Decretum d. 25 aprilis 1996, coram Burke (nova causae propositio)

            FACTI SPECIES

1. Die 16 novembris 1988, d.nus CK, libello Tribunali ecclesiastico Tarnovien. oblato, declarationem nullitatis petebat sui matrimonii. Septem ante annos, die vero 8 augusti 1981, ipse matrimonium contraxerat cum TB post octo annos pacificae et amantis relationis. Casimirus, qui tunc vigesimum quartum annum attigerat et Teresia, quae vigesimum tertium annum tunc numerabat, sponte matrimonium celebrare deciserunt et, communi consilio, domicilium coniugale in domo viri ponere.

            Celebratis tamen nuptiis, mulier quae nimis matri addicta a viro praedicatur, variis excusationibus in domo viri habitare recusavit, quamquam vir domum aptavit et desiderio uxoris patrem in alium domicilium transferendi satisfecit. Neque filioli nativitas mulierem ad mutationem consilii duxit et proinde matrimonium paulatim corruit.

            In libello vir indicavit caput incapacitatis mulieris assumendi onera coniugalia; attamen, audita etiam muliere, Tribunal dubium concordavit de nullitate ad normam can. 1095 2° et 3° ex utraque parte. Instructoria peracta, Tribunal Tarnovien., die 14 aprilis 1991, Sententiam negativam edidit. Appellavit actor ad Tribunal Metropolitanum Cracovien. quod, nulla peracta instructione suppletiva, Sententiam primae instantiae die 4 decembris 1991 confirmavit. Delata causa ad Tribunal Varsavien., ac nova propositione causae concessa, nova peritia acquisita est, sed sententia diei 27 septembris 1993, tertio negativa fuit. Non acquievit actor qui die 17 novembris 1994 recursum ad Rotam Romanam interposuit pro novo causae examine obtinendo.

            IN IURE

2. Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum haud exceptis causis de coniugum separatione. Ita can. 1643 Codicis iuris Canonici. Ratio est bonum animarum quod supremus finis est legis canonicae (can. 1752). Ad certitudinem tamen iuris tutandam atque ad faciles abusus praecavendos, ut nova causae propositio concedi possit, Codex aliquas condiciones statuit in can. 1644, § 1 qui dicit: "Si duplex sententia conformis in causis de statu personarum prolata sit potest quovis tempore ad Tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis".

            "Bonum publicum postulat firmitatem ac stabilitatem iudicati et vetat in discrimen facile vocare statum personarum cum detrimento iustitiae et ipsius vinculi matrimonialis, at praesumptio veritatis, obiectivitatis et aequitatis, quae sententiae seu decisioni agnoscitur et admittitur, ad acta et probata circumscribitur" (c. Funghini, R.R. Dec., vol. 84, p. 245). Requiruntur, ergo argumenta nova et gravia et ut haec intra terminum triginta dierum proponantur.

            "Ad rei gravitatem quod attinet" - legimus in una coram Davino diei 20 octobris 1988 - "prae oculis habeantur oportet quae in Instructione Provida Mater statuuntur: 'Talia argumenta vel documenta non requiritur ut sint gravissima multoque minus decretoria, hoc est quae peremptorie exigant contrariam decisionem, sed quae possibilitatem fundent prioris sententiae reformandae". Haec communis facta est iurisprudentia in Nostro Apostolico Tribunali.

+          Quoad novitatem legimus in citata sententia coram Funghini: "Novitas, ut pronum est, in ipso argumento esse debet. Minime ideo sufficiunt novi materialiter testes vel res, qui in iudicio quidem primo compareant vel exhibeantur, at nihil omnino ultra id quod actis acquisitum est et Iudicibus submissum nunc afferre valeant. Pariter novam probationem non constituunt criticae de assertis defectubus latarum decisionum in aestimandis adductis argumentis" (loc. cit. pp. 246-247). Consonat Giannecchini: "Certo certius partes et earum patroni absolute nova et gravia, quae proponunt, semper proclamant, sed opiniones privatae, maxime interesse habentium, aut animadversiones quaedam, vel peritorum a parte inductorum, per se a lege requisita non implent et duplicem sententiam conformem a fundamentis infirmare non possunt" (R.R.Dec., d. 17 iulii 1992: vol. 84, p. 420, n. 3).

            Concessio novi examenis, tandem, non est favor iudicis, sed actum iustitiae quod memoratis condicionibus subiacet; "res non relinquitur arbitrio iudicis qui, condicionibus deficientibus, nullam habent competentiam in propositionem novam admittendi" (c. Heard, d. 17 iulii 1958: R.R.Dec., vol. 50, p. 470).

            IN FACTO

3. Praeclara patrona partis conventae teneat 'recursum' (Memorialis, p. 3) a limine reiciendum esse quia extra tempus peremptorium quindecim dierum a publicatione sententiae iuxta can. 1630 exhibitum. Canon enim a patrona citatus, tantum de appellationibus valet, minime de recursu pro novo causae examine obtinendo, qui praescriptis can. 1644, § 1 regitur. Hoc debetur confuso modo agendi saltem Tribunalis Varsavien. Utcumque opinio patronae est peregrina quia: vel tribunal Varsavien. ante decisionem de merito causae novum examen concesserat et tunc, post sententiam tertiam negativam, videndum esset num bis aut ter de eodem nova causae propositio peti possit, vel simpliciter in tertia instantia egerit. Sepositis quaestionibus de legitimitate istius modi agendi, de petitione novi examinis agitur quod semper peti potest si observentur condiciones a can. 1644, § 1 statutae.

4. Concordamus cum clara patrona partis actricis quoad levem et superficialem modum agendi sive Tribunalis Tarnovien., sive Tribunalis Cracovien., sive Tribunalis Varsavien. in sententiis conficiendis. Ad summum, enim, indicantur quaedam loca depositionum absque ulla crisi vel perpensione. Idem dicendum est de relationibus peritalibus. Difficile, enim, intelligere est quo itinere Iudices sint secuti pro decisione capienda.

5. His tamen adnotatis, non significat quod nova et gravia argumenta, vel novas graves probationes pars recurrens induxerit.

            a) Quoad primum: "io contesto tale opinione rilasciata dal perito soltanto in base ai soli atti processuali senza aver visitato alcuna delle parti" (Summariolum, p. 18). Nullibi praescribitur, neque in can. 1680, neque in can. 1574, quod peritus debeat necessario partes inspicere, sed hoc prudenti iudicio iudicis relinquitur sicut etiam periti constitutio (can. 1680), etiamsi cum a iure peritus praescribitur.

            b) Quoad secundum: "Mi sento ferito perché nel materiale probatorio si trovano molti dati che provano il modo anormale con cui sono stato trattato dalla moglie. Lei non ha fatto proprio niente per creare nel nostro matrimonio una comunione di vita e di amore" (p. 18). Ex sententiis neglegentiam mulieris apparet, sed neglegentia potius excludit incapacitatem vel iudicii discretionis defectum. Apparet etiam pervicaax recusatio mulieris in domo viri habitandi. Iudices primi et secundi gradus modum agendi mulieris bene prae oculis habuerunt et etiam iudices Varsavien., etsi breviter, hoc recolunt.

            c) Quoad tertium de immaturitate partium. Actor suam mentem substituere conatur scriptis peritorum, sed legitima opinio partis novum argumentum nullo modo constituere potest.

            Petit denique actor instructoriam suppletivam per auditionem duorum novorum testium et per constitutionem novi periti. Ipse tamen neque innuit quaenam nova et gravia elementa isti testes inducere possint.

6.         Quibus igitur omnibus mature perpensis, infrascripti Auditores de Turno propositae quaestioni praeiudiciali respondere censuerunt:

            NEGATIVE, seu novam causae propositionem admittendam non esse, in casu.

            Praesens Decretum notificetur omnibus, quorum intersit, ad omnes iuris effectus.

Datum Romae, in Sede Tribunalis Rotae Romanae, d. 26 aprilis 1996.

            Cormac BURKE, Ponens

            Kenneth E. BOCCAFOLA

            Daniel FALTIN