Decretum d. 6 aprilis 1995: de conf. sententiae

FACTI SPECIES

            1. - Partes in causa sese cognoverunt cum vir studiis medicinae incumbebat, mulier vero studiis in agro physiotherapiae. Post amicalem consuetudinem trium annorum, d. 23 septembris 1989 penes VV matrimonium ritu canonico contraxerunt. Vita coniugalis per quasi tres annos perducta fuit. Mense iunio 1992, duobus mensibus post nativitatem filii, mulier ex abrupto domum reliquit. Mense vero septembri 1992 civile divortium, a muliere petitum, concessum fuit. Mulier, d. 23 ianuarii 1993, porrexit libellum Tribunali X quo declarationem nullitatis sui matrimonii petivit. Dubium concordatum est sub capite "lack of due competence for marriage on the part of the man, canon 1095, 3° ". Perlonga quidem cognitione causa instruitur: audiuntur partes et complures testes; insuper tres periti ex officio vota sua tribunali exhibuerunt. Die 23 septembris 1994 sententia prodiit affirmativa, quam vir ad H. A. T. appellavit.

IN IURE ET IN FACTO

            2. - Imprimis dicendum est quod Tribunal X, per totum processuale iter huius causae patientiam vere exemplarem constanter exercuit erga virum conventum in casu, qui et ipse agnoscit: "I am at times confrontational" (Acta, 196). Iterum iterumque vir renuit se praesentare ad deponendum vel diem pro depositione stabilitam mutavit, noluit advocatum ex officio eligere vel advocatum tandem designatum acceptare, invitatus pluries ad elenchum testium praesentandum, id per multum tempus facere renuit. Quaerimoniis praesentatis (ac recte reiectis) apud Archiepiscopum Milvaukiensem de iuribus suis violatis et de praeiudicio ex parte Vicarii Iudicialis, instavit Apostolicam Signaturam ut tota causa advocaretur ad Rotam Romanam, quae quidem instantia a Supremo Tribunali reiecta fuit. Tandem post annum conventus voluit apud Tribunal deponere. Proinde, uti nobis videtur, Tribunal valde laudari debet pro cura exhibita ad tuenda iura partium, modo particulari viri conventi.

            3. - His dictis debemus addere quod sententia a Tribunali lata aliquos aspectus minus satisfacientes exhibet, qui prohibent quominus possimus eam statim confirmare. Libenter agnoscimus istos posse ortum magna ex parte habere in negativis impressionibus creatis ex vicissitudinibus causae iamiam memoratis. Nihilominus suggerunt aliquos defectus in debita iudiciali ponderatione meriti causae.

            4. - Argumentum "In facto" quod in sententia invenitur, duobus paginis constat. Nec unum verbum citat ex depositionibus partium testiumque (quae saltem centum paginas implent). Difficile est non dubitare utrum Iudices acta reapse legissent, praesertim cum ipsi affirment: "The facts of the cause were thoroughly studied by the Assessor and based upon that study, this Tribunal is able to proceed with moral certitude to an Affirmative resolution of the doubt in question" (433). Cum Assessor suas impressiones (quae duodecim paginis constant) tantum decem diebus ante decisionem Tribunalis obtulit (pagg. 400-401; pag. 431), ex ipsis verbis Iudicum quis potest autumare quod ii minime ponderaverunt acta causae, sed tantum "Assessor's Report". Defensor Vinculi H. A. T. hanc possibilitatem adnotat, censens quod si sic reapse fuisset, sententia forsitan insanabili nullitate laboraret, ex can. 1620, 1° .

            5. - Unus ex collegio Iudicum primae instantiae recte animadvertit praecipuum factum quo causa insignita apparet: totalis nempe contradictio inter partes. In voto vero suo affirmat: "there is a clear division in this case between what the petitioner reports and what the respondent reports and the support in testimony that each of them has marshalled" (402).

            Iudex autem statim addit: "There is where the experts are valued". Reapse sententia, contradictione in testimoniis minime ponderata vel iudicialiter resoluta, videtur decisionem praesertim et quasi exclusive in opinionibus peritalibus inniti: "Being so psychologically burdened as the experts observed, Mr. P. could not establish or maintain any close, empathetic or cherishing relationship with his wife" (433).

            Notandum tamen est quod periti univoci non sunt in suis opinionibus, super actis tantum datis. Insuper, videntur opiniones fundare vel in unilaterali acceptatione relationis de vita coniugali a parte actrice data, vel in modo agendi actoris coram Tribunali (revera duo saltem Iudices autumant quod conventi "attitude and demeanor before the court can be used as a form of evidence": 403-404).

            6. - Inaequilibria in reactionibus conventi, durante processu coram Tribunali X, abundanter ex actis patent. Attamen non sufficienter constat utrum ac in qua mensura hae reactiones connexionem possint habere cum peculiaribus adiunctis ipsius processus canonici. Iudices non citant nec perpendunt verba a perito in sede civili pronuntiata (quae etiam in actis prostant): "The content of the test items endorsed by John indicates that he is experiencing a significant increase in stimulus demands, as a result of situationally related stress, elevating the likelihood of decisions and/or behaviors that may not be as well organized as would usually be expected from him" (354).

            7. - Nec clare probata esse videtur incidentia, in vita matrimoniali ac praesertim in obligationibus eius essentialibus, alligatae violentiae ex parte conventi; ratione quoque habita contradictionis inter partes quoad praesentiam ac extensionem huiusmodi violentiae. Adnotamus quod DL, testis ex parte ipsius actricis, dicit: "I have not witnessed John losing his temper ..." (190/17); "I did not witness any abuse" (190/21). Ipsa testis addit: "[I] believe that John has become irrational since the divorce" (192/32).

            8. - Praeterea, magis insistendum erat in investigando possibile momentum problematis hormonalis in actrice, de quo saltem actor ac eius mater loquuntur (cf. pagg. 301, 303, 305, 326).

            9. - Summatim, omnia haec profundius examen in altera instantia exigere videntur.

            10. - Quamvis necessarium non sit ad nostrum praesentem scopum, conveniens censemus alia tria puncta notare, quia ad quandam admirationem movent:

            a) dispositiva pars sententiae, d. 23 septembris a Iudicibus subsignatae (400-401), portat quoque subsignationem Notarii, quae quidem deest in sententia pro extenso exarata (405-434). In hac sententia, quae triginta paginis constat, post brevisimam expositionem factispecies, insequitur longa pars "In Iure" (407-419). Aliquantulum mirum est quod, de decem sententiis Rotalibus citatis, omnes sint de periodo "iuris condendi", id est, latae annis ante Codicem a. 1983. Plane deest ulla referentia Iurisprudentiae Rotali tempore "iuris conditi", i.e. post promulgationem Codicis, cum incoepit periodum in qua iurisprudentialis interpretatio ac applicatio concretarum normarum Codicis paulatim emersit ac incoepit coalescere.

            b) in sententia, circa finem huiusmodi considerationum "In Iure", affirmatur (cum referentia ad quandam sententia c. Colagiovanni, 15 decembris 1979) "Now, the DSM-III (the Diagnostic and Statistical Manual of Mental Disorders, 3rd ed.) is the contemporary product of the combined wisdom of the doctors comprising the American Psychiatric Association. As such, it constitutes an invaluable tool for assisting the judge in the diagnosis of the true nature of some thing inasmuch as it reflects the current state of «renewed and deepened» understanding of the nature and effects of personality disorders" (418-419). DSM-III quod hic refertur, anno 1980 in lucem editum fuit; substituitum fuit a DSM-III-R (1987), cuius locum, iam ab initio 1994, nunc tenet DSM-IV. Mirum est quod in sententia ipso a. 1994 edita, quis possit invocare DSM-III sicut "the contemporary product"!

            c) Advocatus ex officio pro convento argumentum pro nullitate matrimonii praesentat (382), quamvis pars quam ille repraesentat huiusmodi declarationi valde resistit.

            11. - Quibus omnibus perpensis, infrascripti Patres Auditores de Turno censuerunt causam pleniore indigere probatione, ideoque decreverunt:

            "sententiam affirmativam primae instantiae, a tribunali X d. 23 septembris 1994 latam, continenter confirmandam non esse, atque causam ad ordinarium secundi gradus examen esse remittendam".

            Praesens Decretum omnibus, quorum interest, ad omnes iuris effectus notum fiat.

Datum Romae, in Sede Tribunalis Rotae Romanae, die 6 aprilis 1995.

            Cormac BURKE, Ponens

            Kenneth E. BOCCAFOLA

            Daniel FALTIN