Decretum d. 17 octobris 1996, coram Burke (nova causae propositio)

I. FACTI SPECIES

1.         Post circiter tres annos relationis sponsaliciae, pacifice ac intra normam protractos, partes in ecclesia S. Josepho dicata intra ambitum Archidieceseos S. Joannis Portoricen., matrimonium 1983 celebraverunt. Utraque pars in illo tempore vigesimum annum attigerat. Post plures annos convictus sat normalis, profecti sunt in Status Foedoeratos Americae ad laborem adipiscendum. Post aliquot tamen temporis spatium, ob infidelitatem viri necnon, uti videtur, ob asperam indolem mulieris, coniugium in peius ivit. Mulier cupiebat prolem procreare sed non valuit, et puerulum adoptare cogitabat, quod et vir renuit; et ex hac causa disgregatio animorum coniugum exsurgere incepit.

            Tandem anno 1992, dissentionibus semper increscentibus, vir domum coniugalem dereliquit. Post divortium adeptum, ambo unionem ritu civili contraxerunt, et vir filium accepit. Die 30 septembris 1993 mulier libellum direxit Tribunali Ecclesiastico S. Joannis Portoricen., ad declarationem nullitatis matrimonii sui petendam ob defectum discretionis iudicii viri, ob errorem in seipsa de viri qualitate, et ob dolum a viro patratum. Peracta causae instructione, aditum tribunal d. 20 aprilis 1994 edidit sententiam negativam quoad defectum discretionis iudicii viri et quoad errorem qualitatis in muliere. Caput doli haud tractavit. Muliere appellante causa delata est ad Tribunal Interdioecesanum appellationis Poncen., apud quod suppletiva instructio peracta est; binae peritiae, cura mulieris a duobus psychologis redactae, actis adnexae sunt. Die 16 iunii 1995, sententia prodiit qua decisio tribunalis primae instantiae confirmata fuit. Non acquievit mulier quae recursum ad Rotam Romanam interposuit ad petendum novum causae examen. Patrono ex officio utrique parti adsignato, Ponens decrevit quaestionem per memorialia solvendam esse. Memorialibus una cum observationibus Def. Vinculi nunc receptis, nobis incumbit de re decernere.

II. IN IURE

2.         Cum causae de statu personarum numquam transeunt in rem iudicatam (cfr. c. 1643), quamvis duplex sententia conformis, sive negativa sive affirmativa, in huiusmodi causis prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis allatis (cfr. c. 1644, §1). Ratio ob quam requiruntur argumenta quae et nova et gravia sint, oritur ex facto quod matrimoniales causae "post duplicem sententiam conformem vehementi pro se fruuntur praesumptione firmitatis et iustitiae. In duplici enim iurisdictionis gradu, praesertim si instructionis supplementa locum habuerint, largiter sane datur facultas cuncta dicendi vel explicandi" (c. Parisella, d. 17 aprilis 1969: RRD, vol. 61, p. 380).

3.         Is cui sententia non arridet, equidem se defraudatum in expectationibus sentire potest. Naturale etiam est eum non assentire argumentis a Iudicibus praesentatis, vel credere illos facta false perpendisse. Necesse tamen est ut non merae recriminationes contra sententiam praesententur, sed vera argumenta - eaque nova ac gravia - "eius tamen gravitatis quae possibilitatem fundet prioris sententiae reformandae: sive adducuntur novi testes, sive res novae afferuntur, sive tandem non futilibus argumentis demonstratur aliqua facta vel adiuncta non fuisse a iudicibus praecedentibus debito subiecta examini" (c. Felici, diei 15 decembris 1949, S.R.R. Dec. vol. 41, p. 545). Minime vero excluduntur a rotali iurisprudentia, utpote constituentes novum argumentum, animadversiones contra praecedentes sententias, "dummodo tamen per eiusmodi censuras ostenderetur iudices erravisse vel in iure applicando vel in factis intelligendis. Ceterae animadversiones ad effectum haberi nequeunt aptae" (c. Ewers, d. 26 iulii 1975: RRD, vol. 67, p. 527).

II. IN FACTO

4.         Nobis videtur quod et prima et altera sententia in praecedentibus instantiis omnia principalia casus elementa conscienter ponderaverunt. Conclusiones utriusque breviter ac bene a iudicibus tribunalis appellationis compenduntur: "1) el noviazgo de esta pareja fue común [cf. opinionem iudicum primae instantiae: "En ningún momento aparece indicio de anomalía, vicio o desorden de la personalidad" Sum.lum 62]; 2) La convivencia de esta pareja después de la boda fue normal y aceptable; 3) Los problemas comenzaron después del traslado a Texas y por la inhabilidad de aceptar sus carácteres tal como eran. Influyendo también el no poder tener hijos y el deseo de la demandante de adoptar, lo cual no aceptaba el demandado" (Sum.lum, 125).

5.         Nec actrix nec eius advocatus rotalis ullum novum factum vel argumentum adducunt ad concessionem novi examinis causae iustificandam. Advocatus vero ex officio affirmat: "unum saltem [argumentum] nobis videtur ad rem pertinere; scil. facta iam adducta, sed minus quam meruissent a iudicibus considerata" (5). Attamen, ad hanc assertionem roborandam, Patronus tantum adducit omissionem iudicum - eius saltem iudicio - ponderandi possibilitatem probandi gravem defectum discretionis iudicii ob viri nimis "dependentiam a matre ex eo psychico defectu quod vocatur «mammismo»..." (Memor. 6).

            Praecisione facta a quaestione utrum "mammismo" posset gravem anomaliam psychicam ex se constituere, pro scopo c. 1095, 2° , argumentum advocati videtur inniti in quibusdam verbis obiter dictis ab actrice: "en su vida, su madre era la persona que le hacía todo y le resolvía todo" (Sum.lum, 77); "Cuando él propone el matrimonio estábamos bien, salvo los problemas de diferencia con la forma de tratarlo de la mamá, que le hacía todo demasiado fácil. Yo mirando esto me proyectaba hacia el matrimonio, y veía como que ella no le dejaba crecer; no obstante yo pensaba que estas situaciones cambiarían al compenetrarnos como matrimonio" (ib. 87). Verum est quod appellati iudices hoc punctum specifice non tractaverunt, certo certius quia in eo nullam basim probatoriam pro allegatis capitibus invenire potuerunt. Et nos idipsum censemus.

6.         Quibus igitur omnibus mature perpensis, infrascripti Auditores de Turno propositae quaestioni praeiudiciali respondere censuerunt:

            novam causae propositionem concedendam non esse, in casu.

            Praesens Decretum notificetur omnibus, quorum intersit, ad omnes iuris effectus.

            Datum Romae, in Sede Tribunalis Rotae Romanae, die 17 octobris 1996.

            Cormac BURKE, Ponens

            Kenneth E. BOCCAFOLA

            Daniel FALTIN