2. - In iure. - «Cum elementum procreativum, in ordinatione ad bonum prolis consistens, essentiam matrimonii ingrediatur atque obiecti formalis consensus matrimonialis elementum essentiale constituat, nemini ex contrahentibus proprio arbitrio illud fas est excludere, quin ipsum coniugium irritum reddat» (in una coram Stankiewicz, diei 29 octobris 1987, n. 3).
Non sine utilitate investigare possumus rationes propter quas elementum procreativum matrimonialem consensum tam essentialiter ingrediatur ut nupturiens, qui id excludat, se alteri parti revera coniugaliter non tradat, ac proinde consensum ad matrimonium constituendum inefficacem praebeat.
3. - Relationes quae inter virum et mulierem exstare possunt, multifarias formas induunt. Ex brevi earum recensione, clariorem lucem haurire possumus ad stabiliendum id quod matrimoniali relatione peculiaritatem confert. Ex hac tamen recensione omittimus relationes illas, indolis mere professionalis, scientificae, socialis vel politicae, etc., quas «impersonales» vocare licet. Item praetermittimus illam relationem exdusive physico-commercialem, quae in prostitutione invenitur. Maxime nostra intersunt illae necessitudines virum inter et mulierem, quae stricte personales esse videntur. Mentem quidem ad has convertentes, eas plures modalitates prae se ferre comperimus.
Praecisione a casu prostitutionis facta, aliae formae harum relationum exstant, in quibus commercium physico-sexuale cum quodam affectivo elemento coniunctum est; quae tamen relationes etiam immorales sunt: exempli gratia, fornicatio in contextu «liberi amoris», vel adulterium vel concubinatus.
4. - Cum tandem ad morales inter sexus relationes perveniamus, hae etiam pluriformes esse inveniuntur (cf. sent. coram Wynen, ARRT Dec., vol. XXXVI, pp. 65-66, nn. 21 et 23; p. 69, n. 28). Inter duas personas diversi sexus, quaedam species amicitiae mere «platonicae» exstare potest, scilicet cum influxu elementorum masculinitatis vel femininitatis quae spiritualia nuncupare quis posset, sed sine ulla tendentia ad unionem corporalem. «Poterat esse in utroque sexu, etiam sine (carnali) commixtione... amicalis quaedam et germana coniunctio» (S. Augustinus, De bono coniug., cap. 1).
In adiunctis magis normalibus, relatio masculina-feminina formam 213 incipientis attractionis physico-sentimentalis inter duos adolescentes induere potest; potest autem esse relatio inter partes sponsalicia promissione ligatas, quae fervidam et corporalem et spiritualem attractionem sexualem, unionem quidem coniugalem appetentem, inter se sentiunt; potest denique esse coniugalis relatio inter duas personas vinculo exclusivo indissolubilique consociatas.
5. - Ex quibusdam elementis coniugalis relatio individuanda est? Haud quidem ex indissolubilitate atque exclusivitate tantum; istae utique sunt essentiales matrimonii proprietates (cf. can. 1056), sed non sufficiunt, ex semetipsis, ad coniugalem relationem individuandam. Nequidem sufficienter individuari posset huiuscemodi relatio ex eo solo quod quis simplicem sexualitatis notionem introducit, ut si matrimonium definire vellet sicut «permanens atque exclusiva societas sexualis inter personas habiles». Duae personae relationem «platonicam» - permanentem quidem atque exclusivam - inter se constituere possent; quae relatio, uti innuimus, quoddam sexuale elementum, etsi indolis mere spiritualis, prae se fert. Si talis tamen consociatio non sit coniugalis, hoc consequitur ex eo quod relatio coniugalis significat relationem non merae amicitiae vel gratuiti amoris sed, et hoc praesertim atque essentialiter, relationem iustitiae, in qua elementum sexuale, ex mutuo inter sponsos consensu, obiectum iuris factum est. Etenim in hac coniugali relatione unusquisque coniux ius permanens atque exclusivum in alterius sexualitatem acquirit, etiam sub aspectu physico-corporali atque speciatim sub aspectu eius procreativo.
In clariore lumine hoc collocare possumus ex consideratione tum matrimonii finalitate, tum praesertim obiecti consensus matrimonialis, uti in Codice Iuris Canonici describuntur.
6. - Quamquam illa hierarchia inter fines matrimonii, iam in Codice piano-benedictino recognita (can. 1013, § 1), recepta non sit in Codice anno 1983 promulgato, patet tamen quod novus Codex, cum docet matrimonium esse «indole sua naturali... ad prolis generationem et educationem ordinatum» (can. 1055), in eadem linea quam Codex anni 1917 substantialiter sistit. Si tamen ad notionem consensus matrimonialis animum attendamus, definitionem istius consensus in recentiore Codice allatam, valde diversam esse a definitione in Codice praecedenti recepta comperimus. Consensus matrimonialis, iuxta Codicem piano-benedictinum, est «actus voluntatis quo utraque pars tradit et acceptat ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem» (can. 1081, § 1); e contra, iuxta Codicem nunc vigentem est «actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, § 2).
His autem definitionibus ad invicem collatis, nimis facile quis diceret novum Codicem matrimonii adspectus «personalisticos» sublineare in detrimento illius notae procreativae in formula can. 1013, 2 Codicis piano-benedictini conspicuo modo praesentis. Attamen nova quoque consensus matrimonialis descriptio, si profundiori analysi 214 subiciatur, elementum procreativum in consensus essentiam integrare videtur.
7. - Tempus abs dubio impendendum erit ad stabiliendum, modo plene satisfactorio, contentum iuridicum illius auto-donationis coniugalis («sese mutuo tradunt et accipiunt») in qua obiectum consensus matrimonialis nunc reponitur. Patet tamen quod locutiones «traditio suiipsius» vel «donatio personarum» in sensu omnino litterali minime intelligi possunt. Ad veram donationem efficiendam, oportet ut dominium rei donatae, a persona donante in personam accipientem, transferatur. In consensu vero matrimoniali praebendo, unusquisque coniux, uti patet, dominium propriae personae in alterum non transfert. Talis enimvero translatio impossibilis erit, ex eo quod nemo proprie est «dominus» suiipsius, nempe dominus propriae «personae». Pari modo, coniux qui coniugalem donationem recipit non fit dominus alterius personae cum iure disponendi de ea ad libitum. Coniux non est alterius coniugis dominus; nec dominus «personae» alterius, nec etiam corporis alterius.
Iurisprudentia, iuxta terminos legis usque ad annum 1983 vigentis, minime de «traditione corporis», sed de «traditione iuris» magis specifice de «iure in corpus» -, loquebatur. D'Annibale rationem dilucide ostendit: «per matrimonium, non corpus alterius acquiritur, quod esset dominium acquirere, sed ius eius utendi» (Summula Theol. Mor., vol. III, p. 368). Si autem coniux per matrimonium corporis alterius non fit dominus, adhuc minus alterius personae dominium acquirit. Rationabiliter igitur concludere possumus quod expolitior «personarum traditionis» notio in traditionem alicuius «iuris in personam» iuridice resolvi oportet; ius scilicet traditur in quoddam elementum personae ita proprium ut «repraesentativum» ipsius aliquo modo considerari possit.
8. - Si matrimonialem consensum pressius consideramus, videtur quod obiectum consensus est traditio/acceptatio non personarum contrahentium sed earum sexualitatis: illius scilicet sexualitatis quae unicuique sit propria et personalis, quaeque sexualitati alterius sit complementaria.
«In effetti uomo e donna diventano sposo e sposa quando, per mezzo di un determinato tipo di alleanza impegnata, si donano realmente l'uno all'altra tutta quanta la mascolinità e tutta quanta la femminilità, formando così tutti e due una unica unità nell'aspetto coniugabile delle loro persone» (Viladrich, P.J., L'Habitat Primario della Persona in una Società Umanizzata, in Anthropotes, 1988, IV, n. 1, p. 178). Et alibi legimus: «Il consenso matrimoniale... coinvolge integralmente non l'assolutezza dell'umanità di un uomo e di una donna, ma la loro relatività sessuale» (Bonnet, P.A., L'Essenza del Matrimonio Canonico, Cedam, 1976, p. 180).
Ius quod unusquisque consequitur minime est nec esse potest ius super alterius personam vitamque in omnibus respectibus. Est ius super coniugales alterius personae respectus: nempe super eius sexualitatem coniugalem atque complementariam. In hoc etiam sensu intelligi potest S. Thomas, cum docet consensum matrimonialem non esse «directe consensus in virum, sed in coniunctionem ad virum, ex parte uxoris: et 215 similiter, ex parte viri, consensus in coniunctionem ad uxorem» (Suppl., q. 45, art. 1).
9. - Maximi autem momenti est specificare coniugalis sexualitatis donum, quaerens id quod ei omnino peculiare sit. Hoc enim donum per locutiones genericas non sufficienter exprimitur: ex. gr. si quis mere dicat, «Tibi do meam masculinitatem vel meos "valores" masculinos... Tibi do meam femininitatem vel meos "valores" femineos...». Huiuscemodi locutiones intra relationem pure platonicam emitti possent, et non longe absunt ab illis dictionibus, metaphora quidem plenis - «Tibi do cor meum, tibi do animam meam...» -, ab amante persaepe adhibitis ad desiderium auto-donationis exprimendum. Tales sermones ita inconcreti sunt ut analysim iuridicam effugiant. E contra, «Tibi do potentiam meam procreativam», est affirmatio minime platonica vel mere metaphorica. Qui ius in propriam procreativitatem alteri dat, actum concretum, iuridice quidem mensurabile, perficit. Procreationis donatio, insuper maxime idonea est ad exprimendum desiderium sese sponso donandi seque cum sponso uniendi.
10. - Ex his apparet quomodo perceptio matrimonii personalistica, una ex parte, atque illa procreativa, alia ex parte, nedum inter se pugnent, arctissime potius coniunguntur, iuxta veriorem humanioremque coniugalitatis comprehensionem. Minime licet facultatem procreativam ad quid mere «biologicum» reducere, sicuti nonnulli faciunt. E contra, procreativitas, ex eo praecise quod ad intimas humani amoris adspirationes desideriumque coniugalis unionis respicit, valorem profunde personalisticum prae se fert. Animus seu intentio alteram personam ut participem in propria potestate procreativa admittendi, relationem coniugalem potissimum personalizat. Ex hoc praecipue coniuges sciunt se in relatione revera unica ad invicem exstare, quia unusquisque ad potestatem procreativam, quae revera est potestas omnino singularis, cum altero - et cum illo solo - communicandam paratus est (cf. C. Burke, Marriage and Contraception, in The Linacre Quarterly, vol. 55 [1988], I, p. 47; Studi Cattolici, 328 [1988] 359).
11. - Profundiorem adhuc comprehensionem adipisci possumus si ad considerationem notionis ipsius «coniugalis actus» attendemus. Illud «totius vitae consortium», quod est matrimonium (can. 1055; cf. Gaudium et spes, n. 48), multis actibus insigniri oportet quibus coniuges unionem vitae voluntatumque demonstrant atque reciprocum amorem - illam scilicet singularem existimationem quam quisque erga alteram possidet - exprimunt. Si unus actus - inter innumeros qui matrimonium constituunt - relationem coniugalem tam peculiariter exprimit ut «coniugalis actus» per antonomasiam denominetur, hoc est quia, per hunc actum, coniuges inter se modo omnino singulari uniuntur: unusquisque nempe suam procreativitatem alteri dat atque pari tempore procreativitatem alterius accipit, dum ambo possibilitatem accipiunt ut, ex fusione alterutrius elementi procreativi, nova vita - utpote amoris coniugalis fructus necnon desideratae personarum unionis imago - generetur.
Hoc ex eo confirmari videtur quod in can. 1061, § 1 statuitur: matrimonium nempe non consummatus nisi «coniugalem actum per se aptum ad prolis generationem» coniuges inter se ponant. Si, uti in eodem 216 canone legimus, per talem actum tantum coniuges «una caro fiunt», hoc est quia ii tantum qui mutue reciprocae procreativitatis participes se faciunt, «sese» coniugaliter tradunt atque accipiunt.
12. - Uti ergo patet, si quis in contrahendo propriam procreativitatem praesumpto sponso donare omnino recusat, invalide contrahit. Totalis boni prolis exclusio, tum unilaterali decisione tum bilaterali pacto facta, consensum matrimonialem irritat. «Ordinatio ad bonum prolis cum pertineat tum ad structuram ontologicam ipsius foederis matrimonialis, quod idcirco dicitur totius vitae consortium indole sua naturali ad prolis generationem educationemque ordinatum (can. 1055, § 1), tum etiam actus coniugalis amoris, scilicet per se apti ad prolis generationem ad quem natura sua ordinatur matrimonium, et quo coniuges fiunt una caro (can. 1061, § 1), necessario sequitur ut haec ordinatio ad donum vitae humanae transmittendum constituat elementum essentiale matrimonii, cuius igitur exclusio per positivum voluntatis actum pariter irritum reddit ipsum matrimonium» (decis. coram Stankiewicz, diei 21 iulii 1987, n. 6).
13. - De partiali exclusione boni prolis. Quid autem dicendum si exclusio non sit permanens, sed temporanea tantum: hoc est, si una vel utraque pars prolem per plurium annorum periodum excludat, vel possibilitatem generandi ad duos vel tres filios limitet?
Opinio secundum quam consensus matrimonialis, hoc modo limitatus, invalidus foret sustinenda non videtur. Cum talis consensus praebetur, ius ad veram etsi limitatam sexualitatem coniugalem procreativam mutue traditur ac accipitur; hoc autem sufficit ad validitatem.
14. - Relatio quae inter virum et feminam constituitur, ut maritalis esse possit, ad prolem aperta sit omnino oportet. «Certum est nullum esse matrimonium si coniuges in actu contrahendi consentiunt quidem in perfectam copulae consummationem, sed excludunt ius ad veri seminis retentionem in vasi femineo, vel ad conceptionem, vel ad evolutionem foetus, per abortum eiciendi, vel ad vitam necnon integritatem membrorum prolis iam editae» (coram Canestri, diei 8 iulii 1941, ARRT Dec., vol. XXXIII, p. 603). Attamen requisita apertura ad maximam prolis possibilitatem non extenditur. Quaedam limitata apertura, etiamsi forte inconsiderata sit in eo quod ad coniugalis communionis exitum spectat, cum valido matrimonio cohaerere potest. Tantummodo totalis praeclusio quoad procreationem cum vero matrimonio incompatibilis est. Exclusio directa prolis non irritat matrimonium, «nisi ea absoluta ac perpetua sit... Nam in exclusione non absoluta ac perpetua non deest intentio prolis, sine qua matrimonium esse non potest» (coram De Jorio, diei 23 iunii 1971, ARRT Dec. vol. LXIII, p. 515).