2. In iudicandis causis de incapacitate consensuali, iurisprudentia ecclesiastica terminologiam iuridicam stabilire ac invocare debet, quin terminis medicis vel psychiatricis innecessarie quidem vel modo parum perspicuo utatur. Hoc vero magis est urgendum si, uti accidere videtur in hodierna scientia psychiatrica, concordia generalis circa terminos diagnosticos adhibendos non detur apud ipsos psychiatras, etiam insignes (cfr. American Journal of Psychiatry vol. 141 (1984), pp. 542-545; 548-551; vol. 150 (1993), pp. 399-410).
3. Hoc prae oculis habito, possumus melius attendere quadam affirmationi Patroni actoris in casu hodie sub iudice. Iuxta cl.mum Advocatum, iurisprudentia rotalis agnoscit quod defectus discretionis, incapacitans quidem, "minime requirit exsistentiam verae psychopathiae" (Restr. Resp. 7). Quidquid sit de theoriis in hac materia decennio 1970 propositis, c. 1095, 2 novi Codicis statuit quod incapacitas pro matrimoniali consensu oriri potest tantum cum de gravi defectu discretionis iudicii agatur; tantum nempe cum facultas iudicandi quam humana «psyche» possidet, gravem turbationem ["disorder"] patitur. Si vero aliquod dubium adhuc remansisset, dissipatum fuit per authoritativam interpretationem (totius quidem scopi c. 1095), ab ipso principali legislatore datam. In Allocutione quam Romanae Rotae anno 1987 direxit, Joannes Paulus II docuit: "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS vol. 79 (1987) 1457). Pro anthropologia christiana et pro iurisprudentia canonica, talis "anomalia" (quoquomodo ab aliis scientiis definiatur) veram pathologiam «psycheos» absdubio constituit; turbationem scilicet seu morbum intellectus vel/et voluntatis (vel etiam, iuxta opinionem nonnullorum, et affectivitatis), talem profecto quae incapacitatem consensualem inducat.
4. Progressus scientiae modernae demonstrat quod psychicae turbationes longe frequentiores sunt quam id quod tempore praeterito supponebatur vel saltem concedebatur. Non tamen ex hoc insequitur quod tales turbationes vel anomaliae semper sint graves. "Tempus erat quum praesentia cuiusvis anomaliae psychicae utpote aliquid omnino exceptionale - immo et opprobriosum - considerabatur. Hodiernis diebus acceptatur potius quod invaletudines psychicae sunt quasi ita communes sicut illae physicae atque, pari modo, possunt esse praesentes in gradu levi, moderato vel gravi. Revera ista comprehensio non est nova pro anthropologia christiana, quae tenet, uti fundamentalem visionem hominis ex doctrina peccati originalis necessario procedentem, quod unusquisque aliquam perturbationem seu defectum integrationis personalitatis patitur. Christianus igitur affirmat neminem exstare qui sit perfecte "normalis", eo nempe sensu quod a norma idealis harmoniae inter facultates psychicas regnantis aliquantulum non declinet" (decis. coram infrascripto, d. 17 ianuarii 1991, in una Jolietten. in Illinois, n. 3).
Mera diagnosis cuiusdam "Personality Disorder", cum exigua eius effectuum specificatione ac sine clara gravitatis indicatione, ad incapacitatem consensualem probandam omnino impar est. Turbationes Personalitatis frequentes sunt. DSM-III-R, complures formas adnotans, affirmat quod "Borderline Personality Disorder is apparently common" (p. 347), idem dicens de "Histrionic Personality Disorder" (349), "Avoidant Personality Disorder" (352), "Dependent Personality Disorder" (354), ac "Obsessive Compulsive Personality Disorder" (355).
5. Praeterea, Iudex ecclesiasticus semper debet ponderare utrum symptomata - indicationes nempe invocatae ad praetensum "Disorder" diagnosticandum - sufficiant necne ad stabiliendam existentiam alicuius inordinationis quae, iuxta acceptabilia criteria anthropologica, vere incapacitans esse videatur. Opus erit speciali sollertia cum agatur de ponderando utrum sic dictus "Dependent Personality Disorder" possit incapacitatem pro matrimoniali consensu inducere. Etenim, cum matrimonium fuit institutum ad mutuum adiutorium praebendum, videtur quod quaedam dispositio vel desiderium ad se "dependentem" monstrandum, reddit personam potius aptam quam imparem ad consensum coniugalem praebendum.
Iuxta criteria hoc tempore apud "American Psychiatric Association" vigentia, diagnosis de "Dependent Personality Disorder" dari potest cum sequentia quinque "symptomata" quis exhibeat: (a) "volunteers to do things that are unpleasant or demeaning in order to get other people to like him or her"; (b) "feels uncomfortable or helpless when alone, or goes to great lengths to avoid being alone"; (c) "feels devastated or helpless when close relationships end"; (d) "is frequently preoccupied with fears of being abandoned"; (e) "is easily hurt by criticism or disapproval" (DSM-III-R, p. 354). Ultimum symptoma huius elenchi quendam gradum moralis defectus certe indicat, haud tamen gravem. E contra, rationabiliter quis sustinere potest alia quattuor compatibilia esse cum veritate coniugalis amoris ac fidelitatis; immo et considerari possunt sicut signum ac bonum fundamentum huius amoris.
Actor in praesenti causa sustinet quod gravis immaturitas demonstrabatur ex eo quod ipse ac conventa "co-dependentes" fuerunt: hoc sicut defectum evidentem considerat. In matrimonio tamen de quadam "co-dependentia" essentialiter agitur. Quod sponsi adiutorium sibi mutue praebeant, ita ut crescere insimul possint, partem quidem scopi matrimonii constituit, praecise ad bonum coniugum fovendum. Apud hodiernos psychologos communis est thesis iuxta quam "excessive dependence on one's married partner", uti vitium personalis indolis consideratur (British Journal of Psychiatry (1991) vol. 158, p. 598). Sit; sed si "excessus" evitat, uti virtus habenda est haec dependentia.
6. Opiniones peritales. In illo processu quo exstruuntur testimonia ac probationes quae Iudex in causa decidenda ponderare debet, opiniones peritorum in diversis agris (impotentia, calligraphia, etc.) iam a longo tempore perutiles retenentur. Canon 1574 statuit: "Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum, praeceptis artis vel scientiae innixum, requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam".
Ex praescripto c. 1680, huiusmodi opera fit obligatoria in causis matrimonialibus, quotiescumque allegatur consensus defectus "propter mentis morbum". Prae oculis vero habitis iis quae supra vidimus - quod nempe incapacitas consensualis solum ex quadam gravi anomalia vel morbo psychico oriri potest - patet quod si, non tantum ex iis quae in libello asseruntur sed et praesertim ex subsequenti instructione causae, rationabile indicium exsistentiae gravis morbi tempore nuptiarum emergit, tunc opera periti adhibenda est. E contra, si nihil durante instructione in lucem venit quod gravem anomaliam psychicam in illo momento indicare possit, tunc, ad tenorem ipsius c. 1680 ("nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat"), opera peritalis nullius profectus esse videretur (cfr. decis. Corcagien., c. infrascripto; d. 18 iunii 1990, nn. 7-9: in Forum 3 (1992) 1: p. 110).
"Ubi enim acta nullomodo suggerunt dubium de praetensa abnormitate personae, Iudici nedum ius, sed officium est praetermittendi interventum peritorum: causae enim non instruuntur super probabilia seu hypothetica, sed super facta et adiuncta descripta; non super desiderata, sed super veritatem" (c. Agustoni, d. 15 iulii 1986: R.R.Dec., vol. 78, p. 461).
7. Peritia ad hoc dirigitur ut peculiares vel speciales ["specialized"] rationes praebeantur, quae quaestionem ante Tribunal in clariore lumine collocent, ita ut Iudex possit accedere ad novam profundioremque causae comprehensionem, quam antea attingere fas ei non erat. Etiam si verum est quod "peritorum sententia non est probatio legalis" (c. Bejan, d. 14 martii 1964, R.R.Dec., vol. 56, p. 195), ac "dictamina psychologica haud sunt normae iuridicae" (c. Stankiewicz, d. 31 maii 1979: R.R.Dec., vol. 71, p. 310), omnes norunt iudicia vel opiniones periti, uti testis quidem qualificati vel "technici" (cf. c. Ferraro, d. 21 decembris 1982, n. 6), peculiari consideratione mereri. Simul autem patet quod scientificum momentum huiusmodi opinionum metiri debet iuxta certitudinem factorum quibus eaedem innituntur, necnon iuxta fidem quae oportet tribui methodis investigationis adhibitis. Revera psychiatrica sententia innixa in concretis chartulis medicis-clinicis (quae, ex. gr., condicionem alcoholismi vel drogis addictionis attestantur) exstruitur ex obiectivis datis quorum pondus legale rationabiliter aestimari potest. Data autem ex "tests" psychologicis manantia videntur praebere minorem basim pro certitudine in iuridicis sententiis, cum et ipsi psychiatri non sint concordes quoad validitatem conclusionum quas ex iis deducere licet (cfr. J.J. López Ibor Aliño: "Cuestiones Médico-legales", in Introducción a la Psiquiatría (9ª ed.), Barcelona, 1977, p. 487). Examen psychologicum vel psychiatricum directe in personam factum, potest quoque fundare opinionem peritalem; scientifica tamen certitudo eius conclusionum remanet quaestio quae non parvas difficultates pro Iudice secum fert.
8. Doctores medicinae generalis ["physicians"] sat raro inter se radicali modo dissentiunt, circa naturam vel etiam gravitatem alicuius infirmitatis physicae; dissensiones, si adsint, saepius ad modum curandi se referunt. E contra, uti Iudices bene sciunt, radicales disparitates quoad diagnoses infirmitatum «psycheos», sat frequentes sunt inter psychiatras. Neque quis de hoc mirari potest. Dum enim doctores medicinae physicae habent commune exemplar ["model"] valetudinis physicae "normalis", tale exemplar non datur in psychologia, quoniam psychiatrae vel psychologi nullum exemplar, unanimiter quidem receptum, personalitatis normalis, vel normalis valetudinis psychicae habent (cfr. S. Cervera et al.: "La psiquiatría y la función del perito en las causas matrimoniales" Ius Canonicum 18 (1978), p. 256; G.W. Allport: Pattern and Growth in Personality, New York, 1961, p. 307).
Hae animadversiones, dum valorem opinionum psychologorum vel psychiatrarum minime negant, utique submonent relativam esse certitudinem scientificam ex istis opinionibus deducendam, quia non parvum elementum hypotheseos ex regula subiacet interpretationibus quas praebent. Iudex hoc prae oculis habere debet, cum ad Acta perpendenda accedit.
9. Acta constant documentis, testimoniis ac opinionibus (peritalibus vel non), una cum comprobatis factis. Per iudicialem trutinam uniuscuiusque elementi Actorum, ac praesertim mutuae inter ea relationis, Iudex certitudinem moralem necessariam ad sententiendum acquirere debet. Principale criterion pro Iudice, cum ponderat peritalem opinionem, est considerare utrum corroborata sit annon ab aliis elementis quae in Actis continentur, ac a conclusionibus ex istis elementis cum morali certitudine eruendis. "Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat" (c. 1579 § 1). Cum aliqua peritia a comprehensiva ponderatione Actorum suffragatur, hoc strenue obsecundat eius acceptationi pro iudiciali resolutione causae. E contra, dubitandum est de peritia quae fulcimentum in Actis non invenit. Illa vero quae contradicitur ab iis quae clare colligantur ex aliis elementis Actorum, fere semper reiicienda erit.
10. Jurisprudentia tenet quod Iudex non debet praetermittere opinionem peritalem, nisi gravibus rationibus suffultus (cfr. c. Felici, d. 3 decembris 1957: R.R.Dec., vol. 49, p. 791). Hoc cum ita sit, supponit equidem quod ipsa peritia innititur in rationibus quae in se sint graves ac examini critico resistant. Si opinio peritalis videtur esse scientifice superficialis, ac praesertim si iudiciali examine non approbatur - quia alia elementa in Actis eam potius contradicunt quam confirmant - tunc eius valor ad causam dirimendam quasi ad nihilum reducitur.
11. Difficultas muneris a perito adimplendi in clariorem lucem emergit si peculiaris indoles cuiusvis iudicii de capacitate consensuali consideratur. Peritia vero vertit circa internam personae condicionem, aestimationem dans, necessarie quidem retrospicientem, de ipsius mentali vel psychica valetudine concreto momento temporis (consensus praestiti), quinque, decem, vel viginti annos antea. Praeterea, peritus minime debet praebere incertum vel genericum conspectum psychologicum, sed (in hoc quidem consistit proprium servitium quod Tribunali praestare tenetur) specificum iudicium circa conditionem psychicam personae in illo transacti temporis momento: diagnosticans nempe, pro casu, exsistentiam tunc anomaliae vere gravis, vel anomaliae moderatae, vel nullius anomaliae; vel etiam indicans elementa quae praesto sunt censenda esse insufficientia, ut quis ad ullam certam diagnosim pervenire queat.
Quivis psychiatra vel psychologus ex regula exquiret scientiam clinicam peculiari specializationi propriam (provenientem ex personali subiecti examine, una cum "tests" psychologicis), antequam paratus sit ad positivam diagnosim professionalem pronuntiandam, qualificatam quidem cum illo gradu certitudinis scientificae qui, sua quidem sententia, ei tribuere oporteat. Dum forse certissimus sit circa praesentem condicionem subiecti, generatim anceps haeret in iudicando de statu psychico personae in concreto momento praeteriti temporis; quo magis praeteritum, magis anceps. Res aliter se habent, uti iam animadvertimus, si chartulae clinicae adsint, ad illud tempus pertinentia, quae de infirmitate psychica tunc exsistenti fidem faciant; tali in casu certa praesens diagnosis, documentis corroborantibus, iustificari potest. Si tamen tales chartulae clinicae nullo modo praesto sint, tunc personale examen subiecti, compluribus annis post nuptias, potest iustificare opinionem professionalem quoad praesens tempus, sed perraro praebere scientificam certitudinem de exsistentia gravis anomaliae, in illo remoto momento.
"Fere impossibile videtur, elapsis multis annis a celebrato matrimonio, quin umquam coniuges ad medicos in arte psychiatrica aut psychologica peritos recurrerint ut consilium aut medelam acciperent, cum certitudine concludere ad anomaliam aut perturbationem psychicam seu deordinationem animi pro tempore initi connubii" (c. Pompedda, d. 16 decembris 1985: R.R.Dec., vol. 77, p. 586).
12. Speciale quidem problema quod Tribunalibus ponitur est pondus tribuendum opinioni psychiatrica vel psychologica innixa exclusive in lectura Actorum, quin ullum partium examen vel ulli «tests» interfuerint. Sub adspectu medico vel psychiatrico, valor talis opinionis, confirmatione clinica omnino carentis, sine dubio est valde limitatus. Practice loquendo, saepe fit difficile videre sub quo respectu distingui queat a ponderatione iudiciali - quae Iudici proprie competit - eorundem causae elementorum. Quod aliquis notet, ex Actis, elenchum vitiositatum personalis indolis, eas describat sicut symptomata, eisque psychiatricum nomen ["label"; "etiqueta"] assignet, non sufficit ad convertendam opinionem in veram peritiam, aptam nempe ad Iudici praebendas cognitiones quas iste aliunde eruere non posset.
13. Iudex a Perito quaeret scientificam cognitionem quam Iudex ipse verisimiliter non possidet; quam tamen, postquam praebita est, iudicialiter trutinare tenetur (cf. A. Stankiewicz: "La valutazione delle perizie nelle cause matrimoniali per incapacità psichica": Monitor Ecclesiasticus, 117 (1993-I-II), pp. 263-287). Multum interest ut Iudex accurate perficiat gressus quos trutina vere iudicialis exigit. Primum debet ponderare utrum conclusiones Periti in acceptabilibus principiis scientificis ac anthropologicis innitantur. Dein, examinare tenetur quousque hae conclusiones ab Actis roborentur, quoniam scientifica certitudo peritiae praebenda a gradu huiusmodi conformitatis ex regula conditionatur. Tandem obligatur ad pensitandum iudicandumque momentum iuridicum conclusionum Periti. Si tamen Iudex hanc comprehensivam ponderationem peritiae omiserit, ad decisionem accedens innixus tantum in diagnosi a Perito facta, tunc dicendum erit quod Peritus fuit qui decisionem circa nullitatem tulit, dum Iudex ad subscribendam causam ab alio definitam sese limitavit.
"La valutazione circa la nullità del matrimonio spetta unicamente al giudice. Il compito del perito è soltanto quello di prestare gli elementi riguardanti la sua specifica competenza, e cioè la natura ed il grado delle realtà psichiche o psichiatriche, a motivo delle quali è stata accusata la nullità del matrimonio. In fatti, il Codice, ai cann. 1578-1579, esige espressamente dal giudice che valuti criticamente le perizie" (Joannes Paulus II: Ad Rotae romanae auditores allocutio, d. 5 februarii 1987: AAS vol. 79 (1987) 1457-1458).
"Exinde illegitime Iudex ecclesiasticus sisteret in nudis asseverationibus et conclusionibus peritorum, etsi magnae notae, si ibidem fons inhabilitatis clare non edicatur, si conditio psychica subiecti non aptis argumentis probetur, si gravitas perturbationis animi non evincatur tempore matrimonii celebrati; denique tandem si intra limites canonicos haud reducantur notiones psychologicae" (c. Pompedda, d. 25 novembris 1980: R.R.Dec., vol. 72, p. 732).
14. Irresponsabilis ad extremum foret Iudex si ad meram iterationem Periti opinionis, sine ulla ponderatione critica, se circumscripserit. Iudex vero qui peritiam reiicit, debet suas rationes dare ad indicandum quomodo peritiae presuppositiones vel methodi inacceptabiles sint, vel conclusiones eius minime concordari possint cum iis quae modo convincenti ab aliis fontibus emergunt (depositiones testium non peritorum, etc.). Simili vero modo, si peritalem opinionem accipiat, tenetur non tantum ad indicandum sana principia in quibus innititur, sed praesertim ad demonstrandum, concretis verbis locisque relatis, quomodo concordet cum complexu Actorum ac ex iis - insimul sumptis - confirmationem trahat. In hoc sensu, c. 1579, §2 statuit: "Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit". Qui opinionem Periti sine adiuncto accipiat, eius verificationem luce aliorum Actorum praetermittens, munus Iudici proprium derelinquit.
15. Cum agatur de peritia quae notabili quidem vel exclusivo modo in Actis innititur, exigendum est, uti patet, quod Peritus non tantum claram diagnosim de gravitate turbationis praebeat, sed et praecisam det relationem locorum in Actis ex quibus fulcimentum pro diagnosi traxit. Tantum hoc in casu, potest Iudex, accurate perpensa vi probativa factorum verborumve ad quae Peritus se refert, iudiciale munus suum implere decidens utrum sufficienter corroborent conclusionem Periti de praesentia, natura, gravitate, etc. diagnosticatae anomaliae.
16. Inter argumenta praesentata a Patrono partis actricis in hac causa, notamus thesim iuxta quam actor pateretur incapacitatem "aequalem relationem interpersonalem instaurandi" (Restr. Resp. 6). Si quaedam vis iuridica tribuenda sit tali argumento, in clarioribus terminis anthropologicis enuntietur necesse est. Nemo negabit quod "aequalitas" exstare debet in vita coniugali, eo sensu quod maritus et uxor aequalem dignitatem personalem ac iura aequalia habent. Attamen, si quis vult "aequalem relationem" intelligere sensu quod coniugum munera ["roles"] eadem essent in matrimonio, tunc dissentire quis posset. Matrimoniale foedus, complementarietate non minus ac aequalitate insignitum, revera non constituit consuetudinem in qua singula munera omnino eadem sint. Complementarietas non necessarie comitatur omnia munera vel officia, nec maiorem eorum partem, in vita maritali vel familiari. Quis pecunias administrabit?; quis patellas mundabit?; quis vacationes parabit?: haec vero sunt functiones vel officia quae coniuges possunt distribuere, uti malunt, inter se ipsos, vel etiam aliis committere. Hoc tamen verum non est pro omni munere. Complementarietas/non-identitas munerum inter coniuges apparet cum maxima evidentia in prolis procreatione. Vir autem gignit filios, eos tamen non in lucem edit; est mulier quae eos et concipit et parturit. Respectu vero filiorum, pater numquam quit munus maternum plene adimplere; nec vice-versa. Inter ipsos sponsos, munus mariti cum munere uxoris identificare non licet, nec munus eius cum munere illius; etsi ad anthropologiam magis pertinet quam ad scientiam iuridicam peculiare inter ea discrimen ricognoscere. Utcumque, patet quod aequalis dignitas coniugum non implicat identitatem munerum essentialium in vita matrimoniali familiarive.
17. Naturale vero designium matrimonii videtur esse quod coniuges discant attentionem suam gradatim convertere a simplici relatione mutua, ad participatam sollicitudinem erga filios. Bonum signum est si sic accidit, certe nullam defectuosam coniugii comprehensionem denotans.
18. Validitas consensus matrimonialis praestiti minime pendere potest ab intensitate affectivitatis tunc praesentis, nec a capacitate sensus amoris postea excitandi vel sustinendi. Nullum vero coniugale ius vel officium ad affectivitatem datur. Incapacitates de quibus sub c. 1095, 3º non includunt inhabilitatem ad sensus amoris in se vel in comparte producendos.
19. Alcoholismus, etiamsi probetur quod praesens erat momento nuptiarum, incapacitatem consensualem sub c. 1095, 2º non necessarie provocat. Probandum adhuc erit quod nupturientis facultates decidendi et eligendi graviter infirmatae fuerunt, illo quidem tempore, ob dependentiam ab alcohol. Quod si aliquod dubium remanet circa gravitatem infirmitatis, recurrendum est ad c. 1060.