3. - In iure. - «Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis» (can. 1101, § 1).
«At si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit» (can. 1101, § 2).
4. - Coniugalis relatio permanens est, ex natura sua. In matrimoniali consensu, unusquisque coniux suiipsius coniugalem donationem alteri parti tradit atque ab ea parem donationem accipit (cf. can. 1057, § 2). Ad iuris prudentiam vero spectat miriimum iuridicum contentum huiusmodi auto-donationis coniugalis statuere: determinare nempe quaenam sint illa essentialia matrimonii elementa, de quibus in can. 1101, § 2. Illa tria bona matrimonialia, iam a tempore S. Augustini communiter relata - scilicet, fides, sacramentum, proles - eminere inter ista elementa essentialia, nemo est qui ignorat. Qui alteri parti participationem in quolibet istorum bonorum denegat, veram communionem coniugalem impossibilem reddit. Talis exclusio foedus coniugale radicaliter subvertit; exinde, vera coniugalitate nec tradita nec acceptata, verum matrimonium constare non potest.
5. - Hoc vero speciali modo referri debet ad bonum sacramenti, quod «principalius est inter tria bona coniugii» (S. Thomas, Suppl., q. 49, a. 3).
Vir quidem et mulier relationem sexualem procreativam, vel relationem sexualem qualitate exclusivitatis praeditam, inire statuere possunt, quin velint matrimonium contrahere. In utroque casu, eorum propositum abs dubio singularem alterutrius electionem denotat. Attamen, haec suiipsius electio non potest coniugalis esse, nisi sit permanens. Propriae procreativitatis donum, quod revera magnum est, maius fit si cum exclusivitate donatur. Attamen totale donum suiipsius constituere non potest, si ad tempus tantum fit. Qui ius recuperandi «donum» sibi reservat, revera non donat; mutuum enim quoddam vel commodatum tantum dat. «Sexualitas modo vere humano expletur tantummodo, si est pars complens amoris, quo vir et femina sese totos mutuo usque ad mortem obstringunt. Tota physica corporum donatio mendacium esset, nisi signum fructusque esset totius donationis personalis, in qua universa persona, etiam secundum temporalem rationem, praesens adest: si enim aliquid homo sibi retineret vel facultatem aliud postea statuendi, iam idcirco se non totum donaret» Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. Familiaris consortio (AAS 74 [1982] 92).
6. - Proinde, relatio coniugalis, ex natura sua, permanens est. Relatio quae non est permanens, coniugalis esse non potest. «Qui matrimonium vult, velle illud debet perpetuum, et si solubile intendit, eo ipso non intendit matrimonium» (coram Quattrocolo, diei 3 martii 1931; ARRT Dec., vol. XXIII, p. 76). «Omnis igitur contrahens, qui hanc proprietatem essentialem positivo voluntatis actu excludere 381 praesumit, non iam matrimonium init sed meram unionem sexualem, ad libitum vel ad experimentum duraturam» (coram Wynen, diei 29 aprilis 1948, ARRT Dec., vol. XL, p. 150).
7. - Sicut terminum medium inter permanens et transiens non datur, nec etiam invenitur intermedia electio inter duraturam indivisibilemque relationem matrimonialem atque transeuntem relationem sexualem: inter coniugem, per totam vitam acceptatum, atque socium sexualem ad libitum mutabilem. Si norma pro humana societate sexuali est quod licet eam non tantum constituere sed etiam dissolvere pro voluntate, tunc ipse «matrimonium» fit conceptus et realitas sine ullo momento: copulationes transeuntes legali forma per matrimonium induuntur; sed nulla videtur adesse ratiopraeter «conventiones» sociales - cur haec forma speciale obsequium merereatur, quave causa quis in quadam relatione «non-formalizata» manere malle non possit.
8. - Praesumptio simulationis non datur. Praesumptiones principales in lege canonica receptae in experientia fundantur quam Ecclesia circa solitos naturae humanae mores habet, visis motionibus tam bonis quam malis in homine exsistentibus. In hoc contextu, oblivisci nemo debet Ecclesiam semper respuisse thesim secundum quam natura humana intrinsece corrupta dicitur. Lex ergo ecclesiastica omnem praesumptionem, secundum quam homines ex regula dolosi vel mendaces sunt, respuit. Homines indubie artes dolosas adhibent ac mendacia proloquuntur. Nihilominus, mera accusatio aliquem mendacium protulisse vel alterum circumvenisse non sufficit ad eum mendacii vel doli convincendum; accusatio probari omnino oportet. Hoc enimvero inter signa catholicae fiduciae in natura humana numerari potest.
Cum omni congruentia, igitur, lex praesumit nupturientes normam naturae humanae sequi, atque eorum proposita - publice significata, et maxime in re tanti momenti ut est consensus matrimonialis - sincere prolata esse, minime autem in fraude alterius contrahentis necnon ipsius societatis. Secundum vero hanc rationem, prima pars canonis 1101 statuit: «Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis».
9. - Matrimonialis consensus simulatio - cum quis scilicet exteme formaliterque se alterum sicut verum coniugem acceptare profiteatur, sed eum revera ut talem interne non acceptat - oculis Ecclesiae semper apparuit ut quid vere extraordinarium, normis magis rudimentariis moralitatis humanae omnino contrarium. Agitur vero de quodam phaenomeno prorsus abnormali, cuius enormitas minime explicari potest nisi conceptus humanarum atque sexualium relationum radicaliter vitiatus supponatur.
10. - Nequidem «auto-accusationem» (scilicet confessionem), iuxta quam aliquis se mendacium protulisse affirmat, simpliciter acceptare licet; adhuc minus si quis, ex hoc quod se tempore praeterito mendacem fuisse asseverat, commodum in praesenti quaerit. Veritas etiam istius auto-accusationis est probanda; ut patet, ista probatio, natura casus considerata, difficilis est.
Confessio revera simulationis semper aliquantum suspecta manere 382 debet, quia confitens, per illam, proprium credibilitatis defectum agnoscit. Argumentum evidens est:! Si enim verum sit id quod praetextus simulans nunc affirmat, tunc quaedam asseverationeset istae quidem non parvi momentifactae ab eo in praeterito falsae erant. Immo, si quis affirmat se dolosis artibus in praeterito usum fuisse, eo ipso imponit iudici officium considerandi num dolus non possit exstare potius in eo quod ipse praesenti tempore asseverat: num scilicet res ita stare possint ut tuncpraeterito nempe temporeveritatem affirmaverit, dum nunc mendacium profert. «Probatio simulationis in foro extemo facilis non est. Certe non sufficit affirmatio etiam iurata simulantis, quia nimis indignum videtur quod sua quisque voce dilucide protestatus est, in eumdem casum infirmare, proprioque testimonio resistere» (Gasparri, P., De Matrimonio, Ed. tertia, 1904, n. 912).
11. - Simulator, per actum internum, conscie deliberateque fidem violat, tum cum tenore propriae declaratae intentionis tum cum doctrina Ecclesiae. Immo, si, in ipso contrahendi momento, verum amorem erga compartem habuit, tunc naturae ipsius amoris atque normalibus eius aspirationibus renuebat; tandem, si compars eum vere amabat, tunc exspectationes amoris ipsius compartis decipiebat, ei mendacium proferens.
12. - Modalitates simulationis partialis. Qui simulat, matrimonium non vult. Ipse excludit vel omnem matrimonii aspectum (simulatio totalis), vel alterutram essentialem eius proprietatem (simulatio partialis). Haec ultima hypothesis, si animum attendimus, in plures possibilitates resolvi videtur.
Aliquis scilicet posset animo sibi proponere relationem sexualem cum una sola persona, et velle quod ista relatio sit permanens, statuens tamen quod proles ab ea excludatur (procreativitate coniugalis relationis exclusa); vel posset sibi proponere permanentem et procreativam relationem sexualem cum pluribus personis (unicitate exclusa) vel, tandem, proponere relationem procreativam, sed non-permanentem, cum una sola persona (indissolubilitate exclusa)... Hypothesis simulationis partialis, ut patet, plures modalitates prae se fert. Attamen, in nullo horum casuum simulator reapse matrimonium vult, quia id quod vult incompatibile est cum vero matrimonii conceptu, etiam naturaliter considerato.
13. - Cum has partiales exclusiones attentiori examini subiecimus, illa quae matrimonii naturam minus violare videtur est exclusio fidei - seu relatio «unius ad unam» - quia quaedam unio coniugalis perficitur ex institutione relationis sexualis quae sit procreativa necnon permanens, etiamsi haec relatio ad unam tantum personam non restringatur.
E contra, exclusio vel fecunditatis vel indissolubilitatis praecipuas radices relationis coniugalis inficit. Exclusio vero fecunditatis authenticam auto-donationem vel unionem sexualem-coniugalem impossibilem reddit (cf. unam Romanam, coram infrascripto, diei 11 aprilis 1988). Indissolubilitatis autem exclusio significat quod quis sein specifico atque necessario coniugalis sexualitatis contextu - nullomodo dat; se tantum in commodum praestat. Sexualitas commodata minime potest esse coniugalis.
14. - Abnormitate simulationis considerata, eius causa, praeter 383 omne dubium, demonstrari oportet. «Sine enim causa non potest credi quod quis voluerit sub veritatis umbra fictionem et falsitatem tegere» (coram Jullien, diei 16 iulii 1946, ARRT Dec., vol. XXXVIII, p. 395). Proportionata causa non demonstrata, vix et ne vix quidem admittitur simulatio.
Simulatio igitur «iustificanda» est, eo sensu quod explanatio rationabilis - saltem iuxta simulantis mentem - ei inveniri oportet. Haec explanatio in lucem praeprimis collocare debet qua de causa is qui verum matrimonium non volebat, nihilominus formam celebrationis nuptialis perficere statuisset. Secundum enim logicae leges, is qui matrimonium non desiderat, id non contrahit. Ideoque omnino oportet demonstrare simulantem peremptoria causa ductum fuisse ad «contrahendum»: hoc est, ad externam formam vel ritum adimplendum, quantumvis sponsionem quam faciebat interne respueret. Proinde, iuxta constantem iurisprudentiam rotalem, probatio simulationis duas phases complectitur: primum, duae causae - «causa simulandi» nempe et «causa contrahendi» - stabiliri debent; deinde, considerata naturali tensione inter has causas exsistente, demonstrare omnino oportet hanc tensionem in praevalentiam «causae simulandi» super «causam contrahendi» resolutam esse.
15. - Verba et facta. - Incohaerentia vel contradictio, inter facta et testimonia allata in casu, explanationem adaequatam postulat. Facta autem non mentiuntur (licet quis possit ea perperam interpretari). Personae, e contra, mendaces utique esse possunt. Haec hypothesis procul dubio est, incommoda; iudex tamen eam admittere nonnumquam constringitur. Hoc semper est verum cum agitur de praetensa simulatione: de casu scilicet quo aliquis affirmat se in praeterito mentitum fuisse. Uti iam supra diximus, officium est iudicis Acta perpendere ad dignoscendum utrum ille mentitus sit tunc, quum consensum matrimonialem protulit, an potius mentitur nunc quando affirmat se simulavisse. «Hisce in casibus, applicandum est enuntiatum: "facta verbis validiora sunt". Etenim, circumstantiae eloquentiores sunt depositionibus partis eiusque testium, qui ab eadem praeordinati et instructi esse possunt» (coram Raad, diei 28 octobris 1974, ARRT Dec., vol. LXVI, p. 714).
16. - Prudens iudicium facilius efformatur si quis prae oculis retinet quod facta quandam potentiam in se habent; nempe determinatos effectus producere vel provocare possunt, non tantum in mundo inanimato vel mere animali, sed etiam (intra limites probabilitatis quas logice examinare quis potest) in hominibus liberis. Iudex igitur, ad certitudinem moralem attingendam, debet perpendere logicam, cum qua possibilis effectus a stabilita atque probata situatione derivare potest. Uti patet, eius conclusiones in humanae consuetudinis legibus inniti debent; «sulla costanza delle leggi e degli usi che governano la vita umana» (Pius XII, Allocuzione alla Sacra Romana Rota, die 1 octobris 1942, AAS 34 [1942] 339).