Sententia d. 17 iunii 1993, coram Burke

2.         Alia occasione exposuimus nostram sententiam, iuxta quam congruit matrimonii naturae (sic quoque uti in novo Codice praesentatur), collocare essentiam boni fidei in unitate vinculi potius quam in exclusivitate copulae (decis. coram infrascripto, d. 8 februarii 1990, in una Romana).

            Animadvertimus quod bonum fidei cum essentiali proprietate unitatis, simili modo ac bonum sacramenti cum essentiali proprietate indissolubilitatis, rationem habet. Sustinuimus postea quod dum consensus nuptialis in essentia certe vitiatur ab illo qui unicitatem vinculi non acceptat, propositum in ipso momento nuptiarum exclusivitatem copulae frangendi, id est, commercium sexualem cum tertia habendi, consensum simulatum et proinde invalidum non ex se inducit. Sub aspectu vero morali, colere talem intentionem absdubio peccatum secum fert, et quidem grave; sub aspectu tamen iuridico, non necessarie implicat simulationem, quae consistit nempe in quodam "consensu" deficiente, modo quidem constitutionali, eo usque ut impar sit ad verum matrimonium instaurandum.

3.         Exstant et aliae considerationes, quas obiter tantum hic volumus indicare. Non est ambigendum quod pactio moralis qua quis promittit fidelitatem sexualem in coniugio observare, matrimoniale officium essentiale, principale quidem inter essentialia, constituat. Proinde, consensus matrimonialis invalidus esse posset - non ex simulationis capite, utique vero ex capite incapacitatis consensualis - si probetur partem culpabilem, praecisione facta a quaestione utrum fidelitatem frangere sibi proposuisset annon, incapacem eam servandi fuisse tempore nuptiarum, quia hyperaesthesiam sexualem, satirismum nempe vel nymphomaniam, patiebatur (cfr. c. Bruno, d. 15 decembris 1972, RRD, vol. 64, p. 764). Exsistentia vero huiusmodi invincibilis hyperaesthesiae stricte probanda est; quod non est facile. Nuda testimonia de quadam prae-matrimoniali laxitate in rebus sexualibus non sufficiunt ad demonstrandam exsistentiam huiusmodi gravis condicionis pathologicae. Nemo dubitare potest quod mores prae-matrimoniales in campo sexuali his posteris decenniis in peius verterunt. Non tamen ex hoc licet concludere quod quaedam prae-matrimonialis promiscuitas amissionem capacitatis consensualis necessarie inducat ac probet. Tantum ex vera hyperaesthesia sexuali, in qua nempe omnis sexualitatis temperatio sit amissa, incapacitas oriri potest; stricte probare oportet talem condicionem omnino anomalam.

4.         Aliud punctum adhuc considerare possumus. Dum probatio simplicis lasciviae prae-matrimonialis, etsi una cum explicito proposito post-nuptialis infidelitatis, ex se non sufficeret ad demonstrandam simulationem sub c. 1101, § 2 vel incapacitatem consensualem sub c. 1095, 3º, forse posset basim praebere ad matrimonium declarandum invalidum ob dolum sub c. 1098, eo vel magis si immoralis ratio agendi, praeterito tempore, ab altera parte celata fuisset.

            Accidere vero potest quod aliquis, amore captus erga alteram personam quam scit promiscuam in praeterito fuisse, quam immo non semper fidelem fore in posterum pro certo habet, velit hoc non obstante ipsam in coniugem ducere. Nulla apparet ratio, iuris quidem vel iustitiae, qua privari debeat iure contrahendi matrimonium cum huiusmodi persona. Aliter plane dicendum erit si agatur de casu quo consensus elicitur praecise ob dolum circa indolem alterius personae eiusque anteactam vitam in area tanti momenti uti est moralitas sexualis. Hoc in casu, vitiatur essentialis authenticitas donationis coniugalis - quae ipsum matrimonialis consensus obiectum constituit (cfr. c. 1057, § 2) - , quia privatur ipsa "veritate quae ipsimet consensui competit ut talis sit" (c. Serrano, in una Umuahiaen. d. 2 iunii 1989, n. 8); consensus proinde nullitate inficitur (cfr. decis. coram infrascripto, d. 25 octobris 1990, in una Madraspolitan.).