Decretum d. 20 iulii 1995 (querela nullitatis)

FACTI SPECIES

            1. - Roger ac Donna,partes in causa, sese cognoverunt mense octobri a. 1969. Incoeperunt amicitiam quae mense februario 1970 facta est sponsalis; posteaque matrimonium 1970 contraxerunt. Conviventia, tribus filiis recreata, per circiter 17 annos duravit. Normalis fuit, sed problemata in fine orta sunt. Naufragium praecipitatum est, uti videtur, per infidelitatem viri (acta, 191). Divortium civile pronuntiatum est mense ianuario 1987.

            Vir actor libellum Tribunali Rubribaculen. d. 16 octobris 1990 porrexit, nullitatem matrimonii petens, "because of a defect of consent". Dubium d. 25 ianuarii 1991 concordatum est ob "petitioner's lack of Discretion of Judgment" (ib., 83). Conventa vero causae sese strenue opposuit. Post instructionem, sententia negative prodiit d. 19 iunii 1992. Actor contra hanc decisionem appellavit ad Tribunal Appellationis Novae Aureliae; quod Tribunal, modo quidem obscurissimo, aliquam sententiam d. 28 ianuarii 1993 pronuntiavit, qua declaratur nullitas matrimonii. Tunc vero mulier conventa ad H. A. T. appellavit.

            IN IURE ET IN FACTO

            2. - "Controversiae termini semel statuti mutari valide nequeunt, nisi novo Decreto, ex gravi causa, ad instantiam partis et auditis reliquis partibus earumque rationibus perpensis" (can. 1514). In causis vero matrimonialibus, "Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal potest, tamquam in prima instantia, illud admittere et de eo iudicare" (can. 1683).

            "Sententia, qua ultra petita partium et ultra statuta dubia statuit, controversiam coram tribunali agitatam non definit, ideoque est nulla" (c. Di Felice, d. 24 aprilis 1982, RR. Dec., v. 74, pag. 233).

            Propterea, si Iudices in gradu quoque appellationis, partibus insciis, sententiam pronuntient super capite a nemine accusato et numquam concordato ac disceptato, gravem subversionem processualem committunt, quae nullitatem insanabilem sententiae provocat.

            3. - Turnus noster, adunatus d. 27 ianuarii 1994 ad ponderandum statum causae de qua supra, ac praesertim ad decidendum utrum sententia Tribunalis Novae Aureliae d. 28 ianuarii 1993 (si et quatenus data fuisset super capite "tamquam in prima instantia" legitime concordato) statim confirmanda esset vel minus, quaestionem in absentia praecipuorum actuum processus secundi gradus proponi non posse declaravit.

            4. - Reapse, in prima pagina sententiae Tribunalis Appellationis, legitur: "The Baton Rouge Tribunal gave a negative decision on the ground of Lack of Due Discretion. The petitioner appealed the case to the New Orleans Tribunal as the Second Instance. The Second Instance upheld the First Instance's negative decision. But New Orleans reopened the case on the new ground: Relationis Interpersonalis seu Communitatis Totius Vitae et Amoris Coniugalis Defectivae. (For further information see the acts)" (II, 35).

            Acta tamen hic missa non continebant ullam "further information" ad dissipanda gravia dubia exinde necessarie orta. Certe certius recepta non fuit sententia Tribunalis Appellationis in qua, uti Defensor Vinculi ipsius Tribunalis adnotat (II, 34), caput defectus discretionis iudicii in actore per alteram decisionem negativam videtur dimissum fuisse. E contra, Tribunal Appellationis sententiam affirmativam d. 28 ianuarii 1993 emisit, "ex capite relationis interpersonalis seu communitatis (vel consortii) totius vitae et amoris coniugalis defectivae propter incapacitatem assumendi huiusmodi relationem ex partibus viri actoris et mulieris conventae" (II, 58).

            In n. 6. nostri Decreti d. 27 ianuarii 1994 animadvertimus quod in actis receptis deerant "omnia acta processualia quae huic decisioni praecedere debuissent: relate ad constitutionem Tribunalis, ad contestationem litis una cum citatione-notificatione partium, ad (posteriorem?) admissionem novi capitis (tamquam in prima instantia?), ad publicationem actorum et ad conclusionem in causa, etc. Tantum adnotatur in postera pagina Sententiae: "Litis contest. 19 ianuarii 1993" (II, 58).

            5. - Decernentes quod quaestio in talibus adiunctis proponi non potest, addimus: "Tribunal Appellationis, si vult, Nobis mittat omnia acta processualia quae desunt, ita ut possimus examinare utrum revera conset de nullitate ipsius sententiae (uti quasi extra dubium apparet); vel ipsum Tribunal, si mavult, nullam declaret propriam sententiam 28 ianuarii 1993, ac ex novo videat causam in secunda instantia, omnibus normis legis adamussim servatis".

            6. - Tandem mense februario 1995, quaedam documenta ex illis indicatis supra a Tribunali missa sunt. Defuit tamen sententia Tribunalis Appellationis qua, uti videtur (quoque ex litteris Tribunalis d. 25 novembris 1992 actrici missis), decisio negativa primi gradus confirmabatur.

            7. - Defensor vero Vinculi H. A. T. d. 12 martii 1995 querelam nullitatis adversus praefatam sententiam Tribunalis Appellationis d. 28 ianuarii 1993 suscitavit. Ponens decrevit quaestionem per memorialia resolvendam esse. Patrono ex officio alterutraque parti dato, memorialibus scriptis, votis Defensoris Vinculi necnon Promotoris Iustitiae receptis, nunc statim ad quaestionem resolvendam pervenimus.

            8. - Iuxta Decretum de litis contestatione quod Tribunal Appellationis nunc mittit, dubium in his terminis d. 19 ianuarii 1993 concordatum fuit: "Is the nullity of the marriage in question proved on the grounds of: Lack of Due Discretion; in other words, is the sentence of the Court of First Instance to be upheld or reversed?" (Sum.lum, 28). Nihil magis; nulla mentio de "incapacitate obligationes matrimonii essentiales assumendi", ad normam can. 1095, n. 3; eo vel minus de "incapacitate ad relationem interpersonalem instaurandam". Sex post dies data sunt et Decretum publicationis et Decretum conclusionis in causa (ib., 29).

            Minime igitur constat de ullo novo capite "tamquam in prima instantia" concordato. Sufficit adnotare terminos decisionis latae (affirmativae quidem ob "inability to establish an interpersonal relationship": II, 1), ut constet quod Tribunal egit ultra petitum, decisionem ferens de dubio non concordato. Sententia igitur, lata ultra dubium statutum, nulla est.

            9. - Non est cur immoremur in pluribus aspectibus tractationis causae in instantia appellationis, qui parvam observantiam erga spiritum et litteram legum processualium necnon erga ius defensionis saltem partis conventae exhibent. Considerentur inter alia: litterae Tribunalis Novae Aureliae d. 25 novembris 1992 quibus Vice-Officialis (iam ante concordationem dubii, ante interrogationem partium vel testium, etc.) conventam certiorem facit de mente Tribunalis affirmativam decisionem ferendi (Sum.lum, 23); interrogatio ipsius conventae decem tantum dies ante decisionem a Tribunali latam; Decretum de publicatione actorum ac de conclusione in causa quattuor dies ante ipsam decisionem; immo et litterae a Rev. DD, Advocato pro conventa, quibus ipse se praestat uti testem ad argumentum actoris roborandum ... (Sum.lum, 20-21).

            10. - Quibus omnibus in iure et in facto perpensis, infrascripti Patres Auditores de Turno, quaestioni incidentali propositae respondere censuerunt:

            "CONSTARE de nullitate sententiae tribunalis appellationis novae aureliae d. 28 ianuarii 1993".

            11. - Sententia igitur Tribunalis Rubribaculensis, d. 19 iunii 1992, in secunda instantia apud hoc nostrum Tribunale Romanum videbitur.

            Praesens Decretum notificetur omnibus, quorum intersit, ad omnes iuris effectus.

Datum Romae, in Sede Tribunalis Romanae Rotae, die 20 iulii 1995.

            Cormac BURKE, Ponens

            Kenneth E. BOCCAFOLA

            Aegidius TURNATURI