IN IURE
2. - "Ex iure naturali nulla habenda est sententia, si denegata fuerit partibus legitima defensio" (c. Brennan, diei 28 februarii 1955: RRD, v. 47, pag. 169). Cum enim contentiosus processus canonicus exsurgat praecise quia de iuribus disputatur, unicuique parti in controversia defensio eius legitimorum iurium plene ac ex aequo competit. Exinde patet momentum can. 1620, n. 7 quo statuitur: "si ius defensionis alterutri parti denegatum fuit", quaevis sententia in causa "vitio insanabilis nullitatis laborat".
3. - Praeprimis, publicatio actorum absolute necessaria est si alterutri parti liceat cognoscere probationes ac argumenta ab altera adducta, et habere possibilitatem ea contrariis argumentis, novis testibus vel documentis, etc, infirmandi. Can. 1598 igitur statuit: "Acquisitis probationibus, Iudex Decreto partibus et earum advocatis permittere debet, sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant".
4. - Ad hanc normam quod spectat, JOANNES PAULUS monuit quod "Si tratta di un diritto sia delle parti sia dei loro avvocati" (Ad Romanae Rotae Auditores Allocutio, d. 26 ianuarii 1989: ASS, v. 81, a. 1989, 924). Non sufficit ut Advocatus unius-cuiusque partis (si Advocatus pro utraque parte reapse exstat) acta inspicere possit. Advocati iam facultatem acta invisendi ex vi can. 1678 habent. In canone 1598 agitur proinde de iure - quod, iterum dicimus, ex iure naturali scatet - ad partes praesertim spectante, de quo sine gravi iniuria adversus eas ac adversus totum processum canonicum privari non possunt.
IN FACTO
5. - Uti patet ex verbis Decreti publicationis actorum supra allatis, ius acta inspiciendi partibus omnino denegatum est: "the testimony of both principal parties, the witnesses, as well as the assessment of the experts, is not to be shown to either principal party". Verba quae adduntur - "To safeguard the right of Defense, the Procurators/Advocates ... may study all of the Acts without, however, revealing their contents to the principals" - omnino inefficacia sunt, saltem quoad partem conventam, cum ipsa nullum advocatum habebat.
Verum est quod mulier conventa advocatum/patronum haud sibi constituit, ac procrastinavit cum Tribunal ei indicavit possibilitatem patronum ex officio constituendi. Utcumque, factum est, tempore Decreti, quod nullus advocatus ei erat; propterea, provisio in Decreto iuxta quam Procuratores/Advocati, "ad ius defensionis tuendum", acta inspicere possunt, omni caret valore.
6. - Iudex igitur Decreto suo ius inspiciendi vel cognoscendi acta partibus explicite denegavit, contra normam can. 1598. Ius defensionis aperte ac graviter violatum est; quapropter, ad normam can. 1620, n. 7, exsurgit nullitas sententiae.
7. - Hoc vero sufficit ad quaestionem propositam resolvendam; ac non est cur agamus de ceteris violationibus canonum (cann. 1504, n. 2; 1508; 1509, § 2; 1513) quas noster Promotor Iustitiae enumerat.
8. - Quibus omnibus in iure et in factis perpensis, infrascripti Patres Auditores de Turno, propositae quaestioni incidentali respondere censuerunt:
"1) constare de nullitate sententiae tribunalis s. antonii diei 5 decembris 1990;
2) causam remittendam esse ad tribunal primae instantiae ut, si actor iure suo utatur, ad normam iuris procedere possit".
Praesens Decretum notificetur omnibus, quorum intersit, ad omnes iuris effectus.
Datum Romae, in Sede Tribunalis Rotae Romanae, die 15 octobris 1992.
Cormac BURKE, Ponens
Thomas G. DORAN
Kenneth E. BOCCAFOLA