Estne infelix matrimonium quod invalidum declarari nequit?" (R.R.Dec., vol. 67, pp. 243-245).

17.       Peritus psychiatricus, in quadam recenti rotali causa (P.N. 15.685), rogatus quales censeret esse obligationes matrimonii essentiales, respondit: "gli obblighi di ordine morale: di sostegno, di comunicazione, di comprensione reciproca". Et nos cum perito plene convenimus quod, intra agrum quidem moralem, momentosae utique sunt hae obligationes, quarum adimpletio postulatur si possibilitates matrimonii ad effectum plene perducendae sunt. Intra agrum tamen legalem, quaestio est utrum censeri possint uti iuridice essentiales (tales ut, praeter dubium, sunt obligationes illae quae in tribus «bonis» continentur), eo praeciso sensu ut nuptiae possibiles non sint pro persona quae sat non intellegit huiusmodi officia moralia, vel non est capax ea adimplendi. Mensura quae lex adhibet ad iudicandum de capacitate consensuali, oportet sit id quod constitutionaliter a nupturiente requiritur ut consensus eius valeat ad "esse" matrimonio conferendum, minime id quod moraliter desiderabile foret ut subsequens vita coniugalis verisimiliter ad plenitudinem humanam vel perfectionem evehatur.

18.       Exsistere obligationem, constitutivam quidem necnon essentialem, fidelitatem servandi vel compartem participem faciendi in propria potentia procreativa, nemo est qui dubitet; ac rationabiliter licet expetere ut Tribunal ecclesiasticum ex actis et probatis iudicet utrum nupturiens, tempore quidem consensus, sufficientem perceptionem criticam circa tales obligationes vel capacitatem eas assumendi possedisset. Attamen, si agitur de officio quo quis tenetur ut sit stabilis, patiens, "communicativus", bonae indolis, amabilis, prudens, accommodatus ["adaptable"], etc., difficile videtur statuere quomodo tales obligationes uti constitutivae validi consensus matrimonialis recte considerandae sint; nec minus difficile foret stabilire (immo et suggerere) quaevis obiectiva criteria iurisprudentialia quibus Tribunal posset uti ad iudicandum utrum nupturiens huiusmodi qualitates possedisset gradu quidem sufficienti - vel deficienti - , pro validitate consensus ab ipso prolati.

            Tribunal ex actis utique persuasum habere potest quod nupturiens fuit indolis instabilis, constitutionaliter nervosus vel impatiens, inurbanae consuetudinis, intemperans in usu tabaci vel alcohol, deficiens quoad responsabilitatem in re oeconomica, et caetera. Attamen (praecisione facta a casu quo dolus circa huiusmodi menda consulto patratus fuit ad obtinendum consensum), sub quibus criteriis legalibus ac cum quali iustificatione humana potest iudicare quod qui talibus mendis laborat incapax est matrimonium contrahendi, vel quod alia persona quae eum ipsum amet, etsi plene cognoscat eius menda, nec ius nec possibilitatem nuptias cum eo ineundi habet?

19.       Canon 1057, § 2 clare statuit quod, per consensum matrimonialem, nupturiens ne tantum seipsum donat, sed et alteram partem accipit. Huiusmodi acceptatio significat partem alteram excipere sicuti est: aliis verbis, cum deficientiis quae eam insignunt. Eo ipso quod humani sunt, tum ille qui se donat, tum compars quam accipit, deficientias vel vitia habent. Et menda illa suapte natura ad consortium vitae coniugalis graviter perturbandum possunt tendere. Attamen ex c. 1098 Codicis compertum est quod, nisi deliberatus dolus patratus sit, nullum effectum invalidantem habent quoad consensum matrimonialem.

20.       "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" Joannes Paulus II: Ad Rotae romanae auditores Allocutio, d. 5 februarii 1987 (AAS vol. 79 (1987) 1457). "Certainly, some degree of psychopathology is universal and its presence cannot automatically be equated with illness" (Editorial: American Journal of Psychiatry, vol. 143 (1986), p. 201). Communes vero sunt vitiositates sicut proclivitas ad iram, zelus, volubilitas emotionum, etc.; ac fas non est eas leviter includere in categoriam cuiusdam "gravis anomaliae", requisitae quidem ad sustinendum argumentum de incapacitate consensuali. Mutationes ingenii in ratione agendi perplurium personarum facile animadvertuntur; et licet affirmare, si quis vult sic se exprimere, eas quandam "dichotomiam" exhibere in actionibus. Attamen nullo modo ex hisce variationibus liceret concludere illas personas schizophraenia stricto sensu pati. Ad id enim affirmandum, opus absolute erit diagnosi psychiatrica, professionali quidem ac fidedigna.

21.       Quoad phenomenon zelotypiae, quod inter amantes tam saepius invenitur, sequentia notare possumus. Hodie sat late diffusa est thesis "officialis", in agro psychiatriae ac psychologiae, iuxta quam zeloptypia uti quaedam pathologia consideranda erit, symptoma nempe cuiusdam immaturitatis, "possessiveness", neurosis vel insecuritatis. Alii tamen psychiatri, clarae quidem famae, ab hac thesi discrepant; autumant quod, dum zelotypia quidem pathologica esse potest, normalis vero eius forma exstat quae iuxta communem opinionem amorem naturaliter concomitatur (cfr. Paul E. Mullen: "Jealousy; The Pathology of Passion": British Journal of Psychiatry, vol. 158 (1991), pp. 593-601). S. Thomas vero animadvertit: "zelus viri ad uxorem, et uxoris ad virum, naturale est; quia in omnibus invenitur" (Suppl. q. 65, art. 1).